La Bibbia

 

Daniel 11:8

Studio

       

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

La Bibbia

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Studio

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2777

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

2777. ‘Super uno montium’: quod significet amorem Divinum, constat ex significatione ‘montis’ quod sit amor, de qua n. 795, 796, 1430, hic amor Divinus quia praedicatur de Domino, qui amor qualis, videatur n. 1690, 1691f, 1789, 1812, 1820, 2077, 2253, 2500, 1 2572. Quia amor Divinus fuit ex quo Dominus in tentationibus pugnavit et vicit, et ex quo Se sanctificavit et glorificavit, hic dicitur Abrahamo quod offerret 2 Jishakum in holocaustum super uno montium in terra Moriae. Hoc repraesentativum elucidatur per id quod altare a Davide, et templum a Salomone, aedificatum sit super monte Moriae, n. 2775; altare enim super quo holocausta et sacrificia, fuit principale repraesentativum Domini, et dein templum; quod ‘altare’, videatur n. 921, t constat apud Davidem,

Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. 43:3, 4: quod ‘templum’, constat apud Johannem, Jesus dixit, Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud: ... Ipse loquebatur de templo corporis Sui, 2:19, 21.

Note a piè di pagina:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has Isacum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.