La Bibbia

 

Daniel 11

Studio

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

La Bibbia

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Studio

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5688

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

5688. ‘An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me?’: quod significet natum post omnes, ut quoque illis notum, constat ex significatione ‘fratris minimi’ quod sit qui natus post omnes, de qua sequitur; et ex significatione ‘quem dixistis ad me’ quod sit perceptum ab illis; quod ‘dicere’ sit perceptum, videatur mox supra n. 5687, ita notum. Quod Benjamin dicatur hic, sicut fuerat, ‘frater eorum minimus’, hoc est, natus post omnes seu natu minimus, est quia ita quoque cum medio quod repraesentat ‘Benjamin’, se habet in sensu spirituali; medium enim apud hominem nascitur post omnes, cum enim nascitur homo spiritualiter, hoc est, cum renascitur, tunc rationale ejus quod est internum humanum, primum a Domino regeneratur, et postmodum naturale, quia per rationale regeneratur a Domino naturale n. 3286, 3288, 3321, 3493, 4612; medium itaque quia trahet ab utroque, nempe a rationali spirituali seu novo facto, et quoque a naturali, et quia medium non aliquid trahere potest a naturali nisi hoc quoque novum fiat, idcirco non potest medium nasci quam postea, et quidem secundum gradum quo naturale regeneratur.

[2] Omnia quae de filiis Jacobi memorantur in Verbo, ita ex providentia contigerant, ob causam 1 quia de illis et de posteris eorum conscriberetur Verbum, et hoc in se contineret caelestia, et in supremo sensu Divina, quae illi actualiter repraesentarent, ita quoque quod ‘Benjamin’ quia ultimo natus est, ideo repraesentaret medium inter internum et externum, seu inter caeleste spiritualis quod fuit Domino in mundo, et inter naturale quod etiam fuit Domino, et quod Divinum faceret;

[3] omnia 2 quae de Josepho et ejus fratribus memorantur, in supremo sensu repraesentant glorificationem Humani Domini, hoc est, quomodo Dominus Humanum in Se Divinum fecit, causa quod id in sensu intimo repraesentetur, est ut Verbum in sensu suo intimo sanctissimum esset; 3 ut et, quod in singulis tale in se contineret quod intraret in sapientiam angelicam; nam notum est quod sapientia angelica ita transcendat intelligentiam humanam ut ab homine vix quicquam capi possit inde; ipsa quoque felicitas angelorum est quod in singulis sit de Domino, nam in Domino sunt; et praeterea glorificatio Humani Domini est exemplar regenerationis hominis, 4 inde regeneratio hominis etiam simul in sensu interno Verbi, ubi glorificatio Domini, sistitur; regeneratio hominis cum ejus innumerabilibus arcanis etiam intrat in sapientiam angelicam, et sistit eorum felicitatem secundum applicationem ad usus, qui 5 sunt ad reformandum hominem.

Note a piè di pagina:

1. ut repraesentarent caelestia et in supremo sensu Divina, ac de illis et posteris eorum conscriberetur Verbum, ita quoque quod Benjamin ultimo natus sit, et quod ideoquoque

2. The Manuscript inserts enim.

3. ac

4. The Manuscript inserts et.

5. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.