Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9925

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9925. ‘Ad ministrandum’: quod significet dum in cultu et evangelizatione, constat ex significatione ‘ministrare’ cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit cultus et evangelizatio; per cultum significatur omne repraesentativum 1 cultus ex bono amoris et veris fidei, nam cultus qui ex illis vere est cultus, 2 at cultus absque illis est sicut crusta absque nucleo, et sicut corpus absque anima; talis usque cultus erat apud gentem Judaicam et Israeliticam, nam repraesentabat solum interna, quae, ut dictum est, sunt amoris et fidei; sed usque providebat Dominus ut cultus talis 3 perciperetur in caelis, et sic per illum fieret conjunctio cum homine, non per interna 4 sed per correspondentias cum externis, de qua re videantur citata n. 5 9320 fin. et 9380; hic cultus est qui significatur per ‘ministerium Aharonis’.

[2] Quod etiam evangelizatio, est quia per evangelizationem intelliguntur omnia quae in Verbo agunt de Domino, et omnia quae in cultu repraesentabant Ipsum; nam evangelizatio est annuntiatio de Domino, de Ipsius Adventu, et de illis quae ab Ipso, quae sunt salutis et vitae aeternae; et quia omnia Verbi in sensu ejus intimo agunt de solo Domino, et quoque omnia cultus repraesentabant Ipsum, ideo totum Verbum est evangelium, pariter omnis cultus qui secundum illa quae in Verbo mandata sunt factus est; et quia sacerdotes praeerant cultui, et quoque docebant, ideo per ministerium illorum cultus et evangelizatio significabatur.

Notes de bas de page:

1. cultus ex bono altered to boni

2. The Manuscript inserts non autem qui peragitur in externis absque illis, nam cultus ex illis auditur et percipitur in coelis, .

3. The Manuscript inserts audiretur et.

4. The Manuscript inserts eorum.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6771

Étudier ce passage

  
/ 10837  

Pour l'instant, cette traduction contient des passages jusqu'à #2134. Il s'agit probablement encore d'un travail en cours. Si vous cliquez sur la flèche gauche, vous trouverez le dernier numéro traduit.

  
/ 10837  

Many thanks to Fondazione Swedenborg for making this translating publicly available.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9380

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9380. ‘Et populus non ascendet cum illo’: quod significet plane non conjunctionem cum externo absque interno, constat ex significatione ‘ascendere’ quod sit conjunctio, ut supra n. 9373, hic non conjunctio, quia dicitur ‘non ascendet’; quod sit cum Verbi sensu externo absque interno, est quia filii Jacobi, qui hic sunt ‘populus’, in externo absque interno erant, videatur n. 3479, 4281, 4293, 4307, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 1 4899, 4903, 4911, 4913, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. Quod in externo absque interno essent, patet manifeste ex cultu vituli aurei post quadraginta abhinc dies; aliter fecissent si simul in interno fuissent, hoc est, in bono amoris et fidei in Jehovam, hoc enim est internum; qui per hoc conjuncti sunt, illi non discedere possunt ad cultum idoli, cor enim procul ab illo est; et quia populus ille non aliter conjunctus fuit Domino quam per externa, per quae repraesentarent interna, ideo dicitur quod ‘populus’ non ascendet 2 , ' per quae significatur plane non conjunctio cum externo absque interno; 3 repraesentationes quae absque cognitione, fide, et affectione interiorum quae repraesentantur, conjungunt rem, non autem personam.

[2] Similiter se habet cum illis qui in 4 solo sensu litterali Verbi manent et nihil doctrinale inde colligunt; sunt enim separati a sensu interno, 5 nam sensus internus est ipsum doctrinale; conjunctio Domini cum externis Verbi est per interiora ejus; quare si interiora separata sunt, non alia cum externis conjunctio Domini datur quam sicut cum gestu corporis absque corde concordante. Similiter quoque se habet cum illis qui doctrinam suae Ecclesiae quoad singula perfecte sciunt, et usque illa non applicant ad vitam; illi etiam in externis sunt absque interno, nam vera doctrinae sunt extra apud illos cum non inscripta sunt eorum vitae; quod cum horum veris non sit conjunctio Domini, est quia Dominus intrat per vitam hominis in ejus fidei vera, ita per animam quae inest veris 6 .

Notes de bas de page:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts cum Moscheh.

3. repraesentativa

4. sola litera

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.