Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9063

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Notes de bas de page:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9061

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9061. 'Ad liberum mittet illum pro oculo': quod significet quod amplius non servire possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum mittere’ quod sit dimittere e servitio, et ex significatione ‘pro oculo quem corruperat in servo’ quod sit propter verum fidei exstinctum in externo seu naturali homine; ‘oculus’ enim est intellectuale, et inde verum fidei, n. 1 9051, 9058, ‘corrumpere’ est exstinguere, n. 9060, et ‘servus’ est externus seu naturalis homo, n. 9058. Haec quomodo se habent, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum interno homine respective ad externum; internus homo non potest vivere vitam spiritualem nisi externus concordat; quapropter non potest homo regenerari nisi naturalis 2 homo etiam regeneretur; inde sequitur, si verum fidei in naturali seu externo homine exstinctum fuerit, quod non amplius servire possit interno.

[2] Se habet hoc sicut visus externus respective ad visum internum; si visus externus laesus fuerit, non amplius servire potest 3 interno, nam si visus externus pervertit objecta, internus non potest per illum visum videre nisi perverse; aut sicut se habet cum reliquis membris quae voluntati subjecta sunt, ut cum brachiis, manibus, digitis, pedibus; si haec 4 distorta sunt, tunc non potest voluntas agere per illa nisi distorte; similiter se habet cum naturali seu externo homine respective ad internum; si vera scientifica in externo seu naturali homine 5 perversa 6 sunt vel exstincta, non potest internus videre verum, ita non cogitare et percipere nisi perverse aut false; ex his patet cur naturalis homo 7 regenerandus est ut homo regeneratus sit; de his videantur etiam quae prius ostensa sunt, n. 3286, 3321, 3469, 3493, 3573, 3620, 3623, 3679, 8 4588, 4618, 4667, 5165, 5168, 5427, 5428, 5477, 6299, 6564, 9 8742-8747, 9043.

Notes de bas de page:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ejus homo etiam regeneratus sit

3. The Manuscript inserts visui.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. sint

7. sit regenerandus

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5165

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

5165. ‘Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam’: quod significet quod sensualia partis intellectualis recepta et subordinata sint, constat ex repraesentatione ‘principis pincernarum’ quod sint in genere sensualia parti intellectuali subjecta, de qua supra; et a significatione ‘reducere super propinationem suam’ quod sit redigere in ordinem sub intellectuali; quod ‘reducere super stationem’ sit redigere in ordinem ut ultimo loco sint, videatur n. 5125, hic propinationem, quia ‘propinatio’ et ‘quae propinationis’ sunt, sicut vinum, mustum, sicera, aqua, prae dicantur de illis quae sunt intellectus, ut quoque potatio et bibitio, n. 3069, 3168, 3772, 4017; exinde patet quod 1 ‘reducere principem pincernarum super propinationem suam’ sit sensualia partis intellectualis redigere in ordinem, ita recipere et subordinare.

[2] Recipiuntur et subordinantur sensualia illa cum ministrant et pro mediis inserviunt interioribus, 2 tam ad producendum in actum quam ad videndum intus; homo 3 enim in sensualibus quae exterioris naturalis sunt, videt interiora paene quemadmodum videt affectiones in facie et interiores adhuc in oculis; absque interiore tali facie, seu absque tali plano, homo in corpore nullatenus de illis quae supra sensualia sunt, cogitare potest, videt enim illa ibi, sicut cum homo in alterius facie videt affectiones et cogitationes 4 , non attendendo ad ipsam faciem; et quoque sicut cum audit alterum loquentem non attendens ad voces sed ad sensum loquelae, ipsa loquela vocum est planum in quo ille sensus est: similiter se habet cum exteriore naturali; nisi hoc inserviret interioribus pro plano, in quo sicut in speculo interiora se videant, nullatenus homo cogitare posset; quapropter hoc planum primum formatur, nempe ab infantia; sed 5 haec ignota sunt quia illa quae interius apud hominem existunt, absque interiore reflexione non patent.

[3] Quale exterius naturale est, hoc patet manifeste in altera vita; nam facies spirituum et angelorum formata est ex illo et secundum illud; in luce caeli per illam faciem elucent interiora, imprimis intentiones seu fines; si amor in Dominum et charitas erga proximum formaverant interiora, tunc inde est splendor in facie, et ipsa facies est amor et charitas in forma; at si amor sui et mundi ac inde odia, vindictae, crudelitates et similia formaverant interiora, tunc inde est diabolicum in, facie, et ipsa facies est odium vindicta et crudelitas in forma; inde constare potest quid et cui usui est exterius naturale, et quale est cum subjectum est interioribus, et quale cum interiora et subjecta sunt.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript inserts per, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. tam ad producendum illa in actum, quam ad interius videndum illa, ib sicut in se

3. etiam

4. The Manuscript inserts ejus.

5. hoc ignotum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.