Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #774

Étudier ce passage

  
/ 962  
  

774. "Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum," significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent. -Haec similia sunt cum illis, quae supra (772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (772); et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (773); et quod per haec nunc nominata, quae sunt "lignum thyinum et vas eburneum" intelligantur bona et vera naturalia. Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; similiter Ecclesia Domini in terris; sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. Quod per "lignum thyinum" significetur bonum naturale, est quia "lignum" in Verbo significat bonum, et "lapis" verum, ac "lignum thyinum" ducit suam denominationem ex duo, ac "duo" etiam significant bonum: quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; similiter lapis. Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; quod "ebur" significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. Ut "ebur" sit verum naturale illius boni quod significatur per "lignum thyinum," dicitur "vas eburneum;" per "vas" enim significatur continens, hic verum continens boni. Quod "lignum" significet bonum aliquatenus constare potest (ex) his:

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum, (Exodus 15:25); 1

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae, (Exodus 25:10-16);

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum, (1 Regnum 6:10, 15);

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit, (Exodus 27:1, 6).

Praeter ex his:

"Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet," (Habakuk 2:11);

"Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt," (Ezechiel 26:12); 2

Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; "et faciam illos in Lignum unum," (Ezechiel 37:16, 19); 3

"Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt," (Threni 5:4);

"Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli," (Deuteronomius 19:5);

hoc ideo, quia "lignum" significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; praeter alibi. Per "lignum" autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa, (Deuteronomius 4:23-28; Esaias 37:19; 40:20; Jeremias 10:3, 8; Ezechiel 20:32);

tum quod Suspensio super Ligno esset maledictio, (Deuteronomius 21:22-23).

Quod "ebur" significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominatur (Ut Ezechiel 27:6, 15; Amos 3:15; 6:4; 4 Psalm. 45:9 5 (B.A. 8)).

Notes de bas de page:

1. 25 pro "35"

2. 12 pro "11"

3. 19 pro "17"

4. vi. pro "v."

5. xlv. pro "xl."

  
/ 962  
  

Le texte de la Bible

 

3 Regum 6:15

Étudier

       

15 Et ædificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #772

Étudier ce passage

  
/ 962  
  

772. (Vers. 12.) "Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae," significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.-Per "merces illorum" non alia significantur quam quae ibi nominantur; nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. Causa est, quia "aurum," "argentum," et "lapis pretiosus" correspondent bonis et veris spiritualibus, ac "margaritae" cognitionibus illorum; et quia illis 'non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. Ex his constare potest quod per "merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae" significetur quod haec illis non amplius sint; quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. Quod "aurum" ex correspondentia significet bonum, et "argentum" verum, 211, 726. Quod "lapis pretiosus" significet verum spirituale, 231, 540, 726. Quod "margaritae" significent cognitiones veri et boni, 727.

  
/ 962