Le texte de la Bible

 

Leviticus 4

Étudier

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #279

Étudier ce passage

  
/ 962  
  

279. (Vers. 9.) "Et canebant Canticum novum," significat agnitionem et glorificationem Domini, quod Solus sit Judex Redemptor et Salvator, ita Deus Caeli et Terrae. - Haec continentur in cantico quod canebant, et illa quae continentur etiam significantur; ut agnitio quod Dominus sit Judex, in nunc sequentibus his:

"Dignus es accipere librum, et aperire sigilla ejus:"

Quod sit Redemptor, in his:

"Quia occisus es, et redemisti nos in sanguine Tuo:"

quod sit Salvator, in his:

"Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, et regnabimus super terra:"

quod sit Deus Caeli et terrae, in his:

"Prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum," (vers. 14).

Quoniam agnitio quod Dominus Solus sit Deus Caeli et terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, et quod alioquin non possit Redemptor et Salvator dici, non prius fuit Ecclesia, ideo dicitur "canticum novum." Quod "canticum" etiam significet glorificationem" quae est confessio ex gaudio cordis, est quia cantus exaltat, et facit ut affectio e corde erumpat in sonum, et se intense sistat in sua vita. Psalmi Davidis nec aliud sunt quam cantica, psallebantur enim ac canebantur quare etiam in multis locis vocabantur cantica (Ut Psalm. 18:1; 1 Psalm. 33:1, 3; 2 Psalm. 45:1; Psalm. 46:1; Psalm. 48:1; Psalm. 65:1; Psalm. 66:1; Psalm. 67:1; Psalm. 68:1; Psalm. 75:1; Psalm. 76:1; 3 Psalm. 87:1; Psalm. 88:1; Psalm. 92:1; Psalm. 96:1; Psalm. 98:1; Psalm. 108:1; Psalm. 120:1; Psalm. 121:1; Psalm. 122:1; Psalm. 123:1; Psalm. 124:1; Psalm. 125:1; Psalm. 126:1; Psalm. 127:1; Psalm. 128:1; Psalm. 129:1; Psalm. 130:1; Psalm. 132:1; Psalm. 133:1; Psalm. 134:1).

Quod cantica fuerint propter exaltationem vitae amoris, et inde gaudii, patet ex his:

"Cantate Jehovae Canticum novum, clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate," (Psalm. 98:1, 4-8);

"Cantate Jehovae Canticum novum: laetetur Israel in Factore suo, psallant Ipsi," (Psalm. 149:1-3);

"Cantate Jehovae Canticum novum, extollant vocem," (Esaias 42:10-12),;

"Cantate Caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes Cantu, (Esaias 44:23; 49:13);

"Jubilate Deo robori nostro, acclamate Deo Jacobi, extollite Cantum," (Psalm. 81:2-4 (B.A. 1-3));

"Laetitia et gaudium invenietur in Sione, confessio et vox Cantus," (Esaias 51:3; 52:8-9);

"Cantate Jehovae, exclama et jubila filia Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis," (Esaias 12:1-6);

"Paratum est cor meum, cantabo et psallam; excita te gloria mea, confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos," (Psalm. 57:8-10 (B.A. 7-9)).

(Et multoties alibi.)

Notes de bas de page:

1. xviii. pro "xvii."
2. 3 pro "2"

3. lxxvi. pro "lxxxvi."

  
/ 962  
  

Le texte de la Bible

 

Leviticus 6:14

Étudier

       

14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.