Arcana Coelestia #4172
4172. ‘Ego indemnificavi id’: quod significet quod bonum. inde, constat a significatione ‘indemnificare’ quod sit bonum reddere hic bonum inde. Cum malo culpae et malo non culpae, quae significantur per ‘cadaver’ et 1 discerptum, ' de quibus mox supra, ita se habet: malum culpae seu malum quod homo per actualem vitam sibi contraxit, et quoque confirmavit cogitatione usque ad fidem e persuasionem, non potest emendari, sed hoc manet in aeternum; at malum non culpae, quod homo non confirmavit cogitatione, et 2 non sibi intus persuasit, hoc quidem manet, sed modo haeret in externis, non enim penetrat ad interiora, ac internum hominem pervertit; tale malum est per quod bonum, nam internus homo qui nondum affectus est et consensit, potest videre id in externo quod malum sit, et sic potest id removeri; et quia internus homo id potest videre, ideo simul tunc clarius videre potest bonum, ex opposito enim apparet bonum clarius quam ex non opposito, et quoque sensibilius dein bono afficitur 3 ; hoc nunc est quod intelligitur per bonum inde.
Notes de bas de page: