Le texte de la Bible

 

Threni 5:8

Étudier

       

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #152

Étudier ce passage

  
/ 1232  
  

152. "Habens oculos suos tanquam flammam ignis." Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinam sapientiam et intelligentiam communicatam illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt.

Quod "oculi sicut flamma ignis", cum de Domino, sit Divina Ipsius Providentia ex Divino Ipsius Amore, videatur supra (n. 68): quod etiam sit Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt, est quia per "oculos" in Verbo, cum de hominibus, significatur intellectus veri, et intellectus Veri est intelligentia et sapientia; inde per "oculos", cum de Domino, significatur Divina sapientia et intelligentia procedens ab Ipso; et quod procedit ab Ipso, hoc communicatur angelis et hominibus qui in amore et inde fide in Ipsum sunt. Omnis etiam sapientia et intelligentia, quae est angelis et hominibus, non est eorum sed Domini apud illos; quod etiam notum est in ecclesia, scitur enim quod omne bonum quod est amoris, et omne verum quod est fidei, a Deo sit, et nihil ab homine; ac vera interius visa et agnita faciunt intelligentiam, et haec una cum bonis interius perceptis et inde visis faciunt sapientiam: inde nunc est, quod per "habere oculos tanquam flammam ignis", etiam significetur Divina sapientia et intelligentia Domini communicata illis qui in bonis amoris et inde fide in Ipsum sunt.

[2] Quod "oculi" significent intellectum, est quia omnis visus oculorum apud homines et angelos inde est. Quod omnis visus oculorum inde sit, apparet sicut paradoxon illis qui non sciunt causas rerum interiores, ex quibus effectus sistuntur in corpore: qui illas non sciunt non aliter credunt quam quod oculus videat ex se, auris audiat ex se, lingua gustet ex se, et corpus sentiat ex se; cum tamen interior vita hominis, quae est vita spiritus ejus, quae vita est vita intellectus et voluntatis ejus seu cogitationis et affectionis, sentit per organa corporis illa quae in mundo sunt, et sic percipit illa naturaliter. Totum corpus cum omnibus suis sensoriis est modo instrumentum suae animae seu sui spiritus; quae etiam est causa, quod, cum separatur spiritus hominis a corpore, corpus prorsus nihil sentiat, at spiritus postea sentiat aeque ac prius. (Quod spiritus hominis aeque videat, audiat, sentiat post solutionem a corpore, ut prius in corpore, videatur in opere De Caelo et Inferno 461-469; praeterea De Correspondentia Intellectus cum Visu Oculi, in Arcanis Caelestibus, n. 4403-4421, 4523-4534.) Apud bestias etiam interior earum vita, quae quoque anima earum vocatur, pariter per organa externa corporis earum sentit; sed cum differentia quod non rationaliter sicut homo, ita non ex intellectu et voluntate tali qualis est homini (videatur in opere De Caelo et Inferno 108; et De Ultimo Judicio 25).

[3] Inde nunc est quod per "oculum" in Verbo significetur intellectus veri, seu intelligentia et sapientia, ut constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, ac videte videndo et non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis" (6:9, 10; Johannes 12:40);

"oculos obtinere ne forte videat oculis suis", est obtenebrare intellectum ne intelligat.

[4] Apud eundem,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (29:10);

"occlusit oculos, prophetas et capita, et videntes obtexit", est intellectum veri: "prophetae" etiam sunt qui docent vera, qui etiam vocantur "capita" quia caput significat intelligentiam; et quoque vocantur "videntes" ex revelatione Divini Veri apud illos.

[5] Apud eundem,

"Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt" (32:3);

"videntium oculi" pro illorum qui intelligunt vera.

Apud eundem,

"Qui occludit oculos suos ne videant malum:... regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui" (33:16, 17);

"occludere oculos ne videant malum", est malum non admittere in cogitationem; "regem in pulchritudine sua videbunt oculi", est quod intellecturi verum in sua luce cum amoenitate, nam per "regem" ibi non intelligitur rex, sed verum (videatur supra, n. 31(a)).

[6] Apud Jeremiam,

"Audite haec, popule stulte, cui non cor; quibus oculi non vident, et quibus aures non audiunt" (5:21; Ezechiel 12:2).

In Threnis,

"Cecidit corona capitis nostri propter hoc factum est languidum cor nostrum, et propter hoc caligarunt oculi nostri" (Threni 5 [16,] 17);

"corona capitis" est sapientia (videatur supra, n. 126); "cor languidum" est voluntas boni non amplius; (quod "cor" sit voluntas et amor, videatur in opere De Caelo et Inferno 95); "oculi" sunt intellectus veri, qui "caligantes" dicuntur cum non amplius intelligitur verum.

[7] Apud Sachariam,

"Poena pastoris deserentis gregem; gladius super oculo dextro ejus, ... et oculus dexter caligando caligabit" (11:17);

"gladius super oculo dextro, et oculus dexter caligando caligabit", est quod periturum omne Verum in intellectu per falsum (quod "gladius" sit destructio veri per falsum, videatur supra, n. 131(b)).

[8] Apud eundem,

"Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam;... oculi ejus contabescent in foraminibus suis" (14:12);

"populi qui pugnabunt contra Hierosolymam", sunt qui contra ecclesiam ("Hierosolyma" est ecclesia); "oculi" eorum quod "contabescent", est quod peritura intelligentia, pugnant enim ex falsis contra vera.

[9] Apud Sachariam,

"Percutiam omnem: equum stupore et omnem equum populorum caecitate" (12:4);

agitur ibi de vastatione ecclesiae; per "equum" significatur intellectuale; quare per quod "equus percuteretur stupore" et "caecitate", est quod intellectus.

(Quod "equus" significet intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo 1-5.)

[10] Apud Davidem,

"Exaudi Me Jehovah, Deus mi illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem" (Psalmuss 13:4 [B.A. 3]);

"illumina oculos" est intellectum.

Apud Mosen,

"Non accipies munus, quia munus occaecat oculos sapientum" (Deuteronomius 16:19);

"occaecare oculos sapientum" est ut non videant seu intelligant verum.

[11] Apud Matthaeum,

"Lucerna corporis est oculus; si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae" (6:22, 23; Luca 11:34);

hic per "oculum" non intelligitur oculus sed intellectus, per "oculum simplicem" intellectus veri, per "oculum malum" intellectus falsi; "tenebrae" sunt falsa; "totum corpus" est totus Spiritus, nam is totus est qualis ejus voluntas et inde intellectus: si ei intellectus veri ex voluntate boni, est is angelus lucis; si autem ei intellectus falsi, est is spiritus tenebrarum: per illa verba describitur hominis reformatio per intellectum veri. Inde patet, quod qui scit quid "oculus" significat, scire possit arcanum illorum verborum. Quod homo reformetur per vera in intellectu, videatur supra (n. 112, 126).

[12] Apud Matthaeum,

"Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum et abjice abs te; nam bonum est luscus intrare in vitam, quam duos habens oculos mitti in gehennam ignis" (5:29, 18:9: Marcus 9:47);

per "oculum" nec hic intelligitur oculus sed intellectus cogitans; per "oculum dextrum scandalizantem" intellectus cogitans malum; "eruere et abjicere illum" est tale non admittere sed rejicere; "luscus" est intellectus non cogitans malum, sed modo verum; intellectus enim cogitare potest verum; si cogitat malum est ex voluntate mali: quod oculus "dexter" dicatur, est quia per illum significatur intellectus boni, et per "sinistrum" intellectus veri (videatur n. 4410, 6923).

[13] Apud Esaiam,

"Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt" (29:18);

apud eundem,

"Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum" (35:5 1 );

apud eundem,

"Dabo te... in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecorum, ad educendum e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes in tenebris" (42 [6,] 7);

apud eundem,

"Educ populum caecum, cui oculi sunt, et surdos quibus aures" (43:8);

"aperire oculos caecorum" est instruere illos qui adhuc ignorant vera, et usque desiderant illa, ita gentes. Simile significatur per sanationes caecorum a Domino (Matthaeus 9:27-29; 20:29 ad fin. ; cap. 21:14; Marcus 8:23, 25; Luca 18:35 ad fin.; Johannes 9:1-21);

nam omnia miracula Domini involvebant talia quae sunt ecclesiae et caeli; inde erant illa Divina (videatur n. 7337, 8364, 9031).

[14] Quia "oculus" significabat intellectum, ideo inter statuta apud filios Israelis erat,

Quod caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intra velum intraret (Leviticus 21:17-23);

Quod caecum non offerendum esset in sacrificium (Leviticus 22:22; Malachias 1:8):

inde etiam inter maledictiones erat "Febris consumens oculos" (Leviticus 26:16).

Ex his nunc sciri potest quid per "oculos Filii 2 hominis qui tanquam flamma ignis", significatur; quod nempe Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Dominum sunt:

[15] quod etiam significetur Divina Ipsius providentia, constat ex illis quae supra (n. 68) ostensa sunt. Quibus addendum est quod de Cherubis dicitur apud Ezechielem, et de quatuor Animalibus circa Thronum in Apocalypsi, per quae etiam Divina Domini providentia, et in specie custodia ne adeatur Dominus nisi per bonum, significatur: apud Ezechielem,

"Vidi, ecce quatuor rotae juxta cherubos;... tota caro eorum, et dorsa eorum, et manus eorum, et alae eorum, et rotae, erant plena oculis circumcirca" ( [9,] 12);

et in Apocalypsi,

"Circa thronum erant quatuor animalia plena oculis ante et retro unumquodvis habebat... alas circum et intus plenas oculis" (4:6, 8);

quatuor haec "animalia" etiam erant cherubi, nam similis paene est descriptio eorum quae est cheruborum apud Ezechielem. Illis tot "oculi" ascribuntur, quia Divina Domini providentia, quae per "cherubos" significatur, est omnia in caelis et in terris ex Divina sapientia regere; Dominus enim ex Divina providentia videt omnia, disponit omnia, et prospicit omnia. (Quod par "cherubos" significetur Divina providentia Domini, et in specie custodia ne Dominus adeatur nisi per bonum, videatur n. 9277, 9509, 3 9673.)

Notes de bas de page:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4638

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

4638. Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus significat ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae;

Ecclesia est regnum Domini in terra; ‘decem virgines’ sunt omnes qui in Ecclesia, nempe tam qui in bono et vero, 1 quam qui in malo et falso; ‘decem’ in sensu interno sunt reliquiae, et quoque plenum, ita omnes; et ‘virgines’ sunt illi qui in Ecclesia; ita quoque alibi in Verbo.

[2] Quae accipientes lampades suas significat spiritualia in quibus caeleste, seu vera in quibus bonum, seu quod idem, fidem in qua charitas erga proximum, et charitatem in qua amor in Dominum, ‘oleum’ enim est bonum amoris, de quo sequitur; at ‘lampades in quibus non oleum’ sunt eadem in quibus non bonum.

[3] Exiverunt in occursum Sponsi significat receptionem eorum 2 .

Quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae significat partem eorum qui in veris in quibus bonum, et partem qui in veris in quibus non bonum; illi sunt ‘prudentes’, hi autem ‘stultae’; ‘quinque’ in sensu interno sunt aliqui, hic itaque pars eorum. Quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum oleum significat quod non haberent bonum charitatis 3 in veris suis; ‘oleum’ in sensu interno est bonum charitatis et amoris.

Verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis significat quod haberent bonum charitatis et amoris in veris suis;

‘vasa’ sunt doctrinalia fidei.

[4] Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et obdormierunt significat moram et inde dubium; ‘dormitare’ in sensu interno est ex mora pigrescere in illis quae sunt Ecclesiae, et ‘obdormire’ est dubium fovere, 4 ‘prudentes’ dubium in quo est affirmativum, 5 ‘stultae’ dubium in quo est negativum. Media autem nocte clamor factus est significat tempus quod ultimum Ecclesiae veteris et primum novae; hoc tempus est quod in Verbo vocatur ‘nox’ cum agitur de statu Ecclesiae; ‘clamor’ est mutatio. Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius significat id quod judicium, nempe acceptationem 6 et rejectionem. [5] Tunc excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas significat praeparationem omnium, nam qui in veris in quibus non bonum, aeque acceptari se credunt quam illi qui in veris in quibus bonum; putant enim fidem solam salvare, non scientes quod nulla fides sit 7 ubi non est charitas. Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur significat quod velint communicari bonum veris suis inanibus, seu fidei suae vacuae, ab aliis; spiritualia enim et caelestia omnia in altera vita mutuo communicantur, sed non nisi per bonum.

[6] Responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis significat quod communicari non possit quia parum 8 boni quod illis, auferretur; ita enim cum communicatione boni cum illis qui in 9 veris absque bono sunt, in altera vita se habet quasi auferunt 10 illis bonum et sibi appropriant et non cum aliis communicant, 11 sed conspurcant id, quapropter non fit aliqua communicatio boni cum illis; de his ab experientia videbitur ad finem capitis 12 seq: 37

[7] Abite vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis significat bonum meriti; qui id jactant, sunt ‘vendentes’; etiam 13 illi qui in vero sunt in quo non bonum, prae aliis in altera vita meritorium faciunt omne id quod ut bonum in externa forma apparenter fecerunt, tametsi malum esset in interna, secundum illa quae Dominus dicit apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis, 7:22 [23]:

et apud Lucam, Ex quo surrexerit Paterfamilias, et occluserit januam; tunc incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, [Luc 13:25], 26, 27; tales sunt qui per ‘stultas’ hic intelliguntur, quapropter de illis similiter dicitur his verbis, ‘ 14 veniunt etiam illae, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos’.

[8] Abeuntibus autem illis ad emendum, venit Sponsus significat praeposteram applicationem. Et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias significat qui in bono et inde in vero quod recepti 15 in caelum; Caelum 16 assimilatur nuptiis ex conjugio caelesti quod est conjugium boni et veri, et Dominus 17 Sponso quia Ipsi tunc conjunguntur, inde Ecclesia vocatur Sponsa. Et clausa est janua significat quod alii non intrare possint.

[9] Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis significat quod ex sola fide absque charitate, et ex operibus in quibus non vita Domini sed vita sui, intrare velint. Ipse vero respondens, dixit, Amen dico vobis, non novi vos significat rejectionem; ‘non nosse illos’ in sensu interno est non in aliqua charitate erga proximum esse, et per illam in conjunctione cum Domino; qui non in conjunctione sunt, ‘non noti esse’ dicuntur.

[10] Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est significat studium vitae secundum praecepta fidei, quod est ‘vigilare’; tempus acceptationis quod homini ignotum, et status significantur per ‘non scitis diem 18 neque horam in qua Filius hominis venturus’. Qui in bono, hoc est, qui facit secundum praecepta, ‘prudens’ dicitur, at qui in 19 cognitionibus veri, et non facit, ‘stultus’; etiam alibi a Domino apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo eum viro prudenti, ... 20 et omnis audiens verba Mea, sed non faciens ea, comparabitur viro stulto, 7:24, 26.

Notes de bas de page:

1. et omnes

2. The Manuscript inserts a Domino.

3. The Manuscript inserts et amoris.

4. The Manuscript inserts sed.

5. The Manuscript inserts at.

6. vel

7. nisi ubi

8. veri, in the First Latin Edition

9. vero

10. id

11. et quoque

12. xxxviii Genes:

13. qui in veris sunt in quibus

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts sint.

16. hic vocatur nuptiae

17. Sponsus

18. et

19. The Manuscript has vero but alters to cognitionibus veri.

20. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.