Le texte de la Bible

 

Jeremias 49:35

Étudier

       

35 Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego confrigam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum :

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #63

Étudier ce passage

  
/ 1232  
  

63. (Vers. 13.) "Et in medio septem candelabrorum similem filio homini". - Quod significet Dominum a quo omne caeli et ecclesiae, constat ex significatione "in medio", quod sit in intimo (de qua n. 1074, 2940, 2973); et quia ex intimo procedunt omnia sicut lux e centro in peripherias, ideo per "in medio" significatur a quo; ex significatione "septem candelabrorum", quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua mox supra, n. 62); et ex significatione "Filii hominis", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit. Ex his constare potest cur Dominus apparuit "in medio septem candelabrorum", quod nempe ex eo, quod ab Ipso procedat omne caeli et ecclesiae; est enim bonum amoris et fidei quod facit caelum et ecclesiam; et quod id bonum sit a Divino, notum est in orbe Christiano; et quia a Divino est, a Domino est, quoniam Dominus est Deus caeli, et quoniam Divinum Domini facit caelum (videatur in opere De Caelo et Inferno 2-6, et 7-12; et quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86).

[2] Quod Filius hominis sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit, constat a locis in Verbo ubi Filius hominis nominatur:

- Ut apud Johannem,

Turba dixit ad Jesum, "Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est hic Filius hominis? Respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est; ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant;... quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (12:34-36);

ex his patet, quod per "Filium hominis" simile quod per "Lucem" significetur; nam cum quaerebant, Quis est hic Filius hominis respondit Dominus quod Ipse esset Lux in quam crederent.

(Quod "lux" sit Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 49; ita quoque Filius hominis.)

[3] Apud Lucam:

"Beati quando odio habebunt vos homines... propter Filium hominis" (6:22);

"propter Filium hominis" est propter Divinum Verum quod procedit a Domino; Divinum Verum est omne fidei et amoris in Dominum: quia mali illa negant, et qui negant etiam odio habent, ac boni agnoscunt, ideo dicitur quod hi beati sint.

[4] Apud eundem

"Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate" (17:22, 23);

"desiderare unum dierum Filii hominis" est Verum Divinum quod genuinum quoad aliquid ejus. Intelligitur ibi finis ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne Divinum Verum; et quia Verum Divinum significatur per "Filium hominis", ideo dicitur, "Tunc dicent..., Ecce hic aut ecce illic;... investigate."

[5] Apud eundem,

"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (18:8);

hoc est, cum Verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur; "Filius hominis" etiam hic est Dominus quoad Verum Divinum; adventus Domini est revelatio Veri Divini in fine ecclesiae (n. 3900, 4060).

[6] Apud Matthaeum:

"Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis... Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria" (24:27, 30);

quod per "adventum Domini in nubibus caeli" ibi significetur revelatio Divini Veri in fine ecclesiae, videatur supra (n. 36).

[7] Apud eundem,

"Dico Vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem in nubibus caeli" (26:64).

Et apud Lucam:

"Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei" (22:69);

"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum et quoad Divinum Verum procedens ab Ipso; "sedere a dextris potentiae" est quod Ipsi omnipotentia; quod dicatur quod id nunc visuri essent, est quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset, cum Dominus in mundo vicerat inferna, et omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat, et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore reciperent (n. 9715. Quod sedere a dextris sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133. Quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, 1 6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643. Quod ipsa potentia Divina sit per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6948.

Quod "nubes", in quibus Filius hominis venturus, sit Verbum in littera, quod est Divinum Verum in ultimo ordinis, praefat. ad cap. 18, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781: et quod "gloria" sit ipsum Divinum Verum, quale est in sensu Verbi interno, n. 4809, 5922, 2 8267, 9429).

[8] Ex his nunc constare potest, quid significatur per haec in Apocalypsi,

"Vidi cum ecce nubes alba; et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream" (14:14);

et apud Danielem,

"Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis Venit" (7:13).

Quia omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum sit Domino

"Judicium facere, quia Filius hominis est" (Johannes 5:27);

et quod

"Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua" (Matthaeus 16:27);

et

"Cum Venturus Filius hominis, ... sedebit super throno gloriae suae", et judicaturus (Matthaeus 25:31).

[9] Apud Matthaeum,

"Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni, zizania sunt filii mali" (13:37, 38);

"bonum semen" est Verum Divinum, ideo dicitur quod Filius hominis id seminet; "filii regni sunt vera Divina in caelo et ecclesia", "filius" enim est verum (n. 489, 491, 533, 1147, 2623), ac in opposito sensu falsum, quod etiam est "filius mali."

[10] Apud eundem,

"Filius hominis non habet ubi caput inclinet" (8:20);

pro quod Divinum Verum non haberet locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore.

Quod Filius hominis Passurus esset et occideretur (Matthaeus 17:12, 22 (, 23); cap. 26:2, 24, 45; Marcus 8:31; 9:12, 31), significabat quod ita cum Divino Vero acturi essent, proinde cum Domino, qui erat ipsum Divinum Verum; quod etiam Ipse docet apud Lucam,

"Prius oportet Filium hominis pati, et reprobari a generatione hac" (17:25).

[11] Apud Jeremiam,

"Non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (49:18, 33);

et apud eundem,

In urbibus "non habitabit vir ullus, neque transibit per eas filius hominis" (51:43).

Qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per "urbes" hic intelligantur urbes, et per "virum" perque "filium hominis" vir et filius, ac quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; "urbes" enim sunt doctrinalia ecclesiae (videatur n. 402, 3 2449, 3216, 4492, 4493); "vir" est ipsum ejus verum conjunctum bono (n. 3134, 7716, 9007); ita "filius hominis" est Verum.

[12] Quoniam per "Filium hominis" significabatur Divinum Verum procedens a Domino, ideo quoque prophetae, per quos revelabatur, vocabantur "filii hominis", Ut Daniel (8:17) et Ezechiel (2:1, 3, 6, 8; 3:1, 3, 4, 10, 17, 25; 4:1, 16; 8:5, 6, 8, 12, 15; 12:2, 3, 9, 18, 22, 27).

Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque significatio "filii hominis", qui in eo sensu est falsum oppositum vero:

- Ut apud Esaiam,

"Quid tu quod times ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur?" (51:12);

et apud Davidem,

"Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus" (Psalmuss 146:3);

"principes" sunt primaria vera (n. 2089, 5044), ita in opposito sensu primaria falsa; et "filius hominis" est ipsum falsum.

Notes de bas de page:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8443

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

8443. ‘Et ecce gloria Jehovae visa in nube’: quod significet praesentiam Domini in vero accommodato ad apperceptionem, constat ex significatione ‘gloriae Jehovae’ quod sit praesentia et Adventus Domini, de qua supra n. 8427, et ex significatione ‘nubis’ quod sit sensus litteralis Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, ita verum accommodatum ad apperceptionem, nam Verbum in littera est tale verum; at ‘gloria quae in nube’ est Divinum Verum quod non ita accommodatum est ad apperceptionem, quia est supra sensuum fallacias et apparentias, ita est quoque sensus internus Verbi, Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8427; quod ‘gloria’ sit sensus internus Verbi, est quia in illo sensu agitur de Ecclesia et de regno Domini, et in supremo sensu de Ipso Domino, in quo sensu etiam est Ipsissimum Divinum Verum.

[2] Verum Divinum non est unius gradus sed plurium: verum Divinum in primo gradu et quoque in secundo est 1 quod immediate procedit a Domino; hoc supra intellectum angelicum est: verum autem Divinum in tertio gradu est quale est in intimo seu tertio caelo; hoc tale est ut ne hilum ejus ab homine capi possit: verum 2 Divinum in quarto gradu est quale est in medio seu secundo caelo; hoc nec intelligibile est homini: verum autem Divinum in quinto gradu est quale est in ultimo seu primo caelo; hoc aliquantisper ab homine, sed illustrato, percipi potest, at usque est tale ut multa ejus pars per voces humanas enuntiari nequeat, 3 et cum cadit in ideas, facit facultatem percipiendi, et quoque credendi quod ita sit: at verum Divinum in sexto gradu est quale est apud hominem, accommodatum ejus apperceptioni, ita est sensus litterae Verbi; hic sensus seu hoc verum 4 repraesentatur per ‘nubem’, et interiora vera per ‘gloriam in nube’;

[3] inde est quod 5 Jehovah, hoc est, Dominus, toties apparuerit Moschi et filiis Israelis in nube, ut Exod. 6 24:15, 16, 40:34, 35; 1 Reg. 8:10, 11; Matth. 24:30, et alibi; 7 apparitio Domini est per Divinum Verum, et quoque est Divinum Verum 8 . Quod ‘nubes’ sit verum accommodatum apperceptioni, est ex repraesentativis in altera vita; ibi loquela angelica superiorum caelorum apparet illis qui infra sunt sicut lux et quoque sicut splendor e luce, at loquela angelorum inferioris caeli apparet sicut nubes candida in varia forma, et in densitate et tenuitate secundum 9 } quale veritatum; ex his constare potest quod per ‘gloriam Jehovae visam in nube’ significetur praesentia Domini in vero accommodato ad apperceptionem.

Notes de bas de page:

1. quale est

2. The Manuscript inserts autem.

3. at

4. significatur

5. cum Jehovah, hoc est, Dominus apparuit Moschi et filiis Israelis, toties apparuerit in nube

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts nam.

8. The Manuscript inserts in forma.

9. The Manuscript inserts differentiam in gradu, et quoque secundum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.