Le texte de la Bible

 

Jeremias 48:46

Étudier

       

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10183

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

10183. ‘Et obduces illud auro puro’: quod significet repraesentativum omnium cultus ex bono, constat ex significatione ‘auri’ quod sit bonum amoris, de qua n. 9874; et 1 quod ‘obducere auro’ sit fundare super illo bono, n. 9490; at quod sit repraesentativum ejus, patet.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript places this before sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5328

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

5328. ‘Et pedem suum’: quod significet quod omne potentiae in naturali, constat a significatione ‘pedis’ quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, hic potentia in naturali, nam per ‘extollere pedem’, sicut per ‘extollere manum’, significatur potentia, sed per ‘extollere manum’ potentia in spirituali, et per ‘extollere pedem’ potentia in naturali, quae enim supra pedes sunt in corpore, se referunt ad spiritualia; hoc imprimis patet a Maximo Homine seu a tribus caelis;

[2] cum totum caelum sicut unus homo sistitur coram visu, tunc intimum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum caelum refert corpus, et ultimum seu primum pedes; quod intimum seu tertium caelum referat caput, est quia est caeleste, et quod medium seu secundum referat corpus, est quia est spirituale, et quod 1 ultimum seu primum referat pedes, est quia est naturale; idcirco per ‘collum’, quia intermedium, significatur influxus et communicatio caelestium cum spiritualibus; et per ‘genua’, quia etiam intermedia, influxus et communicatio spiritualium cum naturalibus; inde patet quod per ‘extollere manum’ significetur potentia in spirituali, et per ‘extollere pedem’ potentia in naturali; et 2 ideo potentia quae per ‘manum’ significatur, praedicatur de spirituali, nempe de vero ex bono, n. 3091, 3563, 3 4932. Per spirituale intelligitur id in naturali quod est lucis caeli, et per naturale id in naturali quod est lucis mundi, nam omne illud vocatur spirituale, et omne hoc naturale.

Notes de bas de page:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. praeterea

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.