Le texte de la Bible

 

Jeremias 48:38

Étudier

       

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10185

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

10185. ‘Parietes ejus’: quod significet interiora, constat ex significatione ‘parietum’ seu laterum, quod sint interiora, cum enim tectum' significat intimum, ‘parietes’, qui infra sunt, significant interiora; per interiora intelliguntur quae infra intima et supra ultima sunt, ita media. Quod ‘parietes’ interiora significent, est quia latera et pectus apud hominem significant interiora, omnia enim repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; sicut domus, supremum ejus, quod vocatur 1 tectum, significat simile quod caput; 2 interiora quae infra supremum sunt significant simile quod pectus et latera; ac fundamentum ejus, simile quod pedes ac plantae eorum; quod ita sit, est quia universum caelum refert unum hominem, et inde est influxus in universam naturam, nam mundus naturalis ex mundo spirituali existit et subsistit; cum dicitur mundus spiritualis, intelligitur Divinum Domini quod ibi.

[2] Quod omnia in natura se referant ad formam humanam, constat 3 etiam ex singulis in regno vegetabili; vestiuntur ibi omnia foliis, florescunt antequam pariunt fructus, et fructus sunt ultimi fines, propter quos priora, et ad quos omnia spectant; folia enim ibi se referunt ad pulmones, et sunt quasi respirationis loco, nam illis mediis attrahitur sucus, quapropter arbor spoliata foliis non fert fructum; inde quoque est quod folia in Verbo significent vera quae fidei, n. 885, am similiter per ea subducitur vitale quo formatur bonum;

[3] florescentia ante fructum correspondet statui 4 illius aetatis apud hominem quando conjugiale intrat animos et laetificat illos, ita quando verum conjungitur bono; fructus autem 5 correspondet ipsi bono, quod quantum maturescit sicut fructus, tantum se exserit in opera; inde est quod fructus in Verbo significent opera charitatis; et quod florescentia ante fructum comparetur voci et gaudio sponsae et sponsi; ita in reliquis;

[4] quapropter qui sapienter potest reflectere, animadvertet admodum clare quod paradisus caelestis repraesentetur in paradiso terrestri, et inde quod omnia in natura se referant ad talia quae in mundo spirituali sunt; et qui ulterius 6 potest concludere, 7 percipiet quod natura non ex se subsistat, sed per influxum ex caelo, hoc est, ex Divino ibi, usque adeo ut si communicatio auferretur, omnia telluris caderent in nihilum; quod ita sit, simplices capiunt, non ita sapientes mundi; causa est quia simplices omnia illa tribuunt Divino, at sapientes mundi naturae.

Notes de bas de page:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. inferiora

3. The Manuscript places this after singulis.

4. primi aevi

5. correspondet altered to correspondent

6. possunt

7. percipient

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5328

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

5328. ‘Et pedem suum’: quod significet quod omne potentiae in naturali, constat a significatione ‘pedis’ quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, hic potentia in naturali, nam per ‘extollere pedem’, sicut per ‘extollere manum’, significatur potentia, sed per ‘extollere manum’ potentia in spirituali, et per ‘extollere pedem’ potentia in naturali, quae enim supra pedes sunt in corpore, se referunt ad spiritualia; hoc imprimis patet a Maximo Homine seu a tribus caelis;

[2] cum totum caelum sicut unus homo sistitur coram visu, tunc intimum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum caelum refert corpus, et ultimum seu primum pedes; quod intimum seu tertium caelum referat caput, est quia est caeleste, et quod medium seu secundum referat corpus, est quia est spirituale, et quod 1 ultimum seu primum referat pedes, est quia est naturale; idcirco per ‘collum’, quia intermedium, significatur influxus et communicatio caelestium cum spiritualibus; et per ‘genua’, quia etiam intermedia, influxus et communicatio spiritualium cum naturalibus; inde patet quod per ‘extollere manum’ significetur potentia in spirituali, et per ‘extollere pedem’ potentia in naturali; et 2 ideo potentia quae per ‘manum’ significatur, praedicatur de spirituali, nempe de vero ex bono, n. 3091, 3563, 3 4932. Per spirituale intelligitur id in naturali quod est lucis caeli, et per naturale id in naturali quod est lucis mundi, nam omne illud vocatur spirituale, et omne hoc naturale.

Notes de bas de page:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. praeterea

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.