Le texte de la Bible

 

Hoschea 13:6

Étudier

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8818

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

8818. ‘Et constiterunt in inferioribus montis’: quod significet longe a bono amoris caelestis, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit caelum, et sic bonum Divinum unitum Divino Vero ibi, de qua n. 8805, et ex significatione ‘consistere in inferioribus ejus’ quod sit longe seu remote ab illo; intelligitur hic in sensu interno historico gens Israelitica, quae quod absque bono amoris caelestis fuerit, videatur supra n. 8788, 8806, et inde quod longe ab illo, quapropter etiam infra 1 dicitur quod Moscheh obtestaretur populum ut et sacerdotes, ne perrumperent terminos, ac tangerent montem, et sic 2 morerentur, vers. 21, 22, 24, 25. In sensu autem interno, in quo agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, significatur per id quod consisterent in inferioribus montis, quod non liceret ad superius caelum ex confidentia ascendere, et si ascenderent quod 3 morituri, de qua re videatur n. 8794, 8797.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript inserts iterum.

2. moriantur

3. perituri

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Le texte de la Bible

 

1 Samuelis 15:26

Étudier

       

26 Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.