Le texte de la Bible

 

Hoschea 13

Étudier

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis #195

  
/ 418  
  

195. HOSCHEAS CAPUT XII.

Versus | Res

Hoscheas 12:1, (Hoscheas 11:12 in KJV); Quod intellectus Verbi falsificatus sit, tametsi Verbum est Domini. {2}

Hoscheas 12:2, (Hoscheas 12:1 in KJV); Quod falsa crescent per ratiocinia ex naturalis hominis jucundis. {2}

Hoscheas 12:3-6, (Hoscheas 12:2-5 in KJV); Quod Dominus luctatus sit cum Jacobi posteris ex infantia illorum. {2}

Hoscheas 12:7, 8, (Hoscheas 12:6, 7 in KJV); Exhortatio ut convertant se, et non falsificent vera. {2}

Hoscheas 12:9-15, (Hoscheas 12:8-14 in KJV); Quod Ecclesia gloriata sit, quia in illa est Verbum, et ex cultu repraesentativo, et quod a Domino semper custoditi sint, sed quod usque falsificaverint et adulteraverint illa. {2}

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).

Le texte de la Bible

 

Hoschea 13:5

Étudier

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.