Le texte de la Bible

 

Genesis 3:20

Étudier

       

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

Le texte de la Bible

 

Esaias 65:25

Étudier

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Vera Christiana Religio #278

Étudier ce passage

  
/ 853  
  

278. SECUNDUM MEMORABILE. Quondam ad me e Coelo demissa est chartula exarata literis Hebraicis, sed scriptis sicut apud Antiquos, apud quos illae literae quae hodie quoad aliquam partem lineares sunt, fuerunt inflexae cum corniculis sursum vergentibus; et dicebant Angeli, qui tunc apud me erant, quod scirent integros Sensus ex ipsis literis, et quod illos scirent imprimis ex flexuris linearum et apicum literae, et explicabant quid significarent seorsim et quid conjunctim, dicentes quod H, quod additum est nominibus Abrami et Sarai, significaret Infinitum ac Aeternum; explicabant etiam coram me Sensum Verbi Psalmus 32:2, ex solis literis seu syllabis, quod Sensus illarum in summa esset, QUOD DOMINUS ETIAM MISERICORS SIT ILLIS, QUI MALEFACIUNT: informabant me, quod Scriptura in Tertio Coelo ex literis inflexis et varie incurvatis, quarum unaquaevis contineret quendam Sensum, constaret; et quod Vocales ibi essent pro sono, qui correspondet affectioni, et quod in illo Coelo non possent enuntiare vocales i et e, sed pro illis y et eu, et quod vocales a, o, et u, illis in usu essent, quia dant sonum plenum; tum quod non exprimerent aliquas Literas consonantes aspere, sed molliter, et quod inde sit, quod literae quaedam Hebraicae intus punctatae sint, in signum ut molliter enuntientur, dicentes quod asperitas in literis esset in usu in spirituali Coelo, ex causa quia ibi in veris sint, ac verum admittit asperum, non autem bonum, in quo sunt Angeli Regni coelestis Domini seu Tertii Coeli: dicebant etiam quod Verbum apud se conscriptum haberent literis inflexis cum corniculis et apicibus significativis; ex quo patuit, quid etiam significant haec Domini verba, Non Jotha et Corniculum praeteribit de Lege, donec omnia fiunt, Matthaeus 5:18. Tum, Facilius est Coelum et Terram transire, quam Legis unum Apicem cadere, Luca 16:17.

  
/ 853