Le texte de la Bible

 

Genesis 38:4

Étudier

       

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4925

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

Notes de bas de page:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3701

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

3701. ‘Et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa’: quod significet infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein cum ordo est inversus, descensus, constat ex significatione ‘angelorum’ quod sit aliquid Divinum Domini, quod per illos in Verbo cum nominantur intelligitur, de qua n. 1925, 1 2319, 2821, 3039; hic quod sit Divinum Verum, constat ex eo quod dicantur ‘angeli Dei’, Deus enim dicitur cum in sensu interno agitur de vero, at Jehovah cum de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; inde est quod tametsi Jehovah mox nominatur et dicitur ‘Jehovah stans super illa’, usque hic angeli Dei nuncupentur, nam agitur de vero ex quo bonum, quod hic est ‘Jacob’, ut pluries supra dictum: quod per ‘ascendentes et descendentes in scala’ significetur in sensu supremo infinita et aeterna communicatio et inde conjunctio, constare potest absque ulteriore explicatione; de ipso Divino Domini et Divino Humano Ipsius, non praedicari potest communicatio et inde conjunctio, nisi simul dicatur infinita et aeterna, nam in Domino omne est infinitum et aeternum, infinitum respective ad Esse, et aeternum ad Existere. 2 Ex illis quae hactenus dicta sunt, patet quod per ‘scalam statutam terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa’ significetur in summa ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo est inversus, descensus.

[2] Quomodo cum hoc ascensu et descensu se habet, constare potest ex illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3607, 3610, 3665, 3690 dicta et ostensa sunt; sed quia hic ordo, qui est regenerationis hominis et describitur hic et in sequentibus in sensu interno, in Ecclesia prorsus est ignotus, idcirco licet adhuc illustrare qualis sit: notum est quod homo in naturam parentum suorum, et avorum, ut et atavorum qui usque a saeculis, nascatur, ita in malum hereditarium omnium illorum successive cumulatum, usque adeo ut non sit 3 nisi malum, quantum a se; inde trahit quod tam quoad intellectum quam quoad voluntatem prorsus deperditus sit, et ex se nihil boni velit, et inde nihil veri intelligat, proinde quod sit malum quod dicit bonum, immo credit bonum, et falsum quod dicit verum, immo credit verum; sicut pro exemplo, amare se prae aliis, sibi velle melius quam aliis, cupere quae alius sunt, et sibi soli studere, non aliis nisi sit propter se; haec quia cupit ex se, 4 etiam vocat bona, et quoque vera; et porro, si aliquis illum quoad bona illa et vera, ut illa vocat, laedit, seu laedere tentat, odit, etiam ex animo vindicat, et ejus perniciem cupit, et quoque quaerit, et in eo jucundum percipit, et hoc quo plus se in illis actualiter confirmat, hoc est, quo frequentius actualiter id exercet;

[3] talis cum in alteram vitam venit, similiter cupit; ipsa natura quam per actualem vitam contraxit in mundo, manet, ac ipsum jucundum illud manifeste percipitur, quapropter non potest in aliqua societate caelesti esse in qua unusquisque aliis melius vult quam sibi, sed in aliqua societate infernali cui simile jucundum; haec natura est quae exstirpanda cum vivit in mundo, quod nusquam fieri potest quam per regenerationem a Domino, hoc est, per id quod prorsus aliam voluntatem et alium inde intellectum 5 accipiat, hoc est, ut novus fiat quoad utramque illam facultatem; at hoc ut fiat, debet omnium primo renasci 6 ut infans, et discere quid malum et falsum, et discere quid bonum et verum, nam absque scientia seu cognitione non potest imbui aliquo bono: ex se enim nihil aliud pro bono agnoscit quam malum, et pro vero quam falsum;

[4] hoc ut fiat, cognitiones ei tales insinuantur quae non sunt prorsus contrariae illis quas prius habuerat, sicut quod omnis amor incipiat a se; quod sibi primum studendum et postmodum aliis; quod talibus qui pauperes et miseri externa forma apparent, benefaciendum qualescumque intus sint; similiter quod viduis et pupillis quia ita nominantur; et tandem quod inimicis in genere, quicumque sint; etiam quod sic mereri possit caelum. Hae et similes cognitiones sunt infantiae novae vitae ejus, et sunt tales quae quia aliquid trahunt ex priore vita seu prioris vitae natura, etiam aliquid ex nova vita, in quam sic introducitur, et inde sunt tales ut admittant in se quae conducunt ad novam voluntatem formandum et ad novum intellectum; haec sunt bona et vera infima, a quibus incohant illi qui regenerantur, quae quia admittunt in se vera interiora seu propiora Divinis, etiam per illa exstirpari possunt falsa quae prius crediderat vera esse;

[5] sed qui regenerantur, non addiscunt talia nude sicut scientiae, sed ut 7 vitae, nam vera illa faciunt; sed quod faciant illa, est ex principio novae voluntatis quam insinuat Dominus, illis prorsus nescientibus, et quantum ex nova illa voluntate recipiunt, tantum quoque ex illis cognitionibus recipiunt, ac in actum mittunt, et credunt; at quantum non recipiunt a nova voluntate, tantum quidem discere talia possunt, 8 sed non in actum mittere, quia student modo scientiae non vitae;

[6] ille status est infantiae et 9 pueritiae 10 quoad novam vitam quae successura est loco vitae prioris, sed status adolescentiae et juventutis ejus vitae est quod non 11 respiciant ad aliquam personam, qualis in forma externa apparet, sed qualis est quoad bonum, primum in vita civili, dein in vita morali, et tandem in vita spirituali, et bonum est quod homo tunc priore loco incipit habere et amare, et ex bono personam; et tandem cum adhuc magis perficitur, illis qui in bono sunt, studet benefacere, et hoc secundum boni quale apud illos; et tandem jucundum appercipit in benefaciendo illis; quia jucundum in bono, etiam amoenum in illis quae confirmant; confirmantia illa agnoscit pro veris, et quoque vera novi ejus intellectus sunt quae fluunt ex bonis quae ejus novae voluntatis;

[7] in simili gradu in quo jucundum in bono illo appercipit, et 12 amoenum in veris illis, etiam 13 injucundum in 14 malis prioris vitae, et inamoenum in falsis illius, sentit; inde nunc separantur illa quae prioris voluntatis sunt ab illis quae novae voluntatis sunt, et quae prioris intellectus sunt ab illis quae novi intellectus, et hoc non secundum affectionem sciendi illa, sed secundum affectionem faciendi illa; consequenter tunc videt quod vera infantiae ejus fuerint inversa respective, et quod eadem paulatim in alium ordinem redacta sint, nempe sibi mutuo subordinata, ita quod quae priore loco primum fuerunt, nunc sint loco posteriore, sic quod per illa vera, quae infantiae et pueritiae ejus fuerunt, angeli Dei sicut per scalam a terra ad caelum ascenderint, sed postmodum per vera quae ejus adultae aetatis sunt, angeli Dei sicut per scalam a caelo ad terram descendant.

Notes de bas de page:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has Ita

3. The Manuscript has aliud quam

4. The Manuscript has etiam vocat bonum, et quoque verum; et porro si aliquis illum quoad bonum illud et verum laedit

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has sicut

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts et reponere in memoria inter scientifica alia.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts ejus.

11. The Manuscript has respiciat

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript has malo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.