Le texte de la Bible

 

Genesis 36

Étudier

   

1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.

2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :

3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.

4 Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :

5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.

6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.

7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.

8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.

9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

10 et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.

11 Fueruntque Eliphaz filii : Teman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.

12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi Filii Basemath uxoris Esau.

14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.

15 Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,

16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.

17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.

18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.

19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.

20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,

21 et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.

22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.

23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.

24 Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :

25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.

26 Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.

27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.

28 Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.

29 Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,

30 dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.

31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :

32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.

33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.

34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.

36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.

37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.

38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.

39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.

40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

43 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4549

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

4549. ‘Et fuit mecum in via quam ambulavi’: quod significet Divinam Ipsius Providentiam, constat ex significatione ‘esse cum aliquo in via quam ambulat’, cum praedicatur de Divino seu Domino quod sit Divina Ipsius Providentia, nam ‘providere’ est proprie adesse alicui et tutari a malis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Le texte de la Bible

 

Genesis 35

Étudier

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.