Le texte de la Bible

 

Genesis 29:9

Étudier

       

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3778

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

3778. ‘Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris?’ quod significet num illis bonum ejus stirpis, constat ex repraesentatione ‘Labanis’ quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665; et ex repraesentatione ‘Nahoris’ quod sit communis illa stirps, ex qua bonum quod ‘Laban’;

‘cognoscere’ quod sit in sensu interno esse inde, ex serie patet.

Quomodo se habet cum repraesentatione boni collateralis per Nahorem, Bethuelem et Labanem, paucis dicendum est: Terahus, qui fuit pater trium filiorum, nempe Abrami, Nahoris, et Haranis, Gen.

11:27, repraesentat communem stirpem ex qua Ecclesiae; ipse Terahus quidem fuit idololatra, 1 at repraesentativa non spectant personam sed rem, videatur n. 1361; et 2 quia Ecclesia repraesentativa Judaica incohabatur in Abrahamo, et instaurabatur apud posteros ejus a Jacobo, induit Terahus et tres ejus filii repraesentationem Ecclesiarum; Abram induit repraesentationem genuinae Ecclesiae, qualis est apud illos qui Verbum habent, at Nahor ejus frater induit repraesentationem Ecclesiae qualis apud gentes quae non Verbum habent; quod Ecclesia Domini sparsa sit per universum terrarum orbem, et quoque sit inter gentes quae in charitate vivunt, patet ab iis quae de gentibus passim ostensa sunt.

[2] Inde nunc est quod per Nahorem, ejus filium Bethuelem, et hujus filium Labanem repraesentetur bonum communis stirpis collaterale, hoc est, bonum in quo sunt illi qui ab Ecclesia Domini apud gentes; hoc bonum differt in eo a bono communis stirpis in linea recta, quod non sint vera genuina quae bono illorum conjunguntur, sed quod pleraque sint apparentiae externae quae fallaciae sensuum vocantur, nam Verbum non habent ex quo illustrari possunt; bonum quidem in sua essentia unicum est, sed accipit quale a veris quae ei implantantur, inde varium fit; vera quae 3 gentibus apparent ut vera, sunt in genere quod colant aliquem Deum, a quo suum bonum petunt, et cui id tribuunt, et quamdiu in mundo vivunt, ignorant quod ille Deus sit Dominus; et quoque quod Deum suum sub imaginibus quas sanctas habent, adorent; praeter alia plura; sed usque illa non impediunt quin salventur aeque ac Christiani, modo in amore in Deum suum, et in amore erga proximum vivunt; nam sic in facultate sunt recipiendi vera interiora in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2051, 2284, 2589-2604, 2861, 2863, 3263: inde patet quid per bonum communis stirpis collaterale intelligitur 4 ; quod per Nahorem repraesententur illi extra Ecclesiam, qui in fraternitate ex bono sunt, videatur n. 2863, 2864, 2868; quod per Bethuelem repraesentetur bonum gentium primae classis, n. 2865, 3665; quod per Labanem affectio boni externi seu corporei, et proprie bonum communis stirpis collaterale, n. 3612, 3665. Cum hoc bono ita se habet, quod omnium primo inserviat homini pro medio comparandi sibi bonum spirituale, est enim externum corporeum, et ex apparentiis externis, quae in se sunt fallaciae sensuum; in pueritia homo non aliud pro vero et bono agnoscit, et tametsi docetur quid bonum et verum internum, usque non de hoc aliam ideam habet quam corpoream; et quia talis est prima idea, ideo tale bonum et verum est primum medium per quod introducuntur vera et bona interiora; hoc arcanum est quod hic per Jacobum et Labanem repraesentatur.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript has sed

2. The Manuscript has at

3. The Manuscript has illis

4. The Manuscript has significatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1032

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

1032. ‘Et erigo foedus Meum vobiscum’: quod significet praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas, seque referat ad ‘egredientes ex arca’ et ad ‘omnem feram terrae’, hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam, constat ex illis quae mox prius dicta sunt. Quod etiam Dominus foedus ineat, seu per charitatem se conjungat cum illis qui extra Ecclesiam sunt, et vocantur gentes, ita se res habet; homo Ecclesiae putat quod omnes qui extra Ecclesiam, qui gentes vocantur, non salvari possint ex causa quod nullas cognitiones fidei habeant, et ideo ignorent prorsus Dominum, dicentes quod absque fide et absque cognitione Domini, nulla salus; ita omnes qui sunt extra Ecclesiam, damnant; immo multi tales sunt qui in aliqua doctrina sunt, etiam qui in haeresi, quod omnes qui extra sunt, seu omnes qui non sentiunt sicut ii, putent non salvari; cum tamen prorsus aliter se res habet: Dominus misericordiam habet erga omne genus humanum et omnes qui in universo sunt, salvare vult et ad se trahere;

[2] misericordia Domini est infinita, nec se finiri patitur intra paucos illos qui intra Ecclesiam sunt, sed extendit se ad omnes in universo terrarum orbe; quod extra Ecclesiam nati sint et sic in ignorantia fidei, non eorum culpa est, et propterea quod non habent fidem in Dominum quia ignorant Ipsum, nusquam aliquis damnatur: quis usquam dicturus sit qui bene cogitat, quod maxima pars generis humani aeterna morte peritura, quia non nati intra Europam ubi respective pauci sunt? et quis dicturus qui bene cogitat, quod Dominus pateretur tantam multitudinem hominum nasci ut periret morte aeterna? hoc foret contra Divinum et contra misericordiam; et praeterea illi qui extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, multo moratiorem vitam vivunt quam qui intra Ecclesiam, et facilius multo amplectuntur verae fidei doctrinam; quod adhuc manifestius constare potest ab animabus in altera vita;

[3] ex orbe ita vocato Christiano veniunt omnium pessimi, internecino odio habentes proximum, et internecino Dominum; prae omnibus in universa terrarum orbe adulteri; non autem ita ex ceteris orbis partibus; nam permulti ex his qui idola coluerunt, tali animo sunt ut odia et adulteria horreant, et timeant Christianos quia tales, et quod unumquemvis cruciare velint: immo gentes tales sunt ut cum informantur ab angelis de veris fidei, et quod Dominus regat universum, facile audiant ei facile imbuantur fide, et sic idola sua rejiciant; quare gentes, qui moratam vitam vixerunt, et in charitate mutua inque innocentia, ii in altera vita regenerantur: cum vivant in mundo, apud eos Dominus praesens est in charitate et innocentia, nam nihil charitatis et innocentiae est nisi a Domino: Dominus quoque iis conscientiam recti et boni secundum religiosum eorum donat, et conscientiae illi insinuat innocentiam et charitatem, cumque innocentia et charitas in conscientia tunc facile se patiuntur imbui vero fidei ex bono: Ipse Dominus hoc ita dixit apud Lucam, Dixit ad Jesum aliquis, Domine, num pauci sunt qui salvantur? Ipse dixit ad eos, ... Videbitis Abrahamum, Isacum et Jacobum et omnes prophetas in regno Dei, vos vero ejectos foras: contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione, et a meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi 28-30; per ‘Abrahamum, Isacum et Jacobum’ intelliguntur hic omnes qui in amore sunt, ut prius ostensum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.