48
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
3076. ‘Et fuit, ille vix absolvit loqui’: quod significet voluntatis effectum, constat ex illis quae immediate sequuntur, quod nempe omnia et singula facta sint sicut oravit, aut effecta sicut voluit; quod ‘loqui’ significet velle, videatur n. 2626, 3037.
Étudier ce passage
This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.