Le texte de la Bible

 

Genesis 2

Étudier

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #183

Étudier ce passage

  
/ 1232  
  

183. "Haec dicit habens septem spiritus Dei." - Quod significet Dominum ex quo omnia vera caeli et ecclesiae (ex his constare potest): quod sit Dominus qui intelligitur, est quia est Filius hominis qui haec dixit, ut quoque ad reliquarum Ecclesiarum Angelos, et "Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63, 151). Per "septem spiritus Dei" intelliguntur omnia vera caeli et ecclesiae, ex causa quia "Spiritus Dei" in Verbo significat Divinum Verum procedens a Domino. Multis in locis in Verbo dicitur "spiritus"; et cum de homine, per "spiritum" significatur Verum Divinum receptum vita, ita ejus vita spiritualis; at cum de Domino, per "Spiritum" intelligitur Divinum quod procedit ab Ipso, quod communi voce vocatur Divinum Verum. Sed quia hodie pauci sunt qui sciunt quid per "spiritum" in Verbo intelligitur, velim primum ex locis inde adductis ostendere quod "spiritus", cum de homine, significet Divinum Verum receptum vita, ita ejus vitam spiritualem. Sed quia duo sunt quae faciunt hominis vitam spiritualem, nempe bonum amoris et verum fidei, ideo pluribus in locis dicitur "cor et spiritus", et quoque "cor et anima", et per "cor" significatur bonum amoris, ac per "spiritum" verum fidei, similiter per "animam" nam per hanc in Verbo intelligitur spiritus ejus.

[2] Quod per spiritum", Cum de homine, verum receptum vita significetur, constat ex sequentibus his locis:

- Apud Ezechielem,

"Facite vobis cor novum et spiritum novum; quare moriemini domus Israelis?", (18:31);

apud eundem,

"Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in medio vestri" (36:26);

apud Davidem,

"Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei... Sacrificia Dei spiritus infractus; cor infractum et contritum Deus non spernit" (Psalmuss 51:12-14, 19 [B.A. 10, 17]);

in his locis "cor" significat bonum amoris, et "spiritus" verum fidei, ex quibus vita spiritualis homini: nam duo sunt quae faciunt omnem vitam hominis, nempe bonum et verum; haec duo unita in homine faciunt vitam ejus spiritualem.

[3] Quoniam "cor" significat bonum, et "spiritus" verum, utrumque receptum vita, ideo "cor" in opposito sensu significat malum, et "spiritus" falsum; nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent. In hoc sensu dicuntur "cor" et "spiritus" apud Davidem,

"Generatio non rectum facit cor ejus, nec constans cum Deo est spiritus ejus" (Psalmuss 78:8);

apud Ezechielem,

"Liquescet omne cor, ... et contrahetur omnis spiritus" (21:12 [B.A. 7]);

apud Mosen,

"Aggravavit Jehovah spiritum regis Chesbonis, ... et obfirmavit cor ejus" (Deuteronomius 2:30);

apud Esaiam,

"Concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum Vestrum ignis comedet" (33:11 1 );

apud Ezechielem,

"Vae prophetis stultis qui abeunt post spiritum suum" (13:3);

apud eundem,

"Quod ascendit super spiritum Vestrum, non fiet unquam" (20:32).

[4] Ex his patet quod tota vita hominis intelligatur per "cor et spiritum"; et quia tota vita ejus se refert ad haec bina, nempe ad bonum et verum, et in spirituali sensu ad amorem et fidem, ideo per "cor et spiritum" illae binae vitae hominis intelliguntur. Inde quoque est quod "cor et spiritus" significent voluntatem et intellectum hominis, quoniam hae binae facultates apud hominem faciunt omnem vitam ejus; alibi quam in illis non est vita homini: causa est, quia voluntas est receptaculum boni et ejus amoris aut mali et ejus amoris, ac intellectus est receptaculum, veri 2 et ejus fidei aut falsi et ejus fidei; ac, ut dictum est, omnia apud hominem se referunt ad bonum et verum aut ad malum et falsum, et in spirituali sensu ad amorem et fidem (videatur Doctrina Nova Hierosolymae, n. 28-35). Quod per "spiritum", cum de homine, significetur verum aut falsum, et ex uno aut altero vita ejus, est quia per "spiritum" proprie intelligitur spiritus qui est in homine et cogitat, et is 3 cogitat vel ex veris vel ex falsis. Sed, ut mox supra dictum, sunt duo quae faciunt vitam hominis, intellectus et voluntas; vita intellectus est cogitare ex veris aut falsis, et vita voluntatis est afficere seu incendere amore illa quae intellectus cogitat: hae binae vitae hominis correspondent binis vitis corporis ejus, quae sunt vita respirationis pulmonis, et vita pulsus cordis; per hanc correspondentiam unitus est spiritus corpori apud hominem (videatur supra, n. 167; et in opere De Caelo et Inferno 446, 447);

[5] quia talis correspondentia est, ideo spiritus dicitur a vento tam in lingua originali, quam in pluribus aliis linguis; quare etiam exspirare exprimitur per "emittere spiritum", et hoc quoque in Verbo:

- Ut apud Davidem,

" 4 Collegi spiritum eorum, exspiravit" (Psalmuss 104:29);

apud Ezechielem,

Dixit Dominus Jehovih ossibus aridis, "Ecce Ego adducens spiritum in vos, ut Vivatis:... et dixit Dominus Jehovih, A quatuor ventis veni spiritus, et inspira in occisos hos;... et Venit in eos spiritus, et revixerunt" (37:5, 9, 10);

in Apocalypsi,

Duo testes occisi a bestia ascendente ex abysso, "sed post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut consisterent super pedes suos" (11:7, 11);

apud Lucam,

Jesus apprehendens manum puellae mortuae", (vocavit,) dicens, Puella surge; reversus itaque est spiritus ejus, et surrexit ex templo" (8:54, 55).

[6] Ex his intellectis constare potest quid per "Spiritum", cum de homine, significatur plurimis in locis in Verbo; ex quibus haec solum velim afferre:

- Apud Johannem,

"Nisi quis fuerit generatus ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei... ventus quo vult spirat. et sonum ejus audis, sed nescis unde venit et quo vadit; sic est omnis qui generatus est ex spiritu" (3:5, 8);

apud eundem,

Dominus inspiravit in discipulos, et dixit, "Accipite Spiritum Sanctum" (20:22 5 );

in Libro Genseos,

"Jehovah... inspiravit in nares hominis animam vitarum" (2:7);

praeter alibi.

[7] Quod "spiritus" in spirituali sensu significet verum, ac vitam hominis ex illo, quae est intelligentia, patet manifeste ab his locis:

- Apud Johannem,

"Venit hora et nunc est, quando Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate" (4:23);

apud Danielem,

"In illo erat spiritus excellens, scientiae et intelligentiae Audivi de te, quod spiritus Dei in te, et lux, et intelligentia et sapientia excellens inveniatur in te" (5:12, 14);

apud Mosen,

"Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae" (Exodus 28:3);

apud Lucam,

Johannes "crevit et corroboratus est spiritu" (1:80 6 );

et de Domino,

Jesus "puer Crevit, et corroboratus est spiritu, et impletus sapientia" (2:40).

[8] Quum notum est quid significat "spiritus" apud hominem, sciri potest quid significat spiritus cum dicitur de Jehovah seu Domino, cui tribuuntur omnia quae homini, sicut facies, oculi, aures, brachia, manus, ut et cor et anima, ita quoque spiritus, qui in Verbo vocatur "Spiritus Dei", "Spiritus Jehovae", "Spiritus narium Ipsius", "Spiritus oris Ipsius", "Spiritus veritatis", "Spiritus sanctitatis", et "Spiritus Sanctus." Quod per illum intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, constat ex pluribus locis in Verbo. Causa quod Divinum Verum procedens a Domino sit Spiritus Dei, est quia omnis vita hominibus inde est, ac vita caelestis illis qui Divinum illud Verum fide et vita recipiunt. Quod id sit Spiritus Dei, Dominus Ipse docet:

- Apud Johannem,

"Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et Vita sunt" (6:63);

apud Esaiam,

" 7 Exibit Virga de trunco Jischaji:... quiescet super Eo spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis" (11:1, 2);

apud eundem,

"Dedi spiritum meum super Illum, judicium gentibus proleret" (42:1);

apud eundem,

"Venturus sicut flumen, spiritus Jehovae signum inferet in Ipsum" (59:19);

apud eundem,

"Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus" (61:1);

(et alibi, )

"Quem misit Pater, Verba Dei loquitur; non ex mensura dedit Deus spiritum" (Johannes 3:34);

haec de Domino.

[9] Quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, constare potest apud Johannem,

"Ego Veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam; si non abivero, Paracletus non veniet ad Vos; si vero abivero, mittam illum ad vos:... quum venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non loquetur a semet Ipso, ... sed ex meo accipiet et annuntiabit vobis" ( 8 16:7, 13, 14);

quod "Paracletus" hic sit Divinum Verum procedens a Domino, manifeste patet, nam dicitur quod Ipse Dominus "veritatem" illis dixerit, et cum abiverit, missurus sit Paracletum "Spiritum veritatis", qui ducturus illos "in omnem veritatem", et quod "Ille non loquetur a semet ipso", sed quod a Domino. Dicitur "ex meo accipiet", quia Divinum Verum procedit ex Domino, et procedens dicitur "meum", Ipse enim Dominus est Divinus Amor, et procedens ab Ipso est Divinum Verum, ita est suum (videatur in opere De Caelo et Inferno 139, 140, et antecedentia ibi; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 307): quod exire et procedere intelligatur per "mitti" et "mittere", videatur in Arcanis Caelestibus (n. 2397, 4710, 6831, 10561); similiter hic per "mittam illum ad vos." Quod Paracletus sit Spiritus Sanctus patet apud Johannem,

"Paracletus Spiritus Sanctus Ille vos docebit omnia" (14:26);

[10] apud eundem,

Jesus magna Voce clamavit, dicens, "Si quis sitiverit, Venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dicit de spiritu quem accepturi credentes in Ipsum: nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (7:37-39);

quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, quod tam immediate ab Ipso quam mediate per angelos et Spiritus influit apud hominem, etiam ex his manifeste patet: dicit enim Dominus primum, quod "qui credit in Ipsum, flumina ex ventre illius fluent aquae viventis", et dein hoc dixit de spiritu quem accepturi; "aqua" enim in spirituali sensu significat verum, et "flumina aquae viventis" Divinum Verum a Domino in copia; simile itaque intelligitur per "spiritum" quem accepturi.

(Quod "aqua" significet verum, et "aqua vivens" Divinum verum, videatur supra, n. 71.) Et quia Divinum Verum procedit ab Humano Domini glorificato, et non immediate ab Ipso Divino Ipsius, quia hoc in Se ab aeterno fuit glorificatum, ideo dicitur, "Nondum erat Spiritus Sanctus quia Jesus nondum glorificatus erat." Quod "glorificare" sit Divinum facere, et quod Dominus Humanum suum plene glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit per ultimam suam tentationem et victoriam in cruce, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 300-306).

[11] Mirantur in caelo quam maxime quod homo ecclesiae non sciat quod Spiritus Sanctus, qui est Divinum Verum, procedat ab Humano Domini, et non immediate a Divino Ipsius, cum tamen Doctrina recepta in universo Christiano orbe docet,

Sicut Pater etiam Filius est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus; nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus. Christus est Deus et Homo; Deus ex natura Patris, et Homo ex natura Matris: sed tametsi est Deus et Homo, usque tamen non sunt duo, sed est unus Christus; est unus, at non ita quod Divinum sit mutatum in Humanum, sed Divinum recepit ad Se Humanum; est prorsus unus, sed non ita quod binae naturae sint commixtae, sed est unica Persona, quia sicut corpus et anima sunt unus homo ita Deus et Homo est unus Christus. (Haec ex Symbolo Athanasii.)

Quoniam nunc Divinum et Humanum Domini non sunt duo, sed unica Persona, et sunt unita sicut anima et corpus, sciri potest quod Divinum quod vocatur Spiritus Sanctus exeat et procedat ex Divino Ipsius per Humanum, ita ex Divino Humano, nihil enim quicquam procedere potest a corpore nisi quam ex anima per corpus, quoniam omne vitae corporis est ex ejus anima; et quia sicut Pater ita Filius est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, et nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus, sequitur quod Divinum Procedens, quod vocatur Spiritus Sanctus, procedat ab Ipso Divino Domini per Humanum Ipsius, et non a Divino alio quod Pater vocatur; nam docet Dominus quod Pater et Ipse unum sint, ac Pater in Ipso et Ipse in Patre (de quo videatur infra, n. 200). Sed quod plerique in Christiano orbe aliter corde suo cogitent, et inde aliter credant, dixerunt angeli quod hoc inde sit, quia de Humano Domini separato a Divino Ipsius cogitant, quod tamen est contra Doctrinam, quae docet quod Divinum et Humanum Domini non sint duo sed unica Persona, ac unita sicut anima et corpus. Ut hoc sit in Doctrina totius orbis Christiani, provisum est a Domino, quia hoc essentiale ecclesiae est, et essentiale salutis omnium. Quod autem distinxerint Divinum et Humanum Domini in binas naturas, et dixerint quod Dominus sit Deus ex natura Patris, et Homo ex natura matris, erat ex causa quia non noverunt quod cum Dominus plene glorificavit Humanum suum exuerit humanum ex matre, et induerit Humanum ex Patre (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 295, ostensa sunt. Quod hoc etiam factum sit in Concilio propter Papam ab illis qui ibi tunc, ut pro Vicario Ipsius agnosci posset, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4738).

[12] Quod "Spiritus Dei" sit Divinum Verum, et inde vita spiritualis homini qui illud recipit, patet adhuc ab his locis:

- Apud Micham,

"Ego impletus sum virtute cum spiritu Jehovae, et judicio" (3:8);

apud Esaiam,

"Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, et spiritum meum super semen tuum" (44:3);

apud eundem,

"In die illo erit Jehovah Zebaoth... in spiritum judicii sedenti super judicio, et in fortitudinem illis" (28:5, 6);

apud Ezechielem,

"Ut cognoscatis quod... daturus sim spiritum meum in vobis, ut vivatis" (37 [13,] 14);

apud Joelem,

"Effundam spiritum meum super omnem carnem, ... et super servos et super ancillas" (3 [1,] 2 [B.A. 28, 29]);

in Apocalypsi,

"Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (19:10).

Quia "Spiritus Dei" significat Divinum Verum, ideo vocatur ille

Spiritus oris Jehovae (Psalmuss 33:6);

"Spiritus labiorum" (Esaias 11:4);

"Halitus Dei" et "spiritus narium" (Threni 4:20; Psalmuss 18:16 [B.A. 15); Hiob 4:9).

Apud Matthaeum,

Johannes dixit, "Ego vos baptizo aqua in paenitentiam; qui vero post me venturus ille vos baptizabit spiritu sancto et igne" (3:11);

"baptizare" in sensu spirituali significat regenerare; "spiritus sanctus" Divinum Verum; et "ignis" Divinum Bonum.

(Quod "baptizare" significet regenerare, videatur (supra, ) n. 71; et quod "ignis" bonum amoris, n. 68.)

[13] Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba ad discipulos,

"Euntes... baptizate in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti" (Matth. 28:19 9 );

"Pater" ibi est ipsum Divinum, "Filius" est Divinum Humanum, et "Spiritus Sanctus" est Divinum procedens quod est Divinum Verum; ita est unum Divinum, et usque Trinum: quod ita sit, Dominus docet apud Johannem,

"Ex his cognovistis" Patrem "et vidistis Ipsum;... qui Me videt videt Patrem;... Ego in Patre et Pater in Me est" (14:7, 9, 10).

[14] Quoniam Divinum procedens, quod est Divinum Verum, influit apud homines tam immediate quam etiam mediate per angelos et spiritus, ideo creditum est quod Spiritus Sanctus sit tertia Persona distincta a duabus quae Pater et Filius vocantur; sed asseverare possum quod nemo in caelo sciat aliud Sanctum Divinum quam Divinum Verum procedens a Domino; et quia Divinum Verum communicatur hominibus etiam mediate per angelos, ideo dicitur apud Davidem,

"Jehovah Deus... fecit angelos suos spiritus" (Psalm. 104 [1,] 4).

Haec nunc allata sunt ut sciatur quod per "septem spiritus" significentur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino.

Quod "septem spiritus" sint omnia vera caeli et ecclesiae, patet evidentius ab his in Apocalypsi,

"Septem lampades ignis ardentes coram throno sunt septem spiritus Dei" (4:5);

et porro,

"In medio seniorum Agnus stans habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram" (5:6);

quod. "spiritus" ibi non sint spiritus, patet ex eo, quod "lampades" et "oculi Agni" dicantur spiritus; "lampades" significant Divina vera, et "oculi" intellectum veri, et cum de Domino Divinam Ipsius Sapientiam et Intelligentiam (videatur supra, n. 152).

Notes de bas de page:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #167

Étudier ce passage

  
/ 1232  
  

167. "Et cognoscent omnes (Ecclesiae) quod Ego sim scrutans renes et corda." - Quod significet cognitionem omnium qui ab ecclesia sunt, quod Dominus solus sciat et exploret exteriora et interiora, ac quae fidei et amoris sunt, constat ex significatione "scrutari", cum de Domino, quod sit quod solus sciat et exploret; ex significatione "renum", quod sint vera fidei et purificatio eorum a falsis (de qua sequitur); et ex significatione "cordium", quod sint bona amoris.

Quod "cor" significet bonum amoris, est quia duo sunt quae regnant in homine, ex quibus omnis vita corporis ejus, nempe cor et pulmo; et quia omnia quae in hominis corpore sunt, correspondent illis quae in ejus mente, et ibi duo quoque sunt quae regnant, nempe voluntas et intellectus. Haec bina regna mentis correspondent binis regnis corporis, nempe voluntas cordi et ejus pulsui, ac intellectus pulmoni et ejus respirationi; absque illa correspondentia corpus non vivit, ne quidem particula ejus. Quia cor correspondet voluntati, etiam correspondet bono amoris; et quia pulmo correspondet intellectui, etiam correspondet veris fidei. Ex hac correspondentia est quod "cor" significet amorem, et quod "anima" significet fidem. Inde est quod toties in Verbo dicatur "ex corde et anima", per quod intelligitur ex amore et fide.

(Sed quia de hac correspondentia multis actum est in Arcanis Caelestibus, videantur illa ibi plenius ostensa; nempe,

- Quod "cor" in Verbo significet amorem, et quia amorem quod etiam significet voluntatem, n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336.

Quod cor correspondeat illis quae amoris sunt apud hominem, et pulmo illis quae sunt fidei apud illum, n. 3883-3896.

Quod in caelo sit pulsus qualis cordis, et respiratio qualis pulmonis, n. 3884, 3885, 3887.

Quod pulsus cordis ibi sit secundum statum amoris, et respiratio pulmonis secundum statum fidei, n. 3886-3889.

Quod influxus cordis in pulmonem se habeat sicut influxus boni in verum, tum sicut influxus voluntatis in intellectum, ut et secundum influxum amoris in fidem, et quod similes communicationes et conjunctiones sint, n. 3884, 3887-3889, 9300, 1 9495. Influxus caeli in cor et in pulmonem ab experientia, n. 3884.

Quod ex illa correspondentia in Verbo ex corde et ex anima significet ex amore et fide, n. 2930, 9050.

Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore ejus sit per respirationem pulmonis et per pulsum cordis; et quod ideo illis cessantibus homo moriatur quoad corpus, sed vivat quoad spiritum, in opere De Caelo et Inferno: et quod quando pulsus cordis cessat, spiritus separetur, ex causa quia cor correspondet amori, qui est calor vitalis, n. 447 ibi: plura de illa correspondentia (videantur ibi n. 95.)

Quod "renes" significent vera fidei et purificationem eorum a falsis, est quia purificatio sanguinis in renibus peragitur; et per "sanguinem" in Verbo significatur verum (videatur n. 4735, 9127) simile etiam per organum quod purificat, significatur: omnis etiam purificatio a falsis fit per vera. Inde patet quid significat in Verbo, quod Jehovah seu Dominus "scrutetur corda et renes", quod nempe exploret vera fidei et bona amoris, et separet illa a falsis et malis.

[2] Hoc significatur per "renes" in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Jehovah Zebaoth judex justitiae probans renes et cor" (11:20 2 );

apud eundem,

" 3 Plantasti eos, etiam radicati sunt, pergunt, etiam faciunt fructum; propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a renibus eorum: Jehovah, ... videbis me, et probabis cor meum" (12:2, 3);

"propinquus in ore et longinquus a renibus", est verum modo in memoria et inde in aliqua cogitatione cum homo loquitur, non autem in voluntate et inde in actu; verum in voluntate et inde in actu est quod separat et dissipat falsa; verum in voluntate et inde in actu est velle et facere quod homo scit et cogitat verum esse; hoc verum est quod in specie intelligitur per "renes."

[3] Apud eundem,

"Ego Jehovah scrutans cor et probans renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus" (17:10);

"scrutari cor" est purificare bonum separando malum; "probare renes" est purificare verum separando falsum; ideo dicitur "ad dandum cuivis juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus"; "viae" sunt vera quae fidei, et "fructus operum" sunt bona quae amoris.

(Quod "via, sint vera quae fidei, videatur supra, n. 97; at quod "fructus operum" sint bona quae amoris, n. 98, 109, 116, ibi, )

[4] Apud eundem,

"Jehovah Zebaoth probans justum, Videns renes et cor" (20:12);

et apud Davidem,

"Confirma justum, nam qui probas corda et renes Deus justus" (Psalmuss 7:10 [B.A. 9]);

"justi" pro illis qui amant facere verum et bonum; horum vera et bona purificantur a Domino, quod intelligitur per quod "vides" et "probas renes et corda." Apud Davidem,

"Proba me Jehovah, et tenta me, explora renes meos et cor meum" (Psalmuss 26:2);

quia vera a falsis et bona a malis separantur per tentationes, ideo dicitur, "Tenta me." Apud eundem,

"Exacerbatur cor meum, et renibus meis exacuo me; sed ego stolidus nec cognosco" (Psalmuss 73:21, 22);

infestatio boni a malo, et veri a falso, describitur per illa verba.

Apud eundem,

"Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi" (Psalmuss 51:8 [B.A. 6]);

hic "renes" alia voce in lingua originali exprimuntur, quae involvit tam separationem falsorum a veris quam malorum a bonis; inde patet quod per "renes" purificatio et separatio significetur.

[5] Apud eundem,

"Benedicam Jehovae qui consuluit mihi, etiam noctibus castigant me renes mei" (Psalmuss 16:7);

"noctes" significant statum hominis quando falsa exsurgunt; pugna tunc verorum cum illis significatur per "castigant me renes." Apud eundem,

"Etiam tenebrae non faciunt tenebras prae te, sed nox sicut dies lucida est, sicut tenebrae ita lux; Tu enim possides renes meos, ... non latuit Te os meum cum factus sum in occulto" (Psalmuss 139:12, 13, 15);

"tenebrae" sunt falsa, et "lux" sunt vera; "possidere renes" est scire falsa et vera apud hominem; inde dicitur "non latuit Te os meum cum factus sum in occulto", per quod significatur quod non latuerit aliquod falsum quod factum est.

(Quod "tenebrae" sint falsa, et "lux" sint vera, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140; et quod "os" sit verum in ultimo ordinis, et in opposito sensu falsum, in Arcanis Caelestibus, n. 3812, 5560, 4 5565, 6592, 8005.)

[6] Quoniam "renes" significabant vera purificata a falsis, ideo

In sacrificiis adolebantur solum adipes et renes (videatur Exodus 29:13; Leviticus 3:4, 10, 15; 4:9: et alibi);

quod solum adipes et renes adolerentur super altari, erat causa, quia "adipes" significabant bona amoris, et "renes" vera fidei.

(Quod "adipes" seu "pinguedines" significent bona amoris, videatur n. 353, 5943, 6409, 10033.

Quod "renes" significent vera fidei lustrantia, purificantia, et a se rejicientia falsa, est ex correspondentia; nam omnia et singula corporis correspondent, ut constare potest in opere De Caelo et Inferno, ubi in suo articulo ostenditur Quod Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Nominis, n. 87-102; et ibi de Renibus, n. 96, 97,) Quis usquam sciret, nisi sciat quod talis correspondentia sit, cur toties in Verbo dicatur de Jehovah seu Domino, quod sit "scrutans et Probans renes et cor?" (Praeterea de Correspondentia Renum, Ureterum et Vesiculae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5380-5386.) Quod "scrutari renes et corda" etiam significet explorare exteriora et interiora hominis, est quia verum est extra et bonum est intra; ac bonum spirituale, quod in sua essentia est verum, et in specie per "renes" significatur, est bonum exterius; bonum autem caeleste, quod in specie per "cor" significatur, est bonum interius. (Hoc melius constare potest ex illis quae de Regno Spirituali et de Regno Caelesti in opere De Caelo et Inferno 20-26, ostensa sunt.)

Notes de bas de page:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232