Le texte de la Bible

 

Genesis 17:3

Étudier

       

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1026

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

1026. ‘Cum omni anima viva quae cum vobis’: quod significent in genere omnia quae apud hominem regenerata sunt, constare potest ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, tum a significatione ‘vivi; vivum dicitur omne quod vitam accepit a Domino, ‘anima viva omne quod apud hominem regeneratum inde vivit; nam secundum vitam quam accipit regeneratus, singula apud eum vivunt, tam ejus rationalia quam ejus affectiones; quae vita in singulis ejus cogitationi et loquelae apparet coram angelis, non ita coram homine.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Le texte de la Bible

 

Esaias 6:13

Étudier

       

13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea.