Le texte de la Bible

 

Ezechiel 39

Étudier

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9229

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9229. ‘Et viri sanctitatis eritis Mihi’: quod significet statum vitae tunc ex bono, constat ex significatione ‘virorum sanctitatis’ quod sint qui a Domino ducuntur, nam Divinum a Domino procedens est ipsum sanctum, n. 6788, 7499, 8127 fin. , 8302, 8806; inde qui id recipiunt fide et quoque amore, sancti vocantur; qui credit quod homo aliunde sanctus sit, et quod aliud apud ipsum sit sanctum, quam quod a Domino est et recipitur, maxime fallitur, 1 nam quod hominis est, et ejus proprium vocatur, id malum est; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 4328, 5660, 5786, 8480, 8944, et quod quantum homo detineri potest a suo proprio, tantum Dominus adesse possit, ita quod tantum homini sanctum sit, n. 1023, 1044, 1581, 2256, 2388, 2 2406, 2411, 8206, 8393, 3 8988 fin. , 9014.

[2] Quod Dominus sit Solus Sanctus, et quod solum id sit sanctum quod procedit a Domino, ita id quod homo recipit a Domino, patet a Verbo ubivis, ut apud Johannem,

Ego sanctifico Meipsum ut etiam illi sint sanctificati in veritate, 17:19;

‘sanctificare Seipsum’ est Se Divinum facere ex propria potentia; inde sanctificati in veritate dicuntur qui recipiunt Divinum 4 Verum procedens ab Ipso fide et vita;

[3] quapropter etiam Dominus post resurrectionem loquens cum discipulis inspiravit et dixit illis, Accipite spiritum sanctum, 20:22; ‘inspiratio’ erat repraesentativum vivificationis per fidem et amorem, sicut etiam in Gen. ii,

Jehovah inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, vers. 7;

similiter alibi, ut Ps. 33:6; Ps. 104:29, 30; Hiob. 32:8, 33:4; Joh. 3:8; ex eo quoque Verbum dicitur inspiratum quia a 5 Domino, ac illi dicti inspirati qui Verbum scripserunt; quod respiratio, ita inspiratio, 6 correspondeat vitae fidei, videatur n. 97, 1119, 1120, 3883-3896; inde est quod spiritus in Verbo dicatur a vento, et quod sanctum a Domino dicatur ventus Jehovae, n. 8286, 7 et quod Spiritus sanctus sit sanctum procedens a Domino, n. 3704, 4673 fin. , 5307, 6788, 6982, 6993, 8127 fin. , 8302, 9199;

[4] sicut etiam apud Johannem quod Dominus baptizet Spiritu sancto, 1:33, et apud Lucam quod baptizet Spiritu sancto et igne, 3:16;

‘baptizare’ in sensu interno significat regenerare, n. 4255, 5120 fin. , 8 9088, ‘baptizare Spiritu sancto’ 9 est regenerare per bonum fidei, et ‘baptizare igne’ est regenerare per bonum amoris; quod ‘ignis’ sit bonum amoris, videatur n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324:

apud Johannem, Quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum, quia solus sanctus? Apoc. 10 15:4: ab angelo 11 de Domino apud Lucam, Nascetur ex te sanctum, 1:35

et apud Danielem,

Videns fui in visionibus capitis mei super cubili meo, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit, 4:10 [KJV 13];

‘sanctum’ et ‘sanctus’ ibi pro Domino.

[5] Quia Dominus solus sanctus est, ideo Ipse vocatur Sanctus Israelis, Redemptor, Servator, Regenerator, in Vetere Testamento, ut Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, Esai. 29:19 12 , 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23, 41:14, 16, 20, 43:3, 14, 45:11, 47:4, 48:17, 49:7, 54:5, 55:5, 60:9, 14; Jer. 1 29, 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22; Ps. 78:41, 89:19 13 [KJV 18]. Et ideo 14 Dominus in caelo, et inde ipsum caelum, 15 vocatur habitaculum sanctitatis, 16 Jer. 25:30 17 , 31:23; Esai. 63:15; tum sanctuarium, Ezech. 11:16, 24:21; et quoque mons sanctitatis, Ps. 3:5 [KJV Ps. 3:4]; 18 ac ideo medium tentorii ubi arca in qua lex, dicta fuit sanctum sanctorum, Exod. 26:33, 34, nam 19 per legem in arca in medio tentorii repraesentabatur Dominus quoad Verbum, nam lex est Verbum, n. 6752, 20 7463.

[6] Ex his constare potest unde est quod angeli dicantur sancti, Matth. 25:31; Marcus 8:38; Luc. 9:26; Ps. 149:1; Dan. 8:13; et quoque prophetae, Luc. 1:70; ut et apostoli, Apoc. 18:20; non quod sancti sint ex se sed ex Domino, Qui Solus Sanctus est, et a Quo Solo sanctum; per ‘angelos’ enim significantur vera quia sunt receptiones veri a Domino, n. 1925, 4085, 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8301, per ‘prophetas’ doctrina veri quod per Verbum a Domino, n. 2534, 7269, et per ‘apostolos’ omnia in complexu vera et bona fidei quae a Domino, n. 3488, 3858 fin. , 6397.

[7] Sanctificationes apud populum Israeliticum et Judaicum erant ut repraesentaretur Dominus qui Solus Sanctus, ac ut 21 repraesentaretur sanctum quod ab Ipso Solo; inde sanctificatio Aharonis et filiorum ejus, Exod. 29:1 seq. ; Lev. 8:10, 11, 13, 30; sanctificatio vestium illorum, 22 ibid. vers. 21seq. ; sanctificatio altaris ut esset sanctitas sanctitatum, ibid. Exod. 22:37seq. ; sanctificatio tentorii conventus, arcae testimonii, mensae, omnium vasorum, altaris suffimenti, altaris holocausti, et vasorum ejus, et labri ac basis ejus, Exod. 30:26 seq.

[8] Quod Dominus sit ipsum Sanctum quod repraesentabatur, etiam patet a Domini verbis in sensu interno spectatis, apud Matthaeum,

Stulti et caeci, utrum majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? et utrum majus est, munus an altare quod sanctificat munus? 23:[17, ] 18, 19; per ‘templum’ repraesentabatur Ipse Dominus, et quoque per ‘altare’; 23 et per ‘aurum’ significabatur bonum quod a Domino, et per ‘munus’ seu sacrificium 24 significabantur quae fidei et charitatis sunt a Domino; quod Dominus per ‘templum’ repraesentatus sit, videatur n. 2777, 3720, et 25 quod per ‘altare’, n. 2777, 2811, 4489, 8935, 8940; quod per ‘aurum’ significatum sit bonum a Domino, n. 1551, 1552, 5658, et 26 per 27 sacrificium cultus ex fide et charitate quae a Domino, n. 922, 923, 2805, 2807, 2830, 6905, 8680, 8682, 8936.

[9] Ex his nunc patet unde est quod filii Israelis populus sanctus vocati sint, 28 Deut. 26:19 29 , et alibi; atque hic, viri sanctitatis, quod nempe ex eo quod in singulis cultus eorum repraesentata sint Divina Domini, ac caelestia et spiritualia regni et Ecclesiae Ipsius; quapropter dicti sunt sancti in sensu repraesentativo; 30 ipsi non ideo sancti erant, quia repraesentativa spectabant sancta quae repraesentabantur, et non personam quae repraesentabat, videatur n. 665, 1097 fin. , 1361, 3147, 3881 fin. , 4208, 4281, 4288, 31 4293, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806.

[10] Inde quoque 32 est quod Hierosolyma 33 vocata sit sancta, et Zion 34 mons sanctitatis, Sach. 8:3, et alibi: tum apud Matthaeum,

Et monumenta aperta sunt, et multa corpora mortuorum sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem 35 Domini ingressi sunt in sanctam urbem et apparuerunt multis, 27:[52, ] 53;

36 Hierosolyma ibi ‘urbs sancta’ vocatur, cum tamen potius profana fuit, quia Dominus tunc ibi crucifixus est; et ideo vocatur ‘Sodoma et Aegyptus’ apud Johannem,

Corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi etiam Dominus noster crucifixus est, Apoc. 11:8;

sed sancta vocatur ex eo quod significet regnum Domini et Ecclesiam, n. 402, 2117, 3654; quod mortui sancti apparuerint ibi, quod factum est quibusdam in visione, significabat salvationem eorum qui fuerunt ab Ecclesia spirituali, ac elevationem eorum in 37 Sanctam Hierosolymam, quae est caelum, qui usque ad illud tempus detenti fuerunt in terra inferiore, de quibus n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 38 8049, 8054, 8159, 8321.

Notes de bas de page:

1. quod in homine

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. Ipsius fide et amore

5. Divino

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. spiritus sanctus est

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts et igne, in the Second Latin Edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts ad Mariam.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts quoque.

15. The Manuscript inserts et quoque Ecclesiam.

16. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. per medium tentorii, ubi arca in quo lex,

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. i. e. Exod. xxix

23. at

24. significabatur cultus ex fide et charitate quae

25. The Manuscript inserts quoque.

26. The Manuscript inserts quod.

27. The Manuscript inserts munus seu.

28. The Manuscript inserts ut.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts sed.

314292 altered to 4293 in the Manuscript, 4292, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

32. erat

33. vocabatur

34. The Manuscript inserts ibi.

35. Ipsius

36. The Manuscript inserts urbs.

37. coelum with sanctam Hierosolymam written above it.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9014

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9014. ‘A cum altari Meo sumes illum ad moriendum’: quod significet damnationem etiamsi fugit ad cultum Domini, et supplicat de remissione, ac promittit paenitentiam, constat ex significatione ‘altaris Jehovae’ quod sit principale repraesentativum cultus Domini, de qua n. 921, 2777, 1 2811, 4541, 8935, 8940; et quia 2 erat repraesentativum cultus, 3 ideo ‘fugere ad altare’ est ad Dominum, et supplicare de remissione, et quoque paenitentiam promittere, nam unum sequitur alterum; et ex significatione ‘mori’ quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 9008.

[2] Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae in superiore paragrapho, n. 9013 ostensa sunt, quod nempe dolus in spiritualibus, hoc est, hypocrisis, non possit remitti; causa est quia dolus est sicut venenum quod penetrat usque ad interiora, et necat omne fidei et charitatis, et destruit reliquias, quae sunt vera et bona fidei et charitatis in interioribus hominis a Domino recondita, quibus destructis nihil vitae spiritualis amplius superest; 4 de reliquiis, videaturn. 468, 530, 560-563, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284, 5 5135, 5342, 5344, 5897, 5898, 6156, 7560, 7564; quapropter cum tales ad Dominum supplicant de remissione, et paenitentiam promittunt, quae significantur per ‘fugere ad altare’, nihil prorsus ex corde supplicant et promittunt sed solum ex ore, ideo non audiuntur, nam Dominus ad cor spectat et non ad voces a corde abstractas et abalienatas; inde nulla illis remissio, quia nulla apud illos est dabilis paenitentia.

[3] Creditur a plerisque intra Ecclesiam quod 6 peccatorum remissio sit eorum abstersio et ablutio sicut sordium ab aquis, et quod post remissionem incedant mundi et puri; talis opinio regnat imprimis apud illos qui soli fidei ascribunt omne salvationis; sed sciendum quod cum remissione peccatorum prorsus aliter se habeat; Dominus remittit unicuique peccata, quoniam est ipsa Misericordia, sed usque ideo non 7 remissa’ sunt nisi homo seriam paenitentiam agat, ac desistat a malis, et dein vivat vitam fidei et charitatis, et hoc usque ad finem vitae suae; cum hoc fit, tunc homo vitam spiritualem, quae vocatur vita nova, a Domino accipit; cum ab hac vita spectat mala vitae suae prioris, et aversatur et horret illa, tunc primum mala remissa sunt, nam tunc tenetur homo in veris et bonis a Domino ac detinetur amalis; inde patet quid remissio peccatorum, et quod illa non possit intra horam dari nec intra annum; quod ita sit, Ecclesia 8 novit, nam dicitur illis qui Sanctam Cenam obeunt, quod peccata remittantur si incohent vitam novam abstinendo a malis ac horrendo illa.

[4] Ex his nunc patet quomodo se habet cum hypocritis qui inescati sunt malis per dolum quoad interiora, quod paenitentiam agere nequeant; ipsae enim reliquiae boni et veri apud illos consumptae et deperditae sunt, et cum illis omne vitae spiritualis; et quia 9 paenitentiam non possunt agere, non illis potest remitti. Hoc significatur per quod sumendi sint 10 ab altari ad moriendum, qui proximum dolo occidunt.

[5] Damnatio eorum descripta est per Davidis prophetica de Joabo, cum is dolo occiderat Abnerum, ita, Non exscindetur a domo Joabi fluxum patiens, et leprosus, et sustentans se baculo, et cadens gladio, et carens pane, 2 Sam. 3:27, 29;

‘fluxum patiens’ significat profanationem boni amoris, ‘leprosus’ profanationem veri fidei, n. 6963, ‘sustentans se baculo’ seu claudus significat illos apud quos omne bonum est deperditum, n. 11 4302, 4314, ‘cadens gladio’ illos qui continue moriuntur per falsa, n. 4499, 12 6353, 7102, 8294, ‘carens pane’ deprivatos omni vita spirituali, ‘panis’ enim est sustentatio vitae spiritualis per bonum, n. 6118, 8410; quia tales per ‘Joabum’ significati sunt, ideo Joabus jussu Schelomonis occisus est ad altare quo fugit, I Reg. 2:28-32.

Notes de bas de page:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript deletes erat and inserts est.

3. idcirco

4. quid reliquiae

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript deletes remissa and inserts abstersa.

8. The Manuscript inserts etiam.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. a cum

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.