Le texte de la Bible

 

Exodus 36

Étudier

   

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #417

Étudier ce passage

  
/ 1232  
  

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae." - Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum", quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae", quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli", est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi de illis actum est): et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos", hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli", est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos"; ut in his sequentibus:

Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum, ... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres", et sic porro (Exodus 26:18, 20; 27:9, 11; 36:21, 23, 25 2 ):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem, ... et sic porro (48:1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (48:16, 17, 23-25, 26-28, 33, 34; et quoque cap. 47:17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Numeri 35:5);

et praeterea apud Josuam (Cap. 15:5; 18:12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis", "meridiei", "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (20:8).

[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. 27:2; 29:12; 30:2, 3, 10; 38:2; Levit. 4:7, 18, 25, 30, 34; 16:18, 19; Ezech. 41:22; cap. 43:20 3 ).

[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Leviticus 19:27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Leviticus 19:27; 21:5);

Et quod non 4 consummarent angulum agri sui cum meterent (Leviticus 19:9; 23:22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis", quid "barba", quid "ager", et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis", per "barbam" et per "messem agri": (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960:

quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335): et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deuteronomius 32:26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum", per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (49:32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium"; "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli"; "abscissi anguli"; sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium"; in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium": per "esse in praedam" et "in spolium", tum per "dispergere et adducere exitium", significatur devastatio.

[8] Apud 5 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (9:24, 25 [B.A. 25, 26]):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50): quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli"; et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas", et per "domum Israelis praeputiatos corde"; per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum", "Jehudam", "Edomum", "filios Ammonis" et "Moabum", intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. 25:23).

[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Numeri 24:17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. 48:45).

[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non. .. habitans" (3:6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes", et per "Devastabuntur anguli eorum": "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum", et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans", nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam, ... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (20:1 [, 2]):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis", et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam"; in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:

Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (28:16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (51:26 6 );

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. 118:22 7 ; Matthaeus 21:42; 8 Marc. 12:10, 11; Luca 20:17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae", et dicitur "lapis pro angulo", et "lapis fundamentorum"; et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt.

(Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

Notes de bas de page:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5897

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

5897. ‘Ad ponendum vobis reliquias in terra’: quod significet medium et intimum Ecclesiae, constat ex significatione ‘reliquiarum’ quod sint bona 1 juncta veris intus in homine recondita a Domino, de qua n. 468, x530, 560, 561, 660, 1050, 2 1906, 2284, 5135, 5342, hic medium et intimum Ecclesiae; medium et intimum dicitur quia quod intimum apud hominem est, hoc in naturali, ubi intima et interiora simul sunt, medium tenet; 3 in genere, quae in illis quae successive consequuntur, intima sunt, eadem in illis quae ex illis simul sunt, ut est in naturali, in 4 medio seu centro sunt, ita se disponunt 5 intima in exterioribus. ‘Ad ponendum vobis reliquias in terra’ involvit quod apud filios Jacobi intimum Ecclesiae erit, non quod illi in intimo essent sed quod repraesentativum Ecclesiae in omni sua forma apud illos institueretur, et quod Verbum ibi; haec significantur per reliquias respective ad Ecclesiam abstracte a gente.

[2] Reliquiae tum residui passim memorantur in Verbo, sed per 6 illas et hos solum reliquiae et residui populi aut gentis secundum litteram intellecti fuerunt; at quod in sensu spirituali significent bona et vera in interiore homine a Domino recondita, hactenus prorsus ignotum fuit; ut in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

In die illo erit germen Jehovae in honorem et in gloriam; et fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, 4:2, 3;

‘relicti in Zione et residui in Hierosolyma’ nusquam sanctificati fuerunt nec plus quam reliqui scripti ad vitam, unde liquet quod per ‘relictos et residuos’ intelligantur 7 quae sancta sunt et scripta ad vitam; illa sunt bona conjuncta veris in interiore homine a Domino recondita:

[3] apud eundem,

In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, sed innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate. Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem, 10:20-22: quod ‘reliquiae’ non sint reliquiae alicujus populi aut gentis, constare potest ex eo quod in Verbo imprimis prophetico per ‘Israelem’ non Israel, nec per ‘Jacobum’ Jacob intellectus fuerit, sed per utrumque Ecclesia et quod Ecclesiae est; et quia hoc, per ‘reliquias’ non reliquiae Israelis ac Jacobi sed 8 vera et bona quae Ecclesiae, intelliguntur; imo nec reliquiae populi et residui gentis, cum ita dicitur, significant reliquias alicujus populi aut residuos alicujus gentis, quia per ‘populum’ in sensu interno significantur vera, n. 1259, 1260, 3295, 3581, et per ‘gentem’ bona, n. 1259, 1260, 1416; 9 quod per ‘reliquias’ vera et bona significentur', ignotum fuerit et peregrinum appareat, est quia sensus litteralis, imprimis ubi est historicus, abstrahit et fortiter detinet a cogitando talia:

[4] apud eundem,

Tunc erit semita reliquiis populi, ... quae residuae erunt ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli per mare, cum ascenderet e terra Aegypti, 11:16;

similiter ' 10 residui' ab Asshure' sunt 11 qui non deperditi sunt per ratiocinia perversa; quod Asshur talia sint, videatur n. 1186:

apud eundem,

In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et cidarim decoris reliquiis populi Sui, 12 28:5:

apud eundem,

Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, 37:31, 32:

apud eundem,

Butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, 7:22:

apud Jeremiam,

Congregabo reliquias gregis Mei ex omnibus terris, quo dispersi illas, et reducam illas ad caulam earum, ut foetificent et multiplicentur, 23:3:

apud eundem,

Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladio, eundo ad quietem dandum illi, Israeli, 31:2;

‘populus residuorum a gladio in deserto’ fuerunt illi qui dicti infantes, qui mortuis reliquis introducti sunt in terram Canaanem; infantes illi fuerunt 13 residui, et per illos significabantur bona innocentiae, et per introductionem in terram Canaanem repraesentabatur intromissio in regnum Domini:

[5] apud Ezechielem,

Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra, tunc recordabuntur evasores vestri Mei, inter gentes ubi captivi erunt, 6:8, 9;

quod bona et vera a Domino in interioribus hominis recondita repraesentata fuerint per ‘residuos et reliquias apud gentes’, quo dispersi et ubi captivi facti sunt, est causa quia homo continue inter mala et falsa est, et ab illis in captivitate; mala et falsa sunt quae per ‘gentes’ significantur; externus 14 homo quando separatus 15 ab interno, prorsus in illis est, quapropter nisi Dominus colligeret bona et vera, quae passim in vitae 16 progressu 17 insinuantur 18 19 homini, homo nusquam salvari posset;

[6] nam absque reliquiis est nulli 20 salus:

apud Joelem,

Fiet, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, et evadet, quia in monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, 3:5 [KJV 2:32];

apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi inter gentes, in medio populorum multorum, sicut leo inter bestias silvae, 5:7 [KJV 5:8]:

apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, nec invenietur in ore eorum lingua doli; hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, 3:13;

describuntur hic reliquiae quoad quale suum, 21 hoc quale quod nusquam fuerit in 22 populo Israel vocato, notum est; 23 ex quo etiam patet quod per ‘reliquias’ intelligantur 24 alia; quod bona et vera, liquet quia haec sunt quae ‘non faciunt perversitatem, 25 non loquuntur mendacium, nec invenitur in ore eorum lingua doli’:

[7] apud Zachariam, Implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus, ... quod mirabile erit in oculis reliquiarum populi Mei: ... jam non sicut diebus prioribus Ego reliquiis populi hujus, ... nam semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; haeredes faciam reliquias populi hujus omnium istorum, 8:5, 6, 11, 12; ‘reliquiae’ hic vocantur semen pacis, 26 et 27 sunt illi qui in veris boni, quorum fructificatio describitur per 28 quod vitis dabit fructum suum, 29 terra proventum suum, et 30 caeli rorem suum.

[8] Reliquiae in sensu spirituali intellectae per 31 mala vitae et persuasiones falsi intercluduntur usque ut non amplius appareant, et per negationem veri quod prius agnitum 32 fuit, utrumque ex affectione, consumuntur, nam 33 hoc est commixtio veri et falsi, quae vocatur profanatio: de his 34 ita in Verbo:

apud Esaiam,

Removebit hominem, et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, 6:12, 13;

quod ‘decem’ sint reliquiae, videatur n. 576, 1906, 2284: 35 apud eundem,

Occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet, 36 14:30;

de Philistaeis, qui sunt qui 37 in scientia cognitionum, et non in vita, n. 1197, 1198, 3412, 3413; residui vocantur ‘radix’ quia ex illis ut ex radice egerminant bona et vera quae faciunt ut homo sit homo; quare ‘removebit hominem’, ut mox supra apud Esaiam,

est perdere reliquias:

[9] apud Jeremiam,

Juvenes morientur gladio, filii eorum et filiae eorum morientur fame, et reliquiae non erunt eis, Jer. 11:22 38 , de viris 39 Anathoth:

apud eundem,

Sumam reliquias Jehudae, qui posuerunt facies suas ad veniendum in terram Aegypti, ad peregrinandum ibi, ut consumantur omnes; ... et non erit evasor, aut residuus reliquiis Jehudae, qui venerunt ad habitandum in terra Aegypti, 44:12, 14, 28; quod qui ex Jehudah non 40 peregrinarentur in Aegypto, nec 41 habitarent ibi, et quod hoc illis tam severe prohibitum fuerit, erat causa quia ‘tribus Jehudae’ repraesentabat caelestem Ecclesiam Domini, et caelestes 42 prorsus non volunt scire de scientificis quae per Aegyptum' significantur, sciunt enim omnia ex caelesti bono in quo sunt, quod bonum periret si se conferrent ad scientifica; immo qui a caelesti regno Domini, quia in caelesti 43 bono sunt, et caeleste verum est charitas, at spirituale verum est fides, ne quidem nominare volunt fidem, ne a bono descendant et 44 spectent retro, videatur n. 202, 337, 2715, 3246, 4448; 45 haec etiam sunt quae intelliguntur per Qui 46 super domo, non descendet ad tollendum quid e domo; et qui in agro, non revertetur retro ad tollendum vestimenta 47 , Matth. 24:17, 18;

videatur mox supra n. 5895:

tum per illa verba, Mementote uxoris Loti, Luc. 17:32,

quae spectavit retro, et facta statua salis: de spectare et reverti retro, videatur n. 2454, 3652.

[10] 48 Per gentes quae ita devovebantur ut ne quidem aliqui residui relinquerentur, repraesentabatur quod iniquitas ita apud illos consummata fuerit ut nihil boni et veri superesset, ita quod nullae reliquiae; ut apud Mosen,

Percusserunt Ogum regem Bashanis, et omnes filios ejus, et omnem populum ejus, usque dum non reliquerint 49 residuos, Num. 21:35, Deut. 3:3:

apud eundem,

[11] Ceperunt omnes urbes Sihonis, et devotioni dederunt omnem urbem hominis, et mulieres, et infantem, non reliquerunt residuum, Deut. 2:34;

etiam alibi, ubi legitur quod devotioni dati fuerint. Cum reliquiis, seu bonis et veris in interioribus hominis a Domino reconditis, ita se habet: cum homo in bono et vero est ex affectione, ita ex libero, tunc bonum et verum 50 implantatur; et quando hoc, angeli e caelo propius accedunt et se conjungunt homini; haec conjunctio est quae facit ut bona cum veris in interioribus hominis existant; sed cum homo in externis est, ut cum in mundanis et corporeis, tunc removentur angeli, quibus remotis nihil prorsus ex bonis et veris illis apparet; at usque, quia semel conjunctio facta est, homo in facultate conjunctionis cum angelis est, ita cum bono et vero quae illis, sed conjunctio illa non fit saepius et plus quam Domino beneplacet, Qui disponit illa secundum omnem vitae hominis usum.

Notes de bas de page:

1. conjuncta

2. The Manuscript inserts 1738

3. quae enim

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. interiora

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts talia.

8. reliquiae veri ac boni

9. quod reliquiae et residui populi et gentis significent talia

10. residuae

11. quae non deperdita

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. reliquiae

14. The Manuscript inserts enim.

15. The Manuscript inserts est.

16. The Manuscript inserts ejus.

17. The Manuscript places this after quae.

18. et illa reconderet

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. quod

22. gente... vocata

23. The Manuscript inserts sed in historicis verbi memoratur contrarium.

24. bona cum veris

25. nec

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. semen pacis sunt vera boni

28. vitem, quod dabit

29. per terram,

30. The Manuscript inserts per caeli rorem ejus (ejus perhaps deleted)

31. malam vitam

32. fuerat

33. haec est prophanatio, seu

34. etiam

35. The Manuscript has the passage Apud eundem (Esaiam)... viris Anathoth placed after 4448 below

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. Anathoth, a Levitical town, see Josh. 21:18

40. peregrinaretur

41. habitaret

42. The Manuscript inserts illius Ecclesiae.

43. vero

44. retro respiciant

45. The Manuscript has in the margin de his etiam videatur mox supra Arcana Coelestia 5895 f. ubi explicatur quid non spectare retro et qui in

46. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

47. The Manuscript inserts sua.

48. See footnote Arcana Coelestia 14, page 355.

49. illi residuum in the Manuscript, and in Schmidius

50. The Manuscript inserts a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.