Le texte de la Bible

 

Exodus 32:7

Étudier

       

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10495

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

10495. ‘Ad dandum super vos hodie benedictionem’: quod significet receptionem Divini Veri ex Verbo, et per id conjunctionem cum Domino, constat ex significatione ‘benedictionis’ quod in genere sit id quod a Domino donatur homini; et quia omne id se refert ad bonum amoris et verum fidei, est id et omne quod inde, quod significatur per ‘benedictionem’; hic itaque receptio Divini Veri ex Verbo, et per id conjunctio cum Domino, videatur n. 1096, 2846, 3017, 1 3406, 4216, 4981, 6298, 8674, 8939, et quod ‘benedictio’ sit conjunctio cum Domino, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, 6091, 6099. Quomodo cum his se habet, in praecedentibus ostensum est; ac quod per Verbum sit conjunctio Domini cum homine, ac caeli cum mundo, videatur n. 10452.

Notes de bas de page:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.