Le texte de la Bible

 

Exodus 27

Étudier

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9466

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9466. ‘Et hyacinthinum’: quod significet caelestem amorem veri, constat ex significatione ‘hyacinthini’ quod sit caelestis amor veri; quod ‘hyacinthinum’ id sit, est quia coloris caelestis est, et per illum colorem significatur verum ex origine caelesti, quod est verum ex bono amoris in Dominum; hoc bonum in intimo caelo regnat, et sistit in medio seu secundo caelo colorem purpureum et hyacinthinum; ipsum bonum colorem purpureum, ac verum inde colorem hyacinthinum; colores enim in altera vita, inque ipso caelo, apparent pulcherrimi, et omnes originem ex bono et vero ducunt; sphaera enim affectionum boni et veri sistitur sensibilis coram oculis angelorum et spirituum etiam per colores, et specifica per objecta varie colorata, et quoque coram naribus per odores; omne enim caeleste quod boni, et spirituale quod veri, repraesentatur in inferioribus caelis per talia quae apparent In natura, sic coram ipsis sensibus externis spirituum et angelorum ibi; quod sphaerae affectionis 1 boni et veri sistantur visibiles per colores, est causa quia colores 2 sunt modificationes lucis caelestis, ita intelligentiae et sapientiae, videatur n. 4530, 4677, 4742, 4922.

[2] Inde nunc est quod inter illa quae colligerentur ad tabernaculum et ad vestes Aharonis, essent hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, pelles arietum rubrorum; nam per tabernaculum repraesentabatur caelum Domini, et per illa ex quibus constructum et contextum erat, repraesentabantur caelestia et spiritualia, quae sunt boni et veri similiter per vestes Aharonis, n. 9457; inde est quod velum, intra quod arca testimonii, ex hyacinthino, purpura, 3 coccineo dibapho, 4 e byssino textum esset, Exod. 26:31, pariter tegumentum pro ostio tentorii, ibid. vers. 36, ut et tegumentum 5 portae atrii, Exod. 27:16;

tum quod loramenta super ora aulaei essent ex hyacinthino, 26:4;

inde etiam erat quod ephodus esset ex auro, hyacinthino, purpura, 6 coccineo dibapho, et byssino 7 intertextis, et quoque pectorale judicii, Exod. 28:6, 15.

[3] Per ‘hyacinthinum’ significatur amor caelestis veri, et per ‘veste ex hyacinthino’ cognitiones veri ex illo amore apud Ezechielem,

Byssus 8 in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esse tibi in signum; hyacinthinum et purpura ex insulis 9 Elischa fuit tegumentum tuum: negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthini 10 et acupicto, et cum thesauris vestium pretiosarum, 27:7, 24;

ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni, n 1201; scientia et intelligentia inde describitur per acupicturam ex Aegypto, et per hyacinthinum et purpuram ex insulis 11 Elischa; ‘acupictura ex Aegypto’ est scientificum veri, ‘hyacinthinum et purpura ex insulis 12 Elischa’ est intelligentia veri et boni:

[4] apud eundem,

Duae mulieres, filiae unius matris, in adolescentia scortatae sunt in Aegypto, Ohola et Oholiba: scortata est Ohola sub Me, et dilexit Assyrios propinquos, 13 vestitos hyacinthino, praefectos et duces, equites equitantes equis, 23: [2-] 6;

‘Ohola’ pro Samaria, et ‘Oholiba’ pro Hierosolyma; ‘Samaria’ ibi est Ecclesia spiritualis perversa, ‘scortari in Aegypto’ est falsificare vera per scientifica, 14 'diligere Assyrios propinquos' pro amare ratiocinationes inde, ‘vestiti hyacinthino’ pro apparentiis veri ex bono, quia ex sensu litterali Verbi perverse explicato:

[5] similiter apud Jeremiam,

Argentum extensum e Tharschisch adfertur, et aurum ex Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris, hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, 10:9;

ibi de idolis domus Israelis, per quae significantur doctrinalia falsa, confirmata 15 ex sensu externo Verbi male explicato, n: 16 9424; ‘opus fabri et manuum conflatoris’, tum ‘opus sapientum tota’ 17 pro quod ex propria intelligentia; ‘argentum ex Tharschisch, et aurum ex Uphaso’ est verum et bonum apparens in externa forma, quoniam ex Verbo; similiter ‘hyacinthinum et purpura quae vestis’:

[6] apud Johannem,

Vidi equos in visione, et sedentes super iis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos, et sulfureos, a quibus occisi sunt tertia pars hominum, Apoc. 9:17 [, 18];

‘equi et sedentes super illis’ pro inverso et perverso intellectu veri, ‘thoraces ignei, hyacinthini, et sulfurei’ pro defensione falsorum quae ex malis amorum diabolicorum; hic itaque ‘ignis’ pro infernali amore mali, et ‘hyacinthinum’ pro infernali amore falsi, ita in sensu opposito, pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent.

Notes de bas de page:

1. veri et boni

2. The Manuscript inserts ibi.

3. The Manuscript inserts et.

4. tum

5. a porta

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. intertexto

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. diligere Assyrios propinquos vestitos hyacinthino est pro ratiocinia inde et apparentia sicut vera quae sunt ex origine coelesti, cum tamen essent falsa ex malo

15. ex sensu externo altered to per sensum externum

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript deletes pro, and inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Le texte de la Bible

 

Exodus 25

Étudier

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.