1299. 1
Quod ‘bitumen fuit iis pro luto’ significet quod malum cupiditatis pro bono, constat ex significatione ‘bituminis’ et ex significatione ‘luti’ in Verbo: hic quia agitur de aedificatione tum Babylonicae, praedicantur talia quae aedificationi inserviunt, tu bitumen quia sulphureum et igneum, quibus significantur in Verbo cupiditates imprimis quae sunt amoris sui; hic per ‘bitumen’ mala cupiditatum ut et falsa inde, quae etiam sunt mala quibus turris, de qua in sequentibus, exstruitur; quod talia significentur, constat apud Esaiam,
Dies ultionis Jehovae; ... convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem, 34:8, 9;
‘pix et sulphur’ pro falsis et malis cupiditatum: praeter alibi.
Notes de bas de page: