12
Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
12
Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
1297. ‘Et aduramus in adustum’: quod significet mala ex amore sui, constat a significatione ‘aduri, adustionis, ignis, sulphuris, bituminis’ in Verbo, quae praedicantur de cupiditatibus, cumprimis de iis quae sunt amoris sui; ut apud Esaiam,
Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in combustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem, 64:10:
apud eundem,
Concipite quisquilias, parite stipulam; ventus 1 vester, ignis comedet vos; ita erunt populi combustiones calcis; spinae excisae igne succendentur, 33:11, 12;
praeter alibi multoties: ‘comburi et ignis’ praedicatur de cupiditatibus, quia similiter se habent.
Notes de bas de page:
1. Elsewhere Swedenborg has spiritus. Hebrew [ ] (ruah) = breath, spirit or wind.