Le texte de la Bible

 

Daniel 2

Étudier

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Le texte de la Bible

 

Apocalypsis 1:1

Étudier

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3994

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

3994. ‘Et omne pecus nigrum in agnis’: quod significet proprium innocentiae quod est boni per ‘Labanem’ significati, constat a significatione ‘nigri’ quod sit proprium, de qua mox supra n. 3993; et a significatione 1 ‘agni’ quod sit' innocentia, de qua sequitur. Cum proprio innocentiae, quod significatur per ‘nigrum in agnis’, ita se habet: in omni bono erit innocentia ut sit bonum; charitas absque innocentia non est charitas, minus adhuc amor in Dominum, quapropter innocentia est ipsum essentiale amoris et charitatis, proinde boni; proprium innocentiae est quod sciatur, agnoscatur et credatur, non ore sed corde, quod nihil nisi malum sit a se, et omne bonum a Domino; proinde quod proprium ejus non nisi quam nigrum sit, nempe tam proprium voluntarium quod est malum, quam proprium intellectuale quod est falsum; cum homo in hac confessione et fide ex corde est, tunc influit Dominus cum bono et vero, et insinuat ei proprium caeleste, quod est candidum et splendens; nusquam aliquis in vera humiliatione potest esse nisi sit in illa agnitione et fide ex corde, nam tunc in sui annihilatione est, immo in sui aversatione, et 2 sic in absentia a se, ita tunc est in statu recipiendi Divinum Domini; inde est quod Dominus cum bono influat in cor humile et contritum;

[2] tale est proprium innocentiae quod hic significatur per ‘nigrum in agnis’, quod Jacobus sibi elegit, at ‘album in agnis’ est meritum quod ponitur in bonis quod ‘album’ sit meritum, supra n. 3993

dictum est; hoc non elegi Jacobus, quia innocentiae contrariatur, qui enim meritum ponit in bonis, is agnoscit et credit quod omne bonum sit a semet, nam in bonis quae facit, se spectat non Dominum, inde retributionem postulat ex merito; quare etiam talis contemnit alios prae se, immo etiam condemnat, proinde tantum recedit ab ordine caelesti, hoc est, a bono et vero. Exinde constare potest quod charitas erga proximum et amor in Dominum nusquam dabiles sint nisi eis insit innocentia consequenter quod nemo nisi ei aliquid innocentiae sit, venire possit in caelum, secundum Domini verba, Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud, Marcus 10:15; Luc. 18:17;

per ‘infantem’ hic et alibi in Verbo significatur innocentia; videantur quae prius de his dicta sunt, nempe quod infantia non sit innocentia: sed quod innocentia habitet in sapientia, n. 2305, 3 3494; qualis innocentia infantiae, et qualis innocentia sapientiae, n. 2306, 3183; tum quale proprium innocentia et charitate a Domino vivificatum, n. 154; quod innocentia faciat ut bonum sit bonum, n. 2526, 2780.

[3] Quod ‘agni’ significent innocentiam, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec 4 in fidem licet afferre;

apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum 5 agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et bos una, et puer parvus ducet eos: 11:6;

ibi de regno Domini, ac de statu pacis et innocentiae ibi; ‘lupus’ pro illis qui contra innocentiam sunt, ‘agnus’ pro illis qui in innocentia; similiter alibi apud eundem,

Lupus et 6 agnus pascent simul, et leo sicut bos comedet paleam, et serpenti pulvis panis ejus; non malefacient, et non perdent in toto monte sanctitatis Meae, 65:25;

‘lupus’ ut supra, pro illis qui contra innocentiam, et ‘agnus’ pro illis qui in innocentia: quia lupus et agnus opposita sunt, etiam Dominus ad septuaginta quos emisit, dixit, apud Lucam, Ecce Ego mitto vos sicut 7 agnos in medium luporum, 10:3:

apud Mosen,

Sugere facit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe 8 agnorum et arietum, filiorum Bashanis, Deut. 32:13, 14;

ibi in sensu interno de caelestibus Ecclesiae Antiquae; ‘adeps agnorum’ pro charitate innocentiae.

[4] Agni in lingua originali per varia nomina exprimuntur, et per illa diversi 9 gradus innocentiae significantur, nam, ut dictam, in omni bono erit innocentia ut sit bonum, et inde quoque in vero, 10 hic agni exprimuntur per 11 vocem per quam etiam oves, sicut 12 Lev. 1:10; 3:7; 5:6; 17:3; 22:19; Num. 18:17, et est innocentia fidei quae est charitatis quae significatur: per alias voces alibi, ut apud Esaiam,

Mittite 8 agnum dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae Zionis, 16:1;

adhuc 13 per aliam vocem apud eundem,

Dominus Jehovih in robusto venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi; ... sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget 14 agnos, et in sinu suo portabit, lactentes ducet, 40:9, 10, 11. ;

‘in brachium colligere agnos et in sinu portare’ pro illos qui sunt in charitate in qua innocentia:

[5] apud Johannem, Jesus manifestatus Petro dixit, Simon Jona amasne Me plus quam hos? dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te, dicit illi, Pasce 15 agnos meos: dicit illi iterum, Simon Jona, amasne Me, dicit Ipsi, Immo Domine, tu scis quod amem Te; dicit illi, Pasce oves meas, 21:15, 16;

per ‘Petrum’, hic ut alibi, significatur fides, videatur Praefatio ad cap. xviii, et Praefatio ad cap. xxii Gen. et n. 3750, et quia fides non est fides nisi sit ex charitate erga proximum, et sic ex amore in Dominum, nec charitas et amor est charitas et amor nisi sit ex innocentia, inde est quod Dominus primum interroget num amet se, hoc est, num amor sit in fide, et dein dicit, ‘Pasce agnos meos’, hoc est, illos qui in innocentia sunt; et dein post eandem interrogationem dicit, ‘Pasce oves meas’, hoc est, illos qui in charitate.

[6] Quia Dominus est ipsa innocentia, quae est in regno Ipsius, nam ab Ipso omne innocentiae est, inde vocatur Dominus 16 Agnus, ' ut apud Johannem, Postridie vidit Johannes Baptista Jesum venientem ad illum, et dixit, Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, 1:29, 36: et in Apocalypsi Cum 17 Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum Ipso vocati et electi, 17:14; et praeterea alibi in Apocalypsi, ut 5:6; 6:1, 16; 7:9, 14, 17; 12:11; 13:8; 14:1, 4; 19:7, 9; 21:22, 23, 18 27; 22:1, 3.

Quod agnus paschalis sit Dominus in supremo sensu, notum est, ‘Pascha’ enim significabat glorificationem Domini, hoc est, induitionem Divini 19 quoad Humanum, et in sensu repraesentativo significat regenerationem hominis; et ‘agnus paschalis’ id quod essentiale regenerationis est, nempe innocentiam; nemo enim regenerari potest nisi per charitatem in qua innocentia.

[7] Quia innocentia est primarium in regno Domini, et est ipsum caeleste ibi, et sacrificia et holocausta repraesentabant 20 spiritualia et caelestia regni Domini, ideo ipsum essentiale regni Ipsius quod est innocentia, repraesentabatur per ‘agnos’; quare holocaustum juge seu quotidianum fiebat ex agnis, uno in mane, et altero inter vesperas, 21 Exod. 29:37-39; Num. 28:3, 4, et duplum diebus sabbati, Num. 28:9, 10;

et per adhuc plures agnos in statis festis, Lev. 23:12; Num. 28:11, 14, 19, 27; xxix i ad fin.

Quod puerpera post exactos dies munditiae, in holocaustum offerret agnum 22 , et pullum columbae aut turturem, Lev. 12:6, erat ut significaretur effectus amoris conjugialis, qui, nempe amor conjugialis, quod sit innocentia, videatur n. 2736, et quia per ‘infantes’ innocentia significatur.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript has agnorum quod sint

2. The Manuscript has quasi in absentia

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript deletes in fidem.

5. Hebrew (kebes)

6. Hebrew (taleh)

7. The Greek is (aren)

8. Hebrew (kar)

9. The Manuscript has status

10. i. e. in Gen. 30:32

11. Hebrew (keseb) and (kisbah)

12. The Manuscript inserts etiam.

13. The Manuscript has alia voce

14. Hebrew (telaim)

15. The Greek is (arnion)

16. The Greek is (amnos)

17. In Apoc. (arnion) occurs always forlamb'.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts etiam.

20. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

21. Hebrew (kebes) in all these references

22. The Manuscript inserts anniculum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.