Le texte de la Bible

 

Daniel 11:22

Étudier

       

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2016

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

2016. Quod ad rem attinet, quod 1 a Domino omne bonum et inde verum, est constans veritas; angeli in illius perceptione sunt, adeo ut percipiant quantum a Domino quod sit bonum et verum, et quantum a semet quod sit malum et falsum; etiam confitentur illud coram animabus novitiis, et coram spiritibus, qui dubitant, immo adhuc plus quod detineantur a malo et falso quod 2 ex proprio eorum, et quod teneantur in bono et vero, a Domino; ipsa detentio et ipse influxus etiam illis perceptibilis est, videatur n. 1614: at quod homo putet se bonum ex se facere et verum ex se cogitare, est apparentia, quia in statu nullius perceptionis est et in obscurissimo quoad influxum, quare ex apparentia, immo ex fallacia concludit, a qua nusquam removeri se patitur quamdiu non credit nisi sensibus et quamdiu inde ratiocinatur num ita sit. Sed tametsi ita est, usque tamen debet homo facere bonum et cogitare veram ut a se, nam aliter non reformari et regenerari potest; causa cur ita, videatur n. 1937, 1947.

[2] In hoc versu agitur de Humana Domini Essentia unienda Divinae, et quod omne bonum et verum sic a Divina Essentia per Ipsius Humanam ad hominem veniret, est arcanum Divinum quod pauci credunt quia non capiunt; putant enim Divinum Bonum posse ad hominem pertingere absque Humano Domini unito Divino, sed quod hoc fieri nequeat, paucis ostensum prius n. 1676, 1990; nempe, quod homo se tantum removerit a Divino Supremo per cupiditates quibus se immersit et per falsitates quibus se occaecavit, ut nusquam fuisset aliquis influxus Divini in rationale ejus mentis nisi per Humanum quod Dominus in Se uniret Divino; per Humanum Ipsius facta est communicatio; sic enim Supremum Divinum venire potuit ad hominem, quod Dominus aperte pluribus in locis dicit, nempe quod Ipse sit via; et quod ad Patrem non aditus sit quam per Ipsum; hoc 3 nunc est quod hic dicitur, quod ab Ipso, nempe Humano unito Divino, omne bonum et omne verum.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript has nempe.

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript has inde.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2761

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

2761. Quod ‘equus albus’ sit intellectus Verbi quoad interiora illius, seu quod idem, Verbi sensus internus, constat a significatione ‘equi’ quod sit intellectuale; in propheticis Verbi multoties nominatur equus et eques, sed hactenus nemini notum fuit quod ‘equus’ intellectuale, et ‘eques’ intelligentem, significet; ut in prophetia Jacobi, tunc Israelis, de Dane, Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah, Gen. 49:17, 18;

quod ‘serpens’ sit qui ratiocinatur ex sensualibus et scientificis de arcanis Divinis, videatur n. 195; quod ‘via’ et ‘semita’ sit verum, n. 627, 2333; ‘calcaneus’ quod sit infimum naturale, n. 259; ‘equus’ quod sit intellectus Verbi et ‘eques’ quod docens; 1 inde patet quid haec prophetica significant, nempe qui ex sensualibus et scientificis ratiocinatur de veris fidei, quod modo in infimis naturae haereat et sic nihil credat, quod est ‘cadere retrorsum’, quare adjicitur ‘salutem Tuam exspecto Jehovah’:

[2] apud Habakkuk,

Deus, equitas super equis Tuis, currus Tui salus, ... calcare fecisti in mari equos Tuos , 3:8, 15;

ubi ‘equi’ pro Divinis Veris quae in Verbo, ‘currus’ pro doctrina inde, ‘mare’ pro cognitionibus, 2 n. 28, 2120, quae quia sunt intellectus Verbi ex Deo, dicitur ‘calcare fecisti in mari equos Tuos’; tribuuntur hic equi Deo, sicut in Apocalypsi supra, Cui non tribui possent absque quod significent similia:

[3] apud Davidem,

Cantate Deo, canite 3 nomini Ipsius, exaltate equitantem in nubibus, in Jah, nomen Ipsius, Ps. 68:5 [KJV Ps. 68:4];

‘equitare in nubibus’ pro intellectu Verbi quoad interiora, seu sensu interno; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, in quo sensus internus, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. , ubi explicatur quid significat quod ‘Dominus venturus in nubibus caelorum cum virtute et gloria’:

[4] apud eundem,

Jehovah inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, et equitavit super cherub, Ps. 18:10, 11 [KJV Ps. 18:9, 10];

‘caligo’ hic pro nubibus, ‘equitare super cherub’ pro providentia Domini ne homo ex se intret in mysteria fidei quae in Verbo, n. 308:

apud Zachariam,

In die illo erit super tintinnabulis 4 equi, sanctitas Jehovae, 14:20;

‘tintinnabula equi’ pro intellectu spiritualium Verbi, quae sancta:

[5] apud Jeremiam,

Ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et super equis illi, et principes illorum, 5 vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in aeternum, 17:25, 26; 22:4;

‘civitas Hierosolyma’ pro regno et Ecclesia Domini spirituali; ‘reges’ pro veris, n. 1672, 2015, 2069; ‘principes’ pro primariis praeceptis veri, n. 1482, 2089; ‘David’ pro Domino, n. 1888; ‘vir Jehudae et habitatores Hierosolymae’ pro illis qui in bono amoris, charitatis et fidei, n. 2268, 2451, 2712; ita ‘equitare super curru et super equis’ pro esse instructi doctrina veri ex Verbi intellectu interno:

[6] apud Esaiam,

Tunc delectaberis super Jehovah, et equitare te faciam super excelsa terrae, et comedere te faciam hereditatem Jacobi, 58:14;

‘equitare super excelsa terrae’ pro intelligentia:

apud Davidem,

Canticum amorum, ... Accinge gladium tuum super femore, vir potens, gloriam et decus tuum, et decore tuo procede, equita super verbum veritatis, et mansuetudinis justitiae, et docebit te mirabilia dextra tua, Ps. 45:1 [4], 5 [KJV Ps. 45: title, 3, 4];

‘equitare super verbum veritatis’ manifeste pro intelligentia veri, et ‘super verbum mansuetudinis justitiae’ pro sapientia boni:

[7] apud Zachariam,

In die illo, dictum Jehovae, percutiam omnem equum stupore et equitantem amentia; et super domum Jehudae aperiam oculos Meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate, 12:4, 5 [KJV 4];

ubi etiam manifeste ‘equus’ pro intellectu qui ‘percuteretur stupore et caecitate’, et ‘equitans’ pro intelligente qui percuteretur ‘amentia’ apud Hoscheam,

Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et retribuemus juvencos labiorum nostrorum; Asshur non salvabit nos, super equo non equitabimus, et non dicemus amplius, Deus noster, operi manuum nostrarum, 14:3, 4 [KJV 2, 3];

‘Asshur’ pro ratiocinatione, n. 119, 1186; ‘equus’ pro intelligentia propria: praeter perplurimis aliis in locis.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript has exinde. Perhaps a reference has been omitted here, such as 1288 or 2761.

2. The Manuscript has quae sunt intellectus ex Verbo, quod mare sint cognitiones, videatur Arcana Coelestia 28, 2120.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. So also in the Manuscript and WH2, but equorum in 3881, 8408, 9394; Apocalypsis Revelata 298; Apocalypsis Explicata 204, 355. Hebrew [ ] (sus) is singular.

5. Hebrew [] ('ish) is singular, but collective.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.