La Biblia

 

Daniel 2:45

Estudio

       

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

La Biblia

 

Jeremias 27:5

Estudio

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6084

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

6084. ‘In optimo terrae habitare fac patrem tuum et fratres tuos’: quod significet quod in intimo eorum, nempe scientificorum, vivant, constat ex significatione ‘optimi terrae’ quod sit intimum mentis naturalis ubi scientifica, de qua sequitur; ‘terra Aegypti’ enim est mens illa, ut mox supra n. 6083; ex significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; et ex repraesentatione ‘Israelis et filiorum ejus’ qui hic ‘pater et fratres qui ibi vivent’, quod sint bonum spirituale e naturali et vera Ecclesiae ibi, de qua supra n. 6082.

[2] Quod ‘optimum’ sit intimum, est quia id optimum est quod directe tenetur sub visu; oculus semper dirigitur ad id quod maxime afficit et delectat, et quod directe sub illo tenetur, id quoque est intimum quia est in centro, et inde coram 1 oculis in maxima luce, cetera circumcirca sunt in peripheriis, et inde minus clara et tandem obscura, quia non ita delectant et afficiunt; ita se habet cum scientificis coram visu interno; objecta hujus visus non alia sunt quam scientifica et vera; jucundum et bonum in objectis sunt quae dirigunt illuc visum; ast sciendum quod vera et eis concordantia scientifica directe sub visum veniant, hoc est, in intimo sint apud illos quos vera spiritualia et caelestia delectant et afficiunt, nam haec illis ‘optima’ sunt; at falsa, et illis concordantia scientifica, directe sub visum veniunt, hoc est, in intimo sunt apud illos quos mala amoris sui et mundi afficiunt et delectant; videantur etiam quae n. 6068 dicta sunt.

Notas a pie de página:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.