La Biblia

 

Daniel 2:45

Estudio

       

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

La Biblia

 

Jeremias 27:5

Estudio

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6068

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

6068. ‘Et ecce illi in terra Goshen’: quod significet quod in medio naturali ubi scientifica, constat ex significatione ‘Goshen’ quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031. Cum hoc quod sit in medio naturali, ita se habet: cum bona et vera quae Ecclesiae, hoc est, quae ex Verbo Domini, agnita sunt et fide recepta in naturali, tunc ea tenent medium ibi; nam quae directe sub intuitione sunt, in medio sunt, quae autem non directe sub intuitione sunt, ad latera sunt;

[2] inde illa quae in medio, clare apparent, at illa quae ad latera, obscure; se habet hoc sicut se habet cum visu oculi; quae directe sub illo sunt, sunt in medio, hoc est, in centro, et apparent clare; at quae non directe sub illo sunt, sunt dissita a medio, hoc est, ad latera, et apparent obscure; oculus enim internus, qui est mens intellectualis et suum visum habet a luce caeli, spectat illa quae in naturali sunt, extra se, quae sunt scientifica, sicut oculus externus spectat objecta seu objectorum campum extra se; visus internus determinatur ad illa quae maxime delectant et quae cordi sunt, et in illis intuitionem directam figit, sicut etiam visus externus id similia in objectorum campis; ita visus internus ad scientifica quae cum vero et bono in quibus homo est, maxime concordant; haec scientifica illi tunc in medio sunt. Quod visus internus spectet scientifica, est ex eo quia est spiritualis, et determinatur inde ad spiritualia, ita ad scientifica, nam haec cadunt sub intuitionem spiritualem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.