45
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

1293. ‘Et habitarunt ibi’: quod significet vitam inde, constare potest a significatione ‘habitare’ in Verbo quod sit vivere; vox habitare tam in propheticis quam in historicis Verbi multoties occurrit et ut plurimum in sensu interno significat vivere; causa est quod antiquissimi habitaverint in tentoriis, et ibi cultum sanctissimum habuerint, quare etiam ‘tentoria’ in Verbo significant sanctum cultus, ut ostensum n. 414; et quoniam ‘tentoria’ significabant sanctum in cultu, etiam ‘habitare’ in bono sensu significat vivere seu vitam: similiter quia profecti sunt antiquissimi cum suis tentoriis, ‘proficisci’ in sensu interno Verbi significat vitae instituta et ordinem.