Библията

 

Numeri 17

Проучване

   

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.

3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :

4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.

6 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9223

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

9223. ‘[Et] primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis’: quod significet quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi, constat ex significatione ‘primitiarum’ quod sint quae primo loco erunt, ita quae omnium primaria, de qua sequitur, ex significatione ‘frumenti’ quod sit bonum veri fidei, de qua n. 5295, 5410, 5959, et ex significatione ‘vini’ quod sit verum boni, ita verum boni fidei, de qua n. 1798, 6377, et ex significatione ‘non tardare’ cum de bono et vero fidei, quod sit addicare ex affectione, nam quod non tarde 1 sed 2 festine fit, hoc ex affectione 3 amoris fit, n. 7695, 7866; quod sit addicare Domino, est quia primitiae, sicut etiam primogenita, dabantur Jehovae, et a Jehovah Aharoni et ejus semini; et per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quare cum primitiae frumenti et vini sunt bona et vera fidei, intelligitur quod illa Domino addicanda 4 sint quia ab Ipso sunt; quod omne cogitationis et voluntatis apud hominem influat, et quod omne bonum et verum a Domino, videatur n. 2886-2888, 3142, 3147, 4151, 4249, 5119, 5147, 5150, 5259, 5482, 5649, 5779, 5854, 5893, 6027, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343, 8321, 5 8685, 8701, 8717, 8728, 8823, 8864, 9110, 9111, et idem ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626.

[2] Primitiae quae offerendae erant Domino erant primitiae messis et primitiae vindemiae, tum quoque primitiae tonsurae ut et primitiae fructus; primitiae messis erant spicae tostae ac virentes, tum fasciculus qui motitaretur, et postea ex area, quae erant placentae; primitiae autem vindemiae erant primitiae vini, musti, ac olei, et praeter illas erant primitiae tonsurae pecoris, 6 et quoque primitiae fructus, 7 hae offerebantur in calatho; 8 praeterea etiam offerebantur omnia primogenita Domino, e quibus redimebantur primogeniti 9 hominum, tum quoque primogenita bestiarum quae non in 10 sacrificia offerebantur, prout asinorum, mulorum, equorum, et similium. Primitiae et primogenita offerebantur Jehovae, et a Jehovah dabantur Aharoni et semini ejus, quia Aharon et filii ejus, qui summi sacerdotii munere functi sunt, repraesentabant Dominum 11 . Per ‘primitias frumenti et vini’ in hoc versu intelliguntur omnes primitiae messis et vindemiae, de quibus nunc supra; nam in lingua originali dicitur plenitudo frumenti, et lacrima vini; plenitudo est 12 messis matura et quoque collecta, et 13 lacrimae sunt quae stillantur.

[3] Quid primitiae in specie repraesentabant, nam omnia statuta et ritualia mandata filiis Israelis a Domino repraesentabant interna Ecclesiae, constare potest ex singulis ex quibus primitiae dabantur, in sensu interno spectatis; quod ‘frumentum’ sit bonum fidei et ‘vinum’ verum fidei, videatur 14 in locis supra citatis. Quod darentur primitiae Jehovae, significabat quod primum Ecclesiae esset, omnia bona et vera fidei addicare Domino, et non sibi; addicare Domino, est scire, agnoscere, et credere quod illa a Domino sint, et nihil eorum a semet, nam, ut supra ostensum est, omne fidei est a Domino. Quod ‘primitiae’ id significent, est quia primitiae erant oblationes et munera quae erant gratiarum 15 actiones pro proventu, et agnitio benedictionum a Jehovah, hoc est, a Domino, proinde agnitio quod omnia ab Ipso; in sensu interno agnitio bonorum et verorum fidei, quae 16 significantur per messem, frumentum, oleum, mustum, vinum, lanam, et fructus, ex quibus dabantur primitiae; de ‘primitiis’ illis videatur Exod. 23:19, 34:26; Lev. 23:10, 11, 20; Num. 15:19-21, 18:12, 13; Deut. 18:4, 26:1-11; simile per ‘primitias’ significatur apud Ezech. 20:40; et apud Micham 7:1, 2.

Бележки под линия:

1. seu

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quae.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. tum

7. quae

8. praeter primitias illas

9. hominis

10. sacrificium

11. The Manuscript inserts, Jehovah est Dominus.

12. cum messis est matura et quoque collecta est

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. ex

15. actiones altered to actio

16. The Manuscript places this after primitiae but deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2886

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

2886. Cum homine quoad ejus affectiones et quoad ejus cogitationes, ita se habet: nullus quicumque sit, sive homo, sive spiritus, sive angelus, potest velle et cogitare a se sed ab aliis, nec hi alii a se, sed omnes iterum ab aliis, et sic porro, ita singuli a Primo vitae, Qui est 1 Dominus; quod 2 inconnexum est, non existit; mala et falsa nexum habent cum infernis; inde eorum qui in illis sunt, velle et cogitare, et inde eorum amor, affectio et jucundum, proinde eorum liberum; at bona et vera nexum habent cum caelo 3 ; inde eorum qui in illis, velle et cogitare, et inde eorum amor, affectio et jucundum, proinde eorum liberum: exinde constare potest unde est liberum unum et liberum alterum: quod ita se res habeat, notissimum est in altera vita, sed hodie prorsus ignotum in mundo.

Бележки под линия:

1. The Manuscript inserts in omnes est influxus.

2. The Manuscript inserts a Primo vitae seu Domino.

3. The Manuscript inserts ita cum Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.