5074. ‘Et fuit’: quod significet statum novum et sequentia, constat ex eo quod ‘fuit’ et factum in Verbo involvat statum novum, videatur n. 4979, 4999; et quod in lingua originali sit loco distinctionis inter series rerum quae praecedunt et quae sequuntur, n. 4987, inde etiam significat sequentia.
Проучете този пасаж
This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.