52
testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
52
testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
4148. ‘Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum’: quod significet statum si ex libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri laederetur, constat ex illis quae praecedunt ubi de separatione ex libero a parte boni per ‘Labanem’ significati, actum est, quibus hic respondetur; singula verba involvunt in sensu interno arcana caelestia, quae exponi nequeunt ob causam de qua mox supra n. 4136: quod significetur status si ex libero boni illius separatio facta esset, patet; quod tunc affectiones veri laederentur, significatur per ‘forte rapies filias tuas a mecum’, per ‘filias’ enim, hic Rachelem Leam, significantur affectiones veri, ut prius multoties ostensum: quomodo haec se habent, a nunc sequentibus melius constare potest.