39
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
39
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
3990. ‘Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc’ quod significet quod ex parte boni quod ex vero adducetur, constat ex significatione ‘non dare quicquam’ quod sit non adduci a bono quod per ‘Labanem’ repraesentatur, sed a bono quod per Jacobum, quod est bonum veri, n. 3669, 3677, 3829; quid autem adducendum, describitur in sequentibus.