Библията

 

Genesis 23

Проучване

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2943

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

2943. ‘Omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo’: quod significet quoad doctrinalia per quae fides, constat a significatione ‘portae’ quod sit introitus, ita id quod introducit, similiter ac janua, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385; et a significatione ‘urbis’ quod sit verum quod est fidei, de qua n. 402, 2268, 1 2449, 2451, 2712. Urbes in Antiqua Ecclesia non fuerunt urbes sicut postea 2 et hodie, nempe coetus et congregationes, sed fuerunt cohabitationes separatarum familiarum; familia unius parentis constituebat urbem; sicut urbs Nahoris, ad quam servus Abrahami cum desponsaret Rebeccam Isaco, venit, Gen. 24:10, fuit familia Nahoris, quae ibi; et Shalem urbs Shechemi, ad quam Jacob cum ex Paddan Aram, alluit, Gen. 33:18; 34, erat familia Hamoris et Shechemi quae ibi; ita reliquae urbes illo tempore;

[2] et quia ex antiquissimis habuerunt quod gentes et familiae repraesentarent societates caelestes, ita illa quae sunt amoris et charitatis, n. 685, 1159, inde cum loco familiae nominatur urbs, et loco gentis nominatur populus, significatur verum quod est fidei: inde quoque civitas Dei et civitas sancta in genuino sensu significat fidem in Dominum: et quia ‘urbs seu civitas’ significabat fidem, ‘porta urbis’ significabat doctrinalia, quia haec introducunt ad fidem. Hoc quoque in Ecclesia repraesentativa Judaica significabatur per quod judices et seniores sederent in porta urbis et ibi judicarent, ut patet ab historicis Verbi, tum apud Zachariam,

Haec verba quae facietis, loquimini veritatem vir cum socio, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris,

8:16:

et apud Amos, Odio habete malum, et amate bonum, et statuite in porta judicium, 5:15.

Quod ‘porta’ quoque significet aditum ad mentem rationalem, et quod mens illa comparetur ‘urbi’, videatur n. 2851.

Бележки под линия:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2385

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

2385. ‘Et laboraverunt ad inveniendum januam’: quod significet usque ut non videre possent aliquid verum quod duceret ad bonum, constat a significatione ‘januae’ quod sit introductio et aditus, et quod sit ipsum verum quia hoc introducit ad bonum, de qua supra n. 2356; hic autem per ‘januam’ significantur cognitiones quae introducunt 1 ad verum; nam janua, ut supra n. 2356 dictum, erat ante domum, nam 2 dicitur quod Lot ‘exiverit ad januam, et ostium clauserit post se’, vers. 6, inde ‘laborare ad inveniendum januam’ est non videre aliquid verum quod duceret ad bonum: tales fiunt illi, imprimis ultimis temporibus, qui ex ratiocinatione excludunt doctrinalia, ac nihil credunt nisi prius capiant;

[2] vita mali tunc continue in rationale eorum influit, et quoddam lumen fallax ex igne affectionum mali infundit et facit ut videant falsa sicut ver quemadmodum solent qui in lumine nocturno vident phantasmata; eadem dein confirmantur multis, et fiunt doctrinalia; sicut sunt illorum qui dicunt quod vita quae est affectionis, nihil faciat, sed solum fides quae est cogitationis:

[3] quod principium unumquodvis qualecumque sit, si vel foret ipsum falsum, semel captum, innumeris possit confirmari ac ita in externa forma sisti, sicut foret ipsum veram, cuivis non esse potest; inde haereses, a quibus semel confirmatis nusquam receditur: sed ex falso principio non nisi quam falsa profluunt, quibus si interjecta sunt vera, usque cum principium falsum per illa confirmatur, fiunt vera falsificata, quia inquinata ab essentia principii:

[4] aliter prorsus si ipsum verum pro principio accipitur, et hoc confirmatur, ut pro exemplo quod amor in Dominum, et charitas erga proximum, sint a quibus pendet omnis lex et de quibus loquantur omnes prophetae, ac ita quod illa sint essentialia omnis doctrinae et cultus, tunc illuminaretur mens ab innumerabilibus quae in Verbo quae alioquin latent occultata in obscuro principii falsi; immo tunc dissiparentur haereses, et ex pluribus fieret una Ecclesia, utcumque doctrinalia inde fluentia aut illuc ducentia, tum ritualia, differrent;

[5] talis fuit Antiqua Ecclesia, quae per 3 plura regna erat extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Lybiam, Aegyptum, Philistaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem cis et trans Jordanem; apud eos doctrinalia et ritualia differebant, sed usque Ecclesia una fuit quia charitas iis essentialis; et tunc fuit regnum Domini in terris sicut in caelis, nam caelum tale est, videatur n. 684, 690; si ita regerentur omnes sicut unus homo a Domino, forent enim sicut membra et organa unius corporis quae tametsi non simili forma nec simili functione, usque se referant ad unum cor, a quo omnia et singula in sua forma, quae ubivis varia, pendent; tunc quisque diceret [de alio]: 4 In quacumque doctrina, et in quocunque cultu externo foret, hic frater meus', video quod colat Dominum et quod sit bonus.

Бележки под линия:

1. introducant, in the First Latin Edition

2. The Manuscript inserts ostium autem ad domum.

3. The Manuscript inserts primo tempore.

4. The Manuscript has Non possum damnare illum quod aliter sentiat, video etc. This is deleted and the above inserted, but with est, not hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.