Библията

 

Ezechiel 7:5

Проучване

       

5 Hæc dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #612

Проучете този пасаж

  
/ 1232  
  

612. "Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis." - Quod significet praedictionem in Verbo de adventu Domini implendam cum finis ecclesiae instat, constat ex significatione "consummari", quod sit impleri; ex significatione "mysterii Dei, sicut evangelizavit", quod sit adventus Domini (de qua sequitur); et ex significatione "servorum suorum prophetarum", quod sint vera doctrinae, hic Verbum.

Quod "servi Domini" dicantur qui in veris ex bono sunt, videatur supra (n. 6, 409 [a]); et quod "prophetae" dicantur qui doctrinam docent, et quod in sensu abstracto sint doctrinae (de qua re videbitur infra); quod etiam sint Verbum, est quia Verbum est doctrina Divini Veri, et quia Verbum per prophetas conscriptum est, tum quia omne doctrinae erit ex Verbo. Ex his nunc sequitur quod per "consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis" significetur praedictio in Verbo [de adventu] Domini implenda cum finis ecclesiae instat. Quod hoc per illa verba significetur patet ex mox praecedentibus, ut ex sequentibus: in mox praecedentibus dicitur quod hoc futurum "in diebus vocis septimi angeli", per quae intelligitur quod hoc futurum quando finis ecclesiae instat; in sequentibus, quod "postquam septimus angelus clanxit, dictum sit quod regna mundi facta sint Domini et Christi Ipsius"; et postea, quod "apertum sit templum Dei in caelo, ac visa sit arca foederis Ipsius in templo Ipsius (videatur cap. 11:15-19). Idem etiam ex eo patet quod dum finis ecclesiae instat, Verbum aperiatur, et nova ecclesia instauretur: hoc quoque intelligitur per adventum Domini, nam Dominus est Verbum; quare hoc cum aperitur, apparet Dominus. Quod Verbum apertum fuerit quando Ipse in mundum venit, notum est; quod etiam nunc apertum sit per id quod sensus spiritualis Verbi revelatus sit, constare potest ex opusculo De Equo Albo; et in opere De Caelo et Inferno, (n. 1); et quod nunc finis ecclesiae sit, in opusculo De Ultimo Judicio (n. 33-39, et 45-52, seq.).

[2] Finis ecclesiae etiam intelligitur per "vesperam", et adventus Domini per "mane", apud Danielem,

"Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta" (8:14 [, 26]):

"vespera" significat finem ecclesiae prioris, et "mane" adventum Domini et initium ecclesiae novae. Simile per "mane" apud Ezechielem,

"Malum ecce venit, finis venit, venit finis, evigilavit super te; ecce venit, venit mane super te, habitator terrae, venit tempus" (7:5-7);

per "finem" etiam hic significatur finis ecclesiae, et per "mane" adventus Domini et initium ecclesiae novae. Pariter apud Sachariam,

"Erit dies unus qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux" (14:7):

per "diem unum qui notus Jehovae" intelligitur adventus Domini; per "tempus vesperae" intelligitur finis ecclesiae, quando omne Divinum Verum obscuratum et falsificatum est; et per "lucem" significatur Divinum Verum manifestatum. Haec nova lux, seu illud mane, quod in fine ecclesiae apparebit, intelligitur etiam hic per "mysterium Dei quod consummabitur sicut evangelizavit servis suis prophetis."

[3] In Verbo pluries dicitur "evangelizare" et "Evangelium", et per illud significetur adventus Domini, ut ex sequentibus locis constare potest:

- Apud Esaiam,

"Super montem altum ascende tibi, evangelizatrix Zion; extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma; .... dic urbibus Jehudae, Ecce Deus vester, ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ejus dominabitur Ipsi; .... sicut Pastor gregem suum pascet" (40:9-11):

quod haec de adventu Domini dicta sint, manifeste patet; inde est quod Zion et Hierosolyma dicantur "evangelizatrices": per "Zionem" intelliguntur omnes qui ab ecclesia caelesti sunt, qui sunt qui in amore in Dominum sunt; quare dicitur, "Ascende in montem altum"; per "montem altum" significatur ille amor (videatur supra, n. 405): per "Hierosolymam" intelliguntur omnes qui ab ecclesia spirituali, qui sunt qui in doctrina genuini veri sunt; quare dicitur "Extolle cum virtute vocem tuam", per quae significatur confessio ex genuinis veris: per "urbes Jehudae", ad quas dicitur quod "Deus vester, Dominus Jehovih in forti venit", significantur doctrinalia ex Verbo, per "urbes" doctrinalia, et per "Jehudam" Verbum: quod Zion et Hierosolyma dicantur "evangelizatrices" ex eo, quod "Evangelium" significet adventum Domini, patet, nam dicitur "Ecce Deus vester, ecce Dominus Jehovih in forti venit": quod judicium facturus sit, et tutaturus illos qui Ipsum agnoscunt, significatur per quod "brachium Ejus dominabitur Ipsi, sicut Pastor gregem suum pascet."

[4] Apud eundem,

"Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Zion, Regnabit 1 Rex tuus:.... cum oculo ad oculum viderit quod revertatur Jehovah Zionem" ( 2 52:7, 8):

haec quoque dicta sunt de adventu Domini, qui intelligitur per "Regnabit 3 Rex tuus, quum oculo ad oculum viderit quod revertatur Jehovah Zionem"; similiter in sequentibus illius capitis; inde est quod dicatur "evangelizare." (Reliqua illius versus videantur supra, n. 365 [e] , explicata.)

Apud Nahum,

"En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem; feriare, Jehudah, festa tua" (2:1 [B.A. 1:15]).

[5] Apud Esaiam,

"Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (61:1, 2):

quod haec de Domino et Ipsius adventu dicta sint, patet apud Matthaeum (5:3, seq.) et apud Lucam (4:16-22); ipse adventus intelligitur per "annum beneplaciti Jehovae", et per "diem vindictae Deo nostro": per "pauperes" quibus Dominus evangelizaturus est, tum per "captivos", "vinctos", et "oculis captos", intelliguntur gentes, qui tales dicuntur quia in ignorantia veri fuerunt ex eo, quod non habuerint Verbum: gentes quoque intelliguntur apud Matthaeum, per

"Pauperes qui audiunt Evangelium" (11:5).

Apud Davidem,

"Cantate Jehovae, benedicite nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius;.... Jehovah quia venit, quia venit ad judicandum terram, judicabit orbem in justitia, et populos in veritate sua" (Psalmuss 96:2, 13):

[6] agnitio et celebratio Domini, cum gaudio cordis propter adventum Ipsius, significatur per "Cantate Jehovae, benedicite nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius"; ipse adventus describitur per "Jehovah venit": quoniam adventus Ipsius est quando ultimum judicium instat, ideo dicitur, "Venit ad judicandum terram, judicabit orbem in justitia, et populos in veritate"; per "terram" intelligitur ecclesia, per "orbem" intelliguntur illi in ecclesia qui in bono charitatis sunt, et per "populos" qui in veris inde: quod adventus Domini sit quando ultimum judicium instat, supra dictum est; tunc enim separabuntur mali a bonis, seu hirci ab ovibus, et mali judicabuntur ad infernum, ac boni ad caelum; hoc quoque significatur per Esaiae verba mox supra, "ad proclamandum diem vindictae Deo nostro, et ad consolandum omnes lugentes"; haec causa est quod ubi de ultimo judicio agitur, etiam dicatur "evangelizare", ut quoque in sequentibus in Apocalypsi,

"Vidi alium angelum volantem in medio caeli, habentem Evangelium aeternum, ad evangelizandum habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo, dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius" (14:6, 7).

Quod cum finis ecclesiae instat, evangelizabitur adventus Domini, etiam ab Ipso Domino praedicitur, apud Evangelistas,

"Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis" ([Matth.] 24:14; Marcus 13:8, 9, 10]).

[7] Quod adventus Domini intelligatur per "evangelizationem" et "Evangelium", constare etiam potest ex sequentibus locis:

- Apud Lucam,

Angelus [dixit] ad Zachariam, "Ego sum Gabriel, stans coram Deo missusque sum ut loquar ad te, et ad evangelizandum tibi hoc" (1:19);

apud eundem,

"Angelus dixit pastoribus, Ne timete, ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod fiet omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis" (2:10, 11);

apud eundem,

Quod Johannes evangelizaverit populo de Jesu (3:16-18);

Jesus dixit, "Lex et Prophetae ad Johannem" evangelizantur (16:16); [et alibi, ]

Quod Ipse Dominus evangelizaverit, et quoque discipuli Ipsius, regnum Dei (Matthaeus 4:23; 4 cap. 9:35; Marcus 1:15; Luca 7:22; 8:1; 9:1, 2, 6):

per "regnum Dei" intelligitur novum caelum et nova ecclesia a Domino.

[8] Quoniam per "evangelizare" significatur annuntiare adventum Domini, inde per "Evangelium" in supremo sensu significatur Ipse Dominus quoad adventum suum, quoad judicium, et quoad salvationem fidelium, in his locis apud Marcum,

Jesus dixit, "Qui voluerit animam suam servare, perdet eam; qui vero perdiderit animam suam propter Me et propter Evangelium, servabit illam" (8:35; 2 10:29, 30);

Jesus dixit discipulis, "Euntes in universum mundum praedicate Evangelium omni creaturae" (16:15).

Бележки под линия:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #414

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

414. Quod ‘habitare tentorium’ sit sanctam amoris, constat ex significatione ‘tentorium in Verbo, ut apud Davidem,

Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? ambulans integer et operans justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. 15:1, 2;

ubi describitur quid ‘habitare in tentorio’, seu ‘in monte sanctitatis’, per sancta amoris, quae sunt ‘ambulare integer et facere justitiam’;

apud eundem,

In omnem terram exivit linea eorum, et in finem orbis sermo eorum; soli posuit tentorium in iis, Ps. 19:5 [KJV Ps. 19:4];

ubi ‘sol’ pro amore:

apud eundem,

Commorabor in tentorio Tuo in aeternitates, confidam in abscondito alarum Tuarum, Ps. 61:5 [KJV Ps. 61:4];

ubi ‘tentorium’ pro caelesti; ‘absconditum alarum’ pro spirituali inde:

apud Esaiam,

Firmatus est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate, in tentorio Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam, 16:5;

ubi etiam ‘tentorium’ pro sancto amoris, ut per ‘judicare judicium, et festinare justitiam:’ apud eundem,

Specta Zionem, civitatem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dimovetur, 33:20;

[2] ubi de Hierosolyma caelesti:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor; et aedificabitur civitas super cumulo suo, 30:18;

‘captivitas tentoriorum’ pro vastatione caelestium, seu sanctorum amoris:

apud Amosum, In die illo erigam tabernaculum Davidis collapsum, obsepiamque rupturas eorum, et diruta ejus erigam, et aedificabo illuc juxta dies aeternitatis, 9:11;

ubi ‘tabernaculum’ similiter pro caelestibus et eorum sanctis:

apud Jeremiam,

Vastata est tota terra, cito vastata sunt tentoria Mea, subito cortinae Meae, 4:20:

et alibi,

Tentorium Meum vastatum est, et omnes funes Mei evulsi sunt; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non extendens amplius tentorium Meum, et erigens cortinas Meas, 10:20;

ubi ‘tentorium’ pro caelestibus; ‘cortinae et funes’ pro spiritualibus inde;

apud eundem,

Tentoria eorum, et greges capient, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos tollent sibi, 49:29;

ubi de Arabia et filiis orientis, per quos repraesentantur ii qui possident caelestia seu sancta:

apud eundem,

Dominus in tentorium filiae Zionis effudit sicut ignem, excandescentiam suam, Thren. 2:4;

pro vastatione caelestium seu sanctorum fidei.

[3] Quod ‘tentorium’ pro caelestibus et sanctis amoris in Verbo accipiatur, causa est quia antiquitus in tentoriis suis cultum sanctum peregerunt; cum autem profanare coeperunt tentoria per cultus profanos, tunc tabernaculum, et postea templum, aedificatum; quare quod ‘tabernaculum’, et postea ‘templum’, etiam ‘tentoria’ significabant; homo sanctus ideo vocatus ‘tentorium’, tum ‘tabernaculum’, ut et ‘templum Domini’: quod ‘tentorium’, ‘tabernaculum’ et ‘templum’ idem significent, constat apud Davidem,

Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad spectandum in suavitate Jehovam, et ad visitandum mane in templo Ipsius: quia abscondet me in tabernaculo Suo in die mali; occultabit me in occulto tentorii Sui, in petra exaltabit me, et nunc exaltabitur caput meum contra hostes meos circumcirca me, et sacrificabo in tentorio Ipsius sacrificia vociferationis, Ps. 27:4-6.

[4] In supremo sensu est Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam Tentorium, Tabernaculum, Templum; inde omnis caelestis homo ita dictus, et inde omne caeleste et sanctum: et quia Antiquissima Ecclesia a Domino amata prae sequentibus, et tunc quia inter se soli seu in familiis suis vivebant, et tam sanctum cultum in tentoriis suis celebrabant, ideo tentoria sanctiora habita sunt quam templum quod profanatum; in recordationem ideo Festum tabernaculorum, cum colligerent proventum terrae, institutum, quo in tabernaculis, sicut antiquissimi, habitarent, Lev. 23:39-44; Deut. 16:13; Hos. 12:10 [KJV 9].

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.