Библията

 

Ezechiel 46:10

Проучване

       

10 Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #52

Проучете този пасаж

  
/ 65  
  

52. (vi.) Quod Ipse Jehovah, hoc est, Dominus, locutus sit Verbum per Prophetas.- De Prophetis legitur, quod fuerint "in visione," et quod "Jehovah locutus sit cum illis." Cum fuerunt in visione, non erant in suo corpore, sed in suo spiritu; in quo statu viderunt talia quae in caelo sunt: cum autem Jehovah locutus est cum illis, tunc in corpore suo fuerunt, et audiverunt Jehovam loquentem. Hi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt. In statu visionis aperti sunt oculi spiritus illorum, et clausi oculi corporis illorum, ac tunc etiam sibi visi sunt auferri e loco in locum, corpore manente in suo. In hoc statu fuerunt quandoque Ezechiel, Sacharias, Daniel, et Johannes cum scripsit Apocalypsin: et tunc dicitur quod essent "in visione," aut "in spiritu." Dicit enim Ezechiel,

"Spiritus... sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in visione" Dei, "in spiritu Dei; ita ascendit super me visio, quam vidi" (11:1, 24).

Dicit,

Quod sustulerit illum spiritus, et audiverit Post se terrae motum, et alia (3:12, 14);

Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, et abduxerit in Hierosolymam in visionibus Dei, et viderit abominationes (8:3, seq.).

Quare similiter in visione Dei, seu in spiritu, vidit

Quatuor animalia, quae erant cherubi (cap. 1, 10 [NCBSP: 1:5, 10:1-15]);

Tum novam terram et novum templum, et angelum metientem illa (de quibus in cap. 40 ad 48):

Quod tunc fuerit in visionibus Dei, dicit 40:2; et quod tunc sustulerit illum Spiritus, (43:5).

Simile factum est cum Sacharia, in quo tunc angelus fuit,

Cum vidit virum equitantem inter myrtos (Sacharias 1:8, seq.);

Cum vidit quatuor cornua, et dein virum, in cujus manu funiculus mensurae (2:1, 5, seq. (B.A. 1:18, 2:1));

Cum vidit Joschuam sacerdotem magnum (3:1, seq.);

Cum vidit candelabrum et duas oleas (4:1, seq.);

Cum vidit volumen volans et epham (5:1, 6);

Et cum vidit quatuor currus exeuntes inter duos montes, et equos (6:5, seq.).

In simili statu fuit Daniel,

Cum vidit quatuor bestias ascendentes e mari (Daniel 7:3 1 );

Et cum vidit pugnas arietis et hirci (8:1, seq.).

Quod viderit illa in visionibus, legitur 7:1-2, 7, 13; 8:2; 10:1, 7-8; quod angelus Gabriel ei visus sit in visione, et locutus cum illo, 9:21, (22). Simile factum est cum Johanne, cum scripsit Apocalypsin; qui dixit,

Se fuisse "in spiritu die Dominica" (Apocalypsis 1:10);

Quod delatus in desertum in spiritu (17:3)

In montem altum in spiritu (cap. 21);

Quod viderit equus in visione (9:17).

(Et alibi quod viderit illa quae descripsit, ita in spiritu aut in visione, Apocalypsis 1:12; 4:1; 5:1; 6:5; et in singulis sequentibus.)

Бележки под линия:

17:3 pro "6:1 seq."

  
/ 65  
  

Библията

 

Ezechiel 10

Проучване

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.