Библията

 

Ezechiel 20:23

Проучване

       

23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9012

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

9012. ‘ 1 Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum’: quod significet cogitationem praeviam ex voluntate prava, constat ex significatione ‘ex proposito agere’ quod sit ex cogitatione praevia, nam qui sibi proponit malum, is praevia cogitatione facit illud, et quia est malum, et id facit, est ex voluntate, nam malum facere originitus inde est; falsum autem quo 2 malum affirmatur, defenditur, et sic promovetur, est cogitationis, ita ex intellectuali pravo seu inverso. Quod homo reus sit cum malum ex utroque, nempe ex intellectuali et ex voluntario facit, videatur supra n. 9009.

Бележки под линия:

1. Sed in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript places this after promovetur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.