Библията

 

Ezechiel 13

Проучване

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.

12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?

13 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum : et scietis quia ego Dominus.

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :

23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #734

Проучете този пасаж

  
/ 1232  
  

734. [Vers. 7.] "Et factum est bellum in caelo." - Quod significet pugnam falsi contra verum, ac veri contra falsum, constat ex significatione (" 1 belli", quod sit bellum spirituale, quod est] falsi contra verum ac veri contra falsum (de qua sequitur): per falsum hic intelligitur falsum ex malo, et per verum intelligitur verum ex bono; nam plura genera falsorum dantur, at illa falsa quae ex malo sunt solum pugnant contra vera ex bono, ex causa quia malum est contra bonum, et omne verum est boni. Omnes illi in falso mali sunt qui nihil cogitaverunt de caelo et de Domino in vita sua, sed modo de se et de mundo: cogitare de caelo et de Domino in vita, est cogitare quod ita faciendum sit quia Verbum docet et jubet; hi quia vivunt ex Verbo, vivunt ex Domino et caelo: at cogitare modo de se et de mundo, est cogitare quod ita faciendum sit propter leges regni, et propter famam, honores et lucra; hi non vivunt Domino et caelo, sed sibi et mundo; hi sunt qui quoad vitam in malo sunt, et ex malo in falsis sunt; qui in falsis ex illa origine sunt, illi pugnant contra vera. Sed pugna illorum non est contra Verbum, hoc enim sanctum et Divinum vocant, sed est pugna eorum contra genuina vera Verbi; confirmant enim sua falsa ex Verbo, sed non nisi quam ex sensu litterae ejus, qui talis est aliquibus in locis ut trahi possit ad confirmanda principia summe haeretica ex causa quia Verbum in illo sensu est secundum captum infantum et simplicium, quorum plerique. sensuales sunt, et hi non recipiunt nisi talia quae apparent coram oculis; et quia tale est Verbum in littera, ideo qui in falsis ex malo vitae sunt, falsa sua ex Verbo confirmant, et sic Verbum falsificant: immo, qui fidem separant a charitate ita falsificant Verbum ut ubicunque dicitur "facere", ac nominantur "facta" et "opera", illa loca, quae millia sunt, explicant, sic ut non facere, nec factum aut opus intelligatur, sed credere et fides; ita in reliquis. Haec dicta sunt, ut sciatur quinam intelliguntur per illos qui in falsis ex malo sunt, a quibus "bellum factum est cum Michaele et ejus angelis", de quibus in sequente articulo.

[2] Quod "bellum" in Verbo significet bellum spirituale, quod est falsi ex malo contra verum ex bono, et vicissim, seu quod idem, quod sit ab illis qui in falsis ex malo sunt contra illos qui in veris ex bono sunt, constat ex pluribus locis in Verbo, ex quibus sequentia in medium licet afferre:

- Apud Esaiam,

"Ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi, qui docebit nos de viis suis; ut eamus in semitis Ipsius; nam ex Zione exibit lex, et verbum Jehovae ex Hierosolyma; ut judicet inter gentes, et corripiat populos.., qui contundent gladios suos in ligones, et hastas suas in cultros putatorios; non tollet gens contra gentem gladium, neque discent amplius bellum: domus Jacobi, ite, et ibimus in luce Jehovae" (2:3-5; Micham 4:3):

haec de adventu Domini, et quod illi qui e nova Ipsius ecclesia erunt, docendi sint in veris, per quae ducentur ad caelum: per "montem Jehovae" et "domum Jacobi" significatur ecclesia ubi amor in Dominum et cultus ex illo amore: convocatio ad illam ecclesiam et sic ad Dominum significatur per quod "ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendamus" ad illum montem: quod docendi sint in veris, per quae ducentur, significatur per "Docebit nos de viis suis, ut eamus in semitis Ipsius"; "viae" sunt vera, et "semitae" sunt praecepta vitae: quod per doctrinam boni amoris et per doctrinam veri ex illo bono, quae pro ecclesia ex caelo a Domino, significatur per quod "ex Sione exibit lex, et verbum ex Hierosolyma"; "lex" est doctrina boni amoris, et "verbum" est verum ex illo bono: quod tunc dissipabuntur mala vitae et falsa doctrinae, significatur per quod "judicabit inter gentes, et corripiet populos"; per "gentes" significantur illi qui in malis sunt, et per "populos" qui in falsis, ita abstracte mala vitae et falsa doctrinae:

[3] quod tunc ex omnium consensu cessaturae sint pugnae, significatur per quod "contundent gladios suos in ligones, et hastas suas in cultros putatorios"; "gladius" et "hasta" sunt falsa ex malo pugnantia contra vera ex bono, ac vicissim; "ligones" sunt bona ecclesiae quae per vera excoluntur, nam "ager" qui per ligones excolitur est ecclesia quoad bonum vitae; et "cultri putatorii" sunt vera doctrinae, ex eo quod "arbores" in hortis 2 significent perceptiones et cognitiones veri: similia significantur per "Non tollet gens contra gentem gladium, neque discet amplius bellum"; "bellum" significat pugnas in omni complexu: quod vitam sapientiae acturi sint, significatur per "Ite, et ibimus in luce Jehovae"; "lux Jehovae" est Divinum Verum, et "ire" in illa est vivere secundum illud, ita in vita sapientiae: quod hic "bellum" significet bellum spirituale, quod est falsorum contra vera et bona, ac vicissim, ac quod "gladii" et "hastae", quae sunt arma belli, significent talia per quae pugnae spirituales fiunt, manifeste constat; nam agitur ibi de Domino et de ecclesia ab Ipso instauranda, deque doctrina pro illa ecclesia; et dicitur quod "docebit nos de viis suis, ut eamus in semitis Ipsius"; tum, "Ite, et ibimus in luce Jehovae."

[4] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure" (2:18):

quid [significatur] per "feram agri", "avem caelorum", et "reptile terrae", cum quibus Jehovah in die illo panget foedus, videatur supra (n. 388 [e] 701 [c]) explicatum; et quod per "frangere arcum, gladium et bellum", significetur cessatio ab omni pugna falsi et veri; quare etiam additur, "Et cubare faciam eos secure", nempe ab infestationibus ex malis et falsis quae ex inferno.

[5] Apud Sachariam,

"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli; contra loquetur pacem gentibus" (9:10):

haec quoque supra (n. 3 355 [a] et 357 [a]) explicata sunt; ex quibus patet quod per "arcum belli" significetur doctrina veri pugnantis contra falsa, nam haec dicta sunt de Domino.

Apud Davidem,

Jehovah "qui ponit vastitates in terra, cessare facit bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne" (Psalmuss 46:9, 10 [B.A. 8, 9]):

hic quoque per quod Jehovah "cessare faciet bella usque ad extremitatem terrae", significatur quod cessare faciet pugnas in spirituali sensu intellectas, quae sunt falsorum contra vera et bona ecclesiae (videatur supra, n. 357 [d]).

[6] Apud eundem,

Deus "frangit scintillas arcus, scutum, et gladium, et bellum" (Psalmuss 76:4 [B.A. 3]):

similia hic significantur (videatur supra, n. 357 [d] et 365 [f]).

Apud Esaiam,

"Coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, et coram arcu extenso, ..propter gravitatem belli" (21:15);

quid per haec significatur, videatur supra (n. 131 [a] 357 [d]), et quod per "gravitatem belli" sit propter validam impugnationem falsitatum contra cognitiones boni, quae per "Arabiam" ibi seu "Kedarem" significantur.

Apud Davidem,

Jehovah "qui docet manus meas bellum, ut demittat se arcus aeneus super brachia 4 mea" (Psalmuss 18:35 [B.A. 34]):

per "docere manus bellum" non intelligitur bellum contra hostes in mundo, sed contra hostes in inferno, quod fit per pugnas veri contra falsa et contra mala: apparet quidem sicut per "bellum" ibi intelligatur bellum quale David gessit contra hostes suos, et sic quod Jehovah doceret illum tale bellum, et quomodo dimitteret arcum aeneum super brachia; sed usque spirituale bellum intelligitur, et quoque arcus spiritualis, qui est doctrina veri, et "arcus aeneus doctrina boni vitae, et hoc quia Verbum in sua essentia spectatum est spirituale; sed de his quoque videatur supra (n. 357 [b]).

[7] Apud eundem,

"Jehovah, litiga cum litigatoribus meis, pugna cum oppugnatoribus meis; prehende scutum et clipeum, et surge in auxilium meum; exprome hastam, et interveni contra persecutores meos; dic animae meae, Salus tua Ego" (Psalmuss 35:1-3):

quod hic per "pugnare", "prehendere scutum et clipeum", et "expromere hastam", non significetur prehendere illa arma bellica, quoniam dicuntur de Jehovah [, patet] ; sed ita dicitur quia omnia arma belli significant talia quae sunt belli spiritualis; per "scutum", quia tutatur caput, significatur tutela contra falsa destruentia intellectum veri; per "clipeum", quia tutatur pectus, significatur tutela contra falsa destruentia charitatem, quae est voluntas boni; et per "hastam", quia tutatur omnia corporis, significatur tutela in communi: quia talia significantur, ideo additur, "Dic animae meae, Salus tua Ego."

[8] Quoniam Jehovah, hoc est, Dominus, tutatur hominem ab infernis, hoc est, a malis et falsis inde continue assurgentibus, ideo Dominus vocatur "Jehovah Zebaoth", hoc est, "Jehovah Exercituum"; et per "exercitus" significantur vera et bona caeli et inde ecclesiae in omni complexu, per quae Dominus removet inferna in communi, et apud unumquemvis in particulari; inde est quod tribuatur Jehovae quod Ipse pugnet et militet sicut heros et vir belli in proeliis, ut constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus" ( 5 );

apud Sachariam,

"Jehovah exibit et pugnabit contra gentes, juxta diem pugnare Ipsius in die proelii" (14:3);

apud Esaiam,

"Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum super hostes suos invalescet" (42:13);

apud Mosen,

"Bellum Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem" (Exodus 17:16):

haec dicta sunt, quia per "Amalekum" significantur illa falsa mali quae ecclesiae vera et bona continue infestant.

[9] Praeterea per "bella" in historicis Verbi, tam quae memorantur in Libris Mosis, quam quae in Libris Josuae, Judicum, Samuelis et Regum, etiam significantur bella spiritualia; sicut bella contra Assyrios, Syros, Aegyptios, Philisthaeos, et in principio contra gentes idololatras in terra Canaane trans et cis Jordanem; quid vero significant, patet cum scitur quid et quale falsum et malum significatur per "Assyrios", "Babylonicos et Chaldaeos", quid et quale per "Aegyptios", "Syros", "Philisthaeos", et reliquos; omnes enim gentes et populi, qui bella cum filiis Israelis gesserunt, repraesentabant inferna, quae violentiam inferre voluerunt ecclesiae per filios Israelis repraesentatae. Facta usque sunt bella actualiter sicut descripta sunt; sed usque repraesentabant et inde significabant bella spiritualia, quoniam nihil in Verbo dicitur quod non intus 6 est spirituale; est enim Divinum, et quod a Divino procedit est spirituale, ac terminatur in naturali.

[10] Quod etiam antiquis fuerit Verbum tam Propheticum quam Historicum, hodie deperditum, constat apud Mosen (21), ubi memorantur ejus prophetica, quae ibi vocata sunt "Enuntiata", et historica quae vocata "Bella Jehovae" (vers. 14 et 27): historica illa "Bella Jehovae" vocata sunt, quia per illa significantur bella Domini cum infernis, sicut etiam per "bella" in historicis nostri Verbi. Inde nunc est quod "hostes", "inimici", "oppugnatores", "persecutores", "insurgentes", et insuper "arma belli", sicut "hasta", "clipeus", "scutum", "gladius", "arcus", "sagittae", "currus", in Verbo significent talia quae pugnae et tutelae sunt contra infernalia.

[11] Apud Mosen,

"Quando exibis in bellum contra hostes.., et videris equum et currum, populum multum prae te, non timebit tibi ab illis, quia Jehovah Deus tuus tecum." .... Sacerdos dicet ad illos, cum accedunt ad proelium, "Vos appropinquatis hodie ad proelium contra hostes vestros; ne emollescat cor vestrum, neque timeatis vobis, neque trepidetis, neque consternemini coram illis, nam Jehovah Deus vester it vobiscum ad pugnandum pro vobis cum hostibus vestris, ut servet vos" (Deuteronomius 20:14):

qui non scit quod sensus spiritualis sit in singulis Verbi, credere potest quod per haec non aliquid interius intelligatur quam sicut intelligitur in littera; sed usque per "bellum" hic ut alibi significatur bellum spirituale, et inde per "equum", "currum", et "populum multum", significantur falsa religionis quibus fidunt, et ex quibus contra vera ecclesiae pugnant; per "equum" falsa intellectus et ratiocinia inde, per "currum" falsa doctrinae, et per "populum multum" falsa in genere; sive dicas falsa, sive illos qui in falsis sunt, eodem recidit: quod non timituri sint ab illis, et trepidaturi, quia in veris ecclesiae sunt ex Domino, et quia Dominus in illis apud hominem, et sic ex illis pro homine, pugnat contra inferna, quae in sensu spirituali sunt hostes, ideo dicitur, "quia Jehovah Deus tecum, et it tecum ad pugnandum pro vobis cum hostibus vestris, ut servet vos. Hi bini sensus, nempe naturalis et spiritualis, unum faciunt per correspondentias, quae sunt inter omnia mundi et omnia caeli; inde est conjunctio caeli cum homine per Verbum. Verum spiritualis sensus, qui latet in historicis Verbi, aegrius potest videri quam qui latet in propheticis, ex causa, quia historica tenent mentem in se fixam, et inde abducunt ad cogitandum aliud quam quod apparet in littera; at usque omnia historica Verbi sunt repraesentativa caelestium, ac verba significativa.

[12] Quod omnes illi pugnaturi sint qui in veris doctrinae erant, et inde facti homines ecclesiae, et non illi qui nondum facti, significatur per haec quae sequuntur in eo capite,

"Loquentur dein moderatores ad populum, dicendo, Quis vir qui aedificavit domum novam, nec initiavit eam? abeat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alius initiet eam. Aut quis vir qui plantavit vineam, et non perfecit et vindemiavit eam? abeat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alius perficiat et vindemiet eam. Aut quis vir qui desponsavit uxorem, nec duxit eam? abeat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alius ducat eam Quis vir timidus et mollis corde? abeat et revertatur domum suam, et non liquefaciat cor fratrum suorum, sicut cor ejus" (Deuteronomius 20:5-8):

quod illi "qui novas domos aedificaverunt, et nondum illas initiaverunt", et "qui plantaverunt vineas, et nondum illas vindemiaverunt", et "qui desponsaverunt uxores, et nondum eas duxerunt", remanerent domi, ne morerentur in bello, et viri alii initiarent domos, vindemiarent vineas, et ducerent uxores, mandatum et sancitum fuit ex causis in spirituali mundo, quas nemo videre potest nisi sciat quid significatur per "aedificare domum", "plantare vineam", et "ducere uxorem", tum quid significatur per "mori in bello": per "aedificare domum" significatur instaurare ecclesiam, per "plantare vineam" similiter, sed per "domum" significatur ecclesia quoad bonum, et per "vineam" ecclesia quoad verum, nam utrumque tam bonum quam verum implantandum est homini, ut in illo sit ecclesia; conjunctio utriusque, nempe boni et veri, significatur per "desponsare sibi uxorem et ducere illam"; et per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est pugna contra mala et falsa quae ab inferno, et per "mori in bello" significatur Succumbere, antequam ecclesia per illa implantata est, quod etiam fit per tentationes, quae quoque per "bella" in Verbo significantur:

[13] ex his concludi potest quid per illa statuta in sensu spirituali significatur; nempe, quod homines ecclesiae, hoc est, homines in quibus est ecclesia, qui per "filios Israelis exeuntes in bellum" significantur, pugnaturi sint contra hostes, qui sunt inferna, et non illi qui nondum facti sunt homines ecclesiae, hoc est, homines in quibus ecclesia; quare dicitur quod illi non exituri in bellum "qui aedificaverunt domos et nondum initiaverunt illas", tum "qui plantaverunt vineas et nondum vindemiaverunt illas", ut et "qui desponsaverunt uxores et nondum duxerunt illas", nam per omnes hos significantur illi quibus ecclesia nondum implantata est, ita qui nondum facti sunt homines ecclesiae; et dicitur quod "illi abirent et reverterentur domum suam, ne morerentur in bello", per quod intelligitur quod illi non super hostes praevalituri sint, sed hostes super illos, quippe solum illi praevalent super hostes spirituales qui in veris ex bono sunt, seu apud quos verum conjunctum est bono; dicitur etiam "ne vir alius initiet domum", "vindemiet vineam", et "ducat uxorem", per quae significatur ne falsa et mala se conjungant bono, aut verum alius generis cum affectione boni; per "virum alium" significatur falsum, et quoque aliud verum, ita verum non concordans.

Quod "timidi et molles corde" etiam reverterentur domum, significabat illos qui nondum in veris et bonis ecclesiae essent, et per illa in fiducia in Dominum; hi enim timent malos, et quoque faciunt ut alii timeant, quod significatur per "ne liquefaciant cor fratrum suorum": hae nunc sunt causae interiores, seu causae e mundo spirituali, propter quas illa man data sunt.

[14] Quod "bellum" significet bellum spirituale, quod est contra infernalia, constat manifeste ex eo, quod Levitarum officia et ministeria circa Tentorium conventus dicantur "militia", ut patet ex his apud Mosen,

Mandatum est Mosi, ut numerarentur Levitae a filio triginta annorum ad filium quinquaginta annorum, ad exercendum militiam, ad faciendum opus in Tentorio conventus (Numeri 4:23, 35, 39, 43, 47):

et alibi,

"Hoc Levitarum officium, a filio quinque et viginti annorum et supra, veniet ad militandum militiam in ministerio Tentorii conventus: sed a filio quinquaginta annorum recedet a militia ministerii, nec ministrabit amplius" (Numeri 8:24, 25):

quod opera et ministeria Levitarum circa Tentorium conventus dicantur "militia", est quia Levitae repraesentabant vera ecclesiae; et Aharon, cui Levitae dati sunt et addicti ad serviendum, repraesentabant Dominum quoad bonum amoris, et quoad opus salvationis; et quia Dominus ex bono amoris per vera ex Verbo regenerat et salvat homines, et quoque removet mala et falsa, quae sunt ab inferno, contra quae continue pugnat, ideo officia et ministeria Levitarum dicta fuerunt "militia"; quod etiam ex eo patet, quod ministeria illorum vocata sint "militia", tametsi illi non militarunt contra hostes terrae: ex hoc patet quod sacerdotium sit militia, sed militia contra falsa et mala. Ex hoc est quod ecclesia etiam hodie dicatur "ecclesia pugnans."

[15] Apud Esaiam,

"Vox multitudinis in montibus, species populi magni, vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth numerat exercitum belli" (13:4);

haec videantur supra (n. 453 [b]) explicata; et quod per "numerare exercitum belli" significetur ordinare vera ex bono contra falsa ex malo, quae per "regna gentium congregatarum" significantur.

Apud eundem,

"In die illo erit Jehovah [Zebaoth] .... in spiritum judicii sedenti super judicio, et in fortitudinem [illis] qui repellunt bellum a porta" (28 [5,] 6):

haec de illis qui in fastu propriae intelligentiae sunt, qui intelliguntur per "coronam superbiae, ebrios Ephraimi" (ver. 1); de illis qui non in eo fastu sunt, illa dicuntur: quod ex Domino illis sit intelligentia, significatur per "Erit Jehovah in spiritum judicii, sedenti super judicio"; "judicium" significat intellectum veri, ita intelligentiam: quod "Jehovah erit in fortitudinem illis qui repellunt bellum a porta" significat quod Dominus det potentiam illis qui Verbum et doctrinam e Verbo defendunt, et arcent ne violentia eis inferatur; "urbs" est doctrina, et "porta", quae dat introitum ad illam, sunt vera naturalia; inde erat quod seniores judicia habuerint in urbis portis.

[16] Apud Jeremiam,

"Sanctificate contra" filiam Zionis "bellum; surgite et ascendamus in meridie; .... surgite et ascendamus in nocte, et perdamus palatia ejus: .... fundite contra Hierosolymam vallum. .... .Ecce populus veniens e terra septentrionis, .... crudelis ille, nec 7 miserantur; vox eorum sicut mare resonat, super equis equitant, paratus ut vir ad bellum, contra te, filia Zionis" (6:3-6, 22, 23):

agitur ibi de falsificatione Verbi ab illis qui in propria intelligentia sunt; hi intelliguntur per "populum venientem ex terra septentrionis", tales enim in mundo spirituali in septentrione habitant, quia in falsificatis sunt, ex quibus vera non videntur; ecclesia autem, quae in genuinis veris est, intelligitur per "filiam Zionis": impugnatio veri et destructio ecclesiae ab illis, significatur per "Sanctificate contra filiam Zionis bellum, et fundite contra Hierosolymam vallum"; "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam, et inde doctrina ecclesiae; conatus vera palam destruendi, significatur per "Surgite, ascendamus in meridie"; conatus vera clam destruendi, per "Surgite, ascendamus in nocte"; conatus destruendi intellectum veri significatur per "Perdamus palatia ejus"; quod prorsus non sint in amore veri, sed in amore falsi, significatur per quod "populus ille sit crudelis, et non miserantur"; quod ratiocinentur ex scientiis, et ex propria intelligentia, significatur per quod "vox eorum sicut mare resonat, super equis equitant"; quod sint impugnatores veri significatur per quod "sit paratus ut vir ad bellum."

[17] Apud Davidem,

"Libera me.. ab homine malo, et a viro violentiarum serva me, qui cogitant mala in corde, toto die congregant ad bella, exacuerunt linguam suam sicut serpentes (Psalmuss 140:2, 3 [, 41-3]):

per "hominem malum" et "virum violentiarum" significantur qui pervertunt vera Verbi; "vir violentiarum" dicitur, qui ex prava intentione violentiam infert veris Verbi, pervertendo illa: prava intentio amplius describitur per "cogitare mala in corde"; et pervertere vera Verbi, per "toto die congregare se ad bella": ratiocinationes per quas praevalent, significantur per "bella"; quare etiam additur, "Exacuerunt linguam suam sicut serpentes."

[18] Apud Sachariam,

"Erunt sicut potentes conculcantes coenum platearum in bello, et proeliabuntur, quia Jehovah in illis, et pudefient equitantes equis" (10:5):

agitur ibi de adventu Domini, et de illis qui in veris ex bono sunt ex Ipso; de his dicitur quod "erunt sicut potentes conculcantes coenum platearum in bello", per quod significatur quod dissipaturi sint et prorsus destructuri falsa doctrinae; "coenum platearum" significat id falsum, quia "urbs" significat doctrinam, "plateae urbis" vera ejus, et "coenum" ibi falsum ex falsificato vero: "et proeliabuntur quia Jehovah cum illis", significat quod impugnaturi et expugnaturi falsa illa ex Domino; "et pudefient equitantes in equis", significat quod omne intelligentiae propriae succumbet; "pudefieri" est succumbere, quia dicitur de illis qui vincuntur, et "equitare equis" significat fidere propriae intelligentiae.

[19] Apud Hoscheam,

"Domus.. Jehudae miserebor, et salvabo illos per Deum Jehovam illorum; et non salvabo illos per arcum, et per gladium, et per bellum, et per equos, et per equites" (1:7):

per "domum Jehudae" significatur ecclesia caelestis; per "misereri et salvare illos per Jehovam Deum illorum" significatur salvatio a Domino; "non salvabo illos per arcum, gladium, bellum, equos et equites", significat non per talia quae sunt propriae intelligentiae; quid "arcus", quid "gladius", et quid "equi" et "equites", supra in suis locis ostensum est; "bellum" significat pugnam ex illis.

[20] Apud Ezechielem,

"Non ascendistis rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis, ut staretis in bello in die Jehovae" (13:5):

haec de "prophetis stultis", per quos significantur falsa doctrinae ex falsificato Verbo; quod non reparare possent lapsa ecclesiae, et aliquid ejus emendare, significatur per "Non ascendistis in rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis"; "rupturae domus Israelis" sunt lapsa ecclesiae, "sepes" ejus est quod defendit ab irruptione falsi, et sic emendat; "ut non staretis in bello in die Jehovae" significat non pugnare contra falsa mali quae ab inferno, die ultimi judicii.

[21] Apud Jeremiam,

"Quomodo non relicta est urbs gloriae, urbs gaudii mei? Quare cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri belli exscindentur in die illo" (49:25, 26; 50:30):

doctrina veri ex Verbo intelligitur per "urbem gloriae" et per "urbem gaudii Jehovae"; quod illa versa 8 sit in doctrinam falsi per falsificationes veri, significatur per quod "relicta" seu deserta sit; quod omnis intellectus veri et sic intelligentia perierit, significatur per "Quare cadent Juvenes ejus in plateis ejus"; "juvenes" sunt intellectus veri, et "plateae" illius urbis sunt falsa doctrinae: quod non amplius aliqua vera pugnantia contra falsa supersint, significatur per quod "omnes viri belli exscindentur"; "viri belli" sunt qui in veris sunt et ex illis pugnant contra falsa, et abstracte vera pugnantia contra illa.

[22] Apud Esaiam,

"Non confossi tui confossi gladio, neque occisi bello" (22:2);

haec de "valle visionis, per quam significatur sensualis homo qui ex fallaciis sensuum corporis omnia videt; qui quia non intelligit vera, et inde loco eorum arripit falsa, dicitur quod "confossi non confossi gladio, neque occisi bello", per quae significatur quod vera non destructa sint per ratiocinationes ex falsis, neque per aliquas pugnas falsi contra Vera, sed ex se, quia ex fallaciis, ex quibus non apparent Vera.

[23] Apud eundem,

"Commiscebo Aegyptum contra Aegyptum, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum" (19:2):

haec de naturali homine separato a spirituali; ille per "Aegyptum" significatur: turba ejus falsorum ratiocinantium et pugnantium contra vera et bona spiritualis hominis, significatur per" Commiscebo Aegyptum contra Aegyptum, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum"; "vir et frater" significant verum et bonum, et in opposito sensu falsum et malum; "vir et socius" significant vera inter se, et in opposito sensu falsa inter se; hoc discidium et haec pugna fit quando falsa regnant, quoniam falsa cum falsis continue disceptant, non autem vera cum veris: quod similes contentiones doctrinarum inter se, seu ecclesiarum inter se, erunt, significatur per quod "urbs pugnabit contra urbem, et regnum contra regnum"; "urbs" est doctrina, et "regnum" est ecclesia inde.

[24] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Evangelistas,

"Multi.. venient in nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent: audituri autem estis bella et rumores bellorum; videte ne turbemini: .... excitabitur namque gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, et pestes et terrae motus" (Matth. 24 9 ; 10 Marc. 13:6-8; Luc. 21 [8,] 9-11):

haec a Domino ad discipulos dicta sunt de consummatione saeculi, per quam significatur status ecclesiae quoad ultimum ejus, qui in illis capitibus describitur; quare etiam intelligitur successiva perversio et falsificatio veri et boni Verbi, usque dum non sit nisi quam falsum et inde malum; per illos "qui venturi in nomine Ipsius, et se dicturos Christum, et multos seducturi", significatur quod venturi qui dicent hoc esse Divinum Verum, cum tamen est verum falsificatum, quod in se est falsum; per "Christum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, at ibi in opposito sensu falsificatum: quod "audituri sint bella et rumores bellorum", significat quod exstiturae disceptationes et lites de veris, et inde falsificationes: quod "excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum", significat quod pugnaturum malum cum malo et falsum cum falso; nam mala inter se nusquam conveniunt, nec falsa inter se, quae causa est quod ecclesiae inter se divisae sint, et tot haereses prodierint; "gens" significat illos qui in malis sunt, et "regnum" illos qui in falsis, ex quibus ecclesia: quod "erunt fames, et pestes et terrae motus", significat quod amplius nullae cognitiones veri et boni, et quod propter falsa quae infectura sunt, status ecclesiae mutaretur; "fames" est privatio cognitionum veri et boni, "pestes" sunt infectiones a falsis, et "terrae motus" sunt ecclesiae mutationes.

[25] Quoniam "bella" in Verbo significant bella spiritualia, quae sunt pugnae falsi contra verum, et veri contra falsum, ideo pugnae illae describuntur per "bellum inter regem septentrionis contra regem meridiei", et per "pugnam hirci caprarum contra arietem", apud Danielem; de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, cap. 11; et de pugna hirci caprarum contra arietem, cap. 8; et ibi per "regem septentrionis" intelliguntur illi qui. in falsis sunt, et per "regem meridiei" qui in veris: per "hircum" significantur qui in falsis doctrinae quia in malo vitae, et per "arietem " qui in veris doctrinae quia in bono vitae.

[26] Ex his constare potest quid significatur per "bellum" etiam alibi in Apocalypsi, ut in sequentibus: -

"Quum.." testes "absolverint testimonium suum, bestia, quae ascendet ex abysso, faciet bellum cum illis, et vincet illos et occidet illos" (11:7):

alibi,

"spiritus daemonum facientes signa ad exeundum ad reges terrae et totius orbis terrarum, ad congregandum illos in bellum diei illius magnae Dei Omnipotentis" (16:14);

et alibi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes Gogum et Magogam, ut congreget eos in bellum" ( 11 ):

per "bellum" etiam in his locis significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum: dicitur bellum falsi contra verum, ac veri contra falsum; at sciendum est quod illi qui in falsis sunt pugnent contra vera, sed non ita illi qui in veris sunt contra falsa; nam illi qui in falsis sunt semper aggrediuntur, at illi qui in veris sunt modo defendunt; sed quoad Dominum, Ille ne quidem repugnat, sed modo tutatur vera: sed de his amplius alibi.

Бележки под линия:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #701

Проучете този пасаж

  
/ 1232  
  

701. Quoniam arca vocatur "arca foederis", etiam confirmandum est ex Verbo quod ideo dicta sit "arca foederis", quia in illa fuit Lex; ac per "Legem", per quam in lato sensu intelligitur Verbum, 1 significatur Dominus quoad Divinum Verum, quod est Verbum, ita Divinum Verum seu Verbum quod a Domino, et in quo est Dominus, quia omne Divinum Verum procedit ab Ipso: hoc cum recipitur ab homine, fit conjunctio cum Domino; et haec conjunctio est, quae significatur per "foedus." Quomodo conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino fit, etiam paucis dicetur. Dominus apud omnes homines continue influit cum luce quae illustrat, et cum affectione sciendi et intelligendi vera ac volendi et faciendi illa: et quia illa lux et illa affectio continue influit a Domino, sequitur, quod quantum homo recipit ex, illa luce, tantum rationalis fiat; et quantum ex illa affectione, tantum sapiens fiat, et ducatur a Domino. Illa affectio cum luce ad se trahit illa vera quae homo ab infantia didicit ex Verbo, ex doctrina e Verbo, et ex praedicatione, ac conjungit sibi; nam omnis affectio vult nutriri a cognitionibus quae cum illa concordant. Ex illa conjunctione formatur affectio seu amor spiritualis hominis, per quem ille conjungitur Domino, hoc est, per quem Dominus conjungit hominem Sibi.

[2] Sed ad recipiendum illam lucem et illam affectionem, datum etiam est homini liberum electionis, quod quia ex Domino est, etiam est donum Domini apud hominem, et nusquam ei aufertur; nam liberum illud est affectionis seu amoris hominis, proinde etiam est vitae ejus. Homo ex libero potest cogitare et velle malum, et quoque cogitare et velle bonum: quantum itaque ex illo libero, quod est amoris et inde vitae ejus, cogitat falsa et vult mala, quae sunt contra vera et bona Verbi, tantum non conjungitur Domino; at quantum cogitat vera et vult bona, quae sunt ex Verbo, tantum conjungitur Domino, et Dominus facit ut sint amoris ejus, et inde vitae ejus. Ex his constare potest quod conjunctio illa sit reciproca, nempe Domini cum homine, et hominis cum Domino: talis conjunctio est, quae intelligitur per "foedus" in Verbo.

[3] Fallitur qui credit quod homo nihil agere possit ad salutem suam, quia lux videndi vera et affectio faciendi illa, tum etiam liberum cogitandi et volendi illa, sunt a Domino, et nihil eorum ab homine; sed quia illa apparent homini sicut sint in illo, et cum cogitantur et voluntur, sicut sint ex illo, propter illam apparentiam debet homo cogitare et velle illa sicut a se, sed usque agnoscere quod sint ex Domino; aliter nihil veri et boni, seu fidei et amoris, potest appropriari homini: qui remittit manus, et exspectat influxum, is nihil recipit; et eo nulla est conjunctio reciproca cum Domino; inde non est in foedere. Quod ita sit, clare potest constare ex eo, quod Dominus in Verbo mille in locis dixerit quod facient bonum, et quod non facient malum; quae nequaquam dixisset, nisi datum esset homini aliquid ex quo facere potest, et quod id quod datum est ei, appareat ei sicut suum, tametsi non est ejus: et quia ita est, ideo Dominus ita loquitur apud Johannem,

"Sto ad januam, et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apocalypsis 3:20).

[4] Quod "foedus" significet conjunctionem cum Domino per receptionem Divini Veri intellectu et voluntate, seu corde et anima, hoc est, amore et fide, et quod conjunctio illa fiat reciproce, constare potest ex Verbo ubi "foedus" nominatur. Ex Verbo enim patet,

1. Quod Ipse Dominus dicatur "Foedus", quia conjunctio fit ad Ipso cum Ipso per Divinum quod procedit ab Ipso.

2. Quod Divinum procedens, quod est Divinum Verum ita Verbum, sit foedus, quia illud conjungit.

3. Quod praecepta, judicia, statuta, filiis Israelis mandata, fuerint illis foedus, quia per illa fuit tunc conjunctio cum Domino.

4. Quod praeterea quicquid conjungit dictum sit foedus.

[5] Quod Primum attinet, Quod Ipse Dominus dicatur "Foedus", quia conjunctio fit ab Ipso, constat ex his locis:

– Apud Esaiam,

"Jehovah, vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam et custodiam Te, et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium" (42:6):

haec de Domino, qui "Foedus populi et Lux gentium" vocatur, ex eo, quod "foedus" significet conjunctionem, et "lux" Divinum Verum; per "populos" intelliguntur qui in veris sunt, et per "gentes" qui in bonis (videatur supra, n. 175, 331, 625); "vocare Ipsum in justitia" significat ut justitiam faciat separando malos a bonis, et hos salvando, illos autem condemnando; "apprehendere manum et custodire" significat ex omnipotentia Divina, cui inferna resistere 2 nequeunt; quod "Jehovah" facturus sit, significat quod Divinum in Domino.

[6] Apud eundem,

"Dedi Te in foedus populi, ad restituendum terram, et ad hereditandum hereditates devastatas" (Esai. 49:8 3 ):

haec quoque de Domino; et "dare in foedus populi significat ut cum Ipso et per Ipsum sit conjunctio; "restituere terram" significat ecclesiam; et "hereditare hereditates devastatas" significat restaurare bona et vera ecclesiae, quae deperdita sunt.

[7] Apud Davidem,

"Pepigi foedus Electo meo, et juravi Davidi Servo meo, In aeternum usque firmabo semen tuum, .... in aeternum servabo Ipsi misericordiam meam, et foedus meum stabile [Ipsi] erit" (Psalmuss 89:4, 5, 29 [B.A. 3, 4, 28]):

per "Davidem" hic intelligitur Dominus quoad regium (videatur supra, n. 205), qui "Electus" vocatur ex bono, et "Servus" ex vero: "pangere foedus" et "jurare Ipsi" significat unitionem Ipsius Divini cum Humano Ipsius; "pangere foedus" est uniri, et "jurare" est id confirmare: "in aeternum usque firmabo semen tuum" significat aeternitatem Divini Veri ab Ipso; "in aeternum servabo Ipsi misericordiam" significat aeternitatem Divini Boni ab Ipso; "foedus meum stabile erit" significat unionem Divini et Humani in Ipso: hic sensus illorum verborum fit dum pro "Davide" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum et Ejus regium, de quo ita dicitur in sensu litterae quia in eo agitur de Davide, cum quo foedus aeternum non fuit.

[8] In Libro Secundo Samuelis,

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;.... et Ille sicut lux matutae, oritur sol, [matutae] sine nubibus, a splendore post pluviam gramen 4 e terra; nonne firma domus mea cum Deo? quia foedus aeternitatis posuit mihi, disponere in omnes et servare (23:3-5):

haec ibi a Davide; et per "Deum Israelis" [et] per "Petram Israelis", intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; quid significat quod "Ille sicut lux matutae, oritur sol, matutae sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra", videatur supra (n. 644 ). Describitur Divinum Verum procedens a Domino, a quo omnis germinatio veri et fructificatio boni: "Nonne firma domus mea cum Deo?" significat ecclesiam conjunctam Domino per Divinum Verum; "domus Davidis" est ecclesia: "quia foedus aeternitatis posuit mihi", significat quod ex unione Humani Ipsius cum Divino sit Ipsi conjunctio cum hominibus ecclesiae: "disponere in omnes et servare" significat ex qua omnia et omnes regit, ac salvat qui recipiunt.

[9] Apud Malachiam,

"Cognoscetis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus meum cum Levi;.... foedus meum fuit cum illo vitae et pacis, quae dedi illi cum timore, ut timeret Me;.... lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa est in labiis Ipsius. .... At vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi" (2:4-6, 8):

per "foedus Jehovae cum Levi" in supremo sensu significatur unio Divini cum Humano in Domino, et in sensu respectivo conjunctio Domini cum ecclesia; nam Dominus intelligitur per "Levin" sicut per "Davidem", sed per "Levin" quoad Divinum Bonum quod est sacerdotale Domini, et per "Davidem" quoad Divinum Verum quod est regium Domini: quod Dominus per "Levin" intelligatur, patet ex eo, quod dicatur, "Lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius"; per "legem veritatis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et per "labia" significatur doctrina veri ac instructio; et postea,

"Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem quaerent ex ore Ipsius quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille" (vers. 7):

per "foedus vitae et pacis" significatur unio illa et conjunctio illa (de qua mox supra) ex qua Ipse Dominus factus est vita et pax, ex qua homini vita aeterna, et pax ab infestatione a malis et falsis, ita ab inferno: quid significatur per "timorem Ipsius", videatur supra (n. 696); qui vivunt contra Divinum Verum intelliguntur per "Vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi"; per "recedere a via" et "impingere in lege" significatur vivere contra Divinum Verum, et per "corrumpere foedus Levi" significatur conjunctionem cum Domino.

[10] Apud eundem,

"Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum suum Dominus et Angelus foederis quem vos desideratis" (3:1):

quod Domini adventus ibi praedicatur, constat; quod Dominus ibi dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Angelus foederis" ex Divino Vero, videatur supra (n. 242 [d] 433 [b] 444 [b]), ubi etiam reliqua explicata sunt. Ex his constare potest quod per "foedus", cum de Domino, intelligatur vel Ipse, vel unio Ipsius Divini cum Humano in Ipso; et respective ad illos qui in caelo et in ecclesia sunt, conjunctio cum Ipso per Divinum quod procedit ab Ipso.

[11] Secundo, Quod Divinum procedens, quod est Divinum Verum, ita Verbum, sit foedus, quia illud conjungit, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Mosen,

Moses descendens e Monte Sinai "renuntiavit populo omnia verba Jehovae, et omnia judicia; et respondit omnis populus una voce, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus; et scripsit Moses omnia verba Jehovae" in Libro;.... et sumpsit Librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah faciemus et auscultabimus. Et sumpsit Moses" dimidium sanguinis ex holocaustis, "et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis, quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his: et viderunt Deum Israelis, sub cujus pedibus quasi opus lapidis sapphiri" (Exodus 24:3, 4, 7, 8, 10):

quod Divinum Verum, quod apud nos est Verbum, sit foedus, constare potest ex singulis his in sensu interno seu spirituali spectatis; Moses enim, qui dixit illa populo, repraesentavit Legem, hoc est, Verbum, ut constare potest ex aliquibus locis ubi dicitur "Moses et Prophetae", et in aliquibus "Lex et Prophetae", ita "Moses" pro Lege, et Lex in lato sensu significat Verbum, quod est Divinum Verum; tum quoque constare potest ex eo, quod "Mons Sinai" significet caelum, unde Divinum Verum; et ex eo, quod "Liber foederis", qui lectus est coram populo, significet Verbum; et quod "Sanguis", ex quo dimidium sparsum est super populum, etiam significet Divinum Verum, quod est Verbum, et quia id conjungit, vocatur "sanguis foederis": et quoniam omnis conjunctio per Divinum Verum est cum Domino, ideo "Deus Israelis", qui est Dominus, visus est Mosi, Aharoni, et ejus filiis, ac septuaginta senioribus: quod "sub pedibus" visus sit, erat quia cum per Dominum intelligitur Verbum, per "pedes" Ipsius intelligitur Verbum in suis ultimis, hoc est, in sensu litterae ejus, filii enim Israelis non interius viderunt illud; "sicut opus sapphiri" significat pellucidum a veris internis, quae sunt sensus spiritualis Verbi. (Sed haec singillatim ex posita videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9371-9412.)

[12] Qualis conjunctio sit quae significatur per "foedus", constare etiam potest ex allatis; quod nempe sit sicut solent foedera esse in mundo, nempe a parte unius et a parte alterius, similiter foedera quae Dominus pangit cum hominibus, erunt a parte Domini et a parte hominum; quod erunt a parte utrinque, est propter conjunctionem. Illa quae a parte Domini erant, memorantur. in capite praecedente,

Quod nempe benedicet pani illorum et aquis illorum, quod amovebit morbos, quod possessuri sint terram Canaanis a mari Suph usque ad fluvium Euphratem (Exod., cap. 23:25-31):

et ibi per "benedicere pani et aquis" in sensu interno spirituali significatur fructificatio boni et multiplicatio veri: "panis" significat omne bonum caeli et ecclesiae, et "aquae" omnia vera illius boni: per "amovere morbos" significatur removere mala et falsa quae ab inferno, nam haec sunt morbi in spirituali sensu: et per "possidere terram a mari Suph ad fluvium Euphratem" significatur ecclesia cum omni ejus extensione, quae a Domino illis qui Ipsi per Divinum Verum conjunguntur. Illa autem quae a parte hominis erunt, memorantur in tribus capitibus quae praecedunt, ac in supra allato loco in summa intelliguntur per "verba Jehovae et judicia", quae Moses, descendens e Monte Sinai, renuntiavit populo, ad quae populus una voce dixit, "Omnia verba quae locutus est Jehovah, faciemus et auscultabimus." Inde erat quod Moses diviserit sanguinem holocausti, ac dimidium ejus, quod erat pro Domino, reliquerit in crateribus, et dimidium ejus sparserit super populum.

[13] Quod per Divinum Verum fiat conjunctio Domini cum hominibus, etiam intelligitur per "sanguinem" apud Evangelistas,

Jesus "accipiens poculum, .... [dedit illis,] dicens, Bibite ex eo omnes hic est sanguis meus, ille novi foederis" (Matthaeus 26:27 [, 28] ; Marc. 14:23-24 5 ; Luca 22:20):

hic sanguis vocatur "sanguis novi foederis", quia "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, ac "foedus" conjunctionem.

(Quod "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, receptum ab homine, videatur supra, n. 329, 476; et quod "bibere" significet recipere, appropriare sibi, et sic conjungi, etiam supra, n. 617.)

[14] Similiter apud Sachariam,

"Per sanguinem foederis tui, emittam vinctos tuos e fovea, in qua non aqua" (9:11):

haec de Domino, de quo in illo capite manifeste agitur; et per "sanguinem foederis" intelligitur (ut supra) Divinum Verum, per quod cum Domino conjunctio: quinam per "vinctos in fovea, in qua non aqua", intelliguntur, videatur supra (n. 537(b)).

[15] Quoniam Dominus sanguinem suum, per quem intelligitur Divinum Verum procedens ab Ipso, vocabat "sanguinem foederis novi", paucis etiam dicetur quid per "foedus vetus", et quid per "foedus novum" intelligitur. Per "vetus foedus" intelligitur conjunctio per Divinum Verum quale datum fuit filiis Israelis, quod erat externum, et inde repraesentativum Divini Veri interni; non aliud illis Divinum Verum fuit, quia non aliud recipere potuerunt; fuerunt enim homines externi et naturales, et non interni seu spirituales, ut constare potest ex eo, quod illi, qui de adventu Domini aliquid sciverunt, non aliud cogitaverint de Ipso quam quod futurus rex, qui illos eveheret super omnes populos in universo, et sic qui stabiliret regnum in terris apud illos, et non in caelis et inde in terris apud omnes qui credunt in Ipsum: quare "vetus foedus" fuit conjunctio per tale Divinum Verum quale continetur in Libris Mosis, et dictum fuit "praecepta", "judicia" et "statuta"; in quibus tamen intus latuit Divinum Verum quale est in caelo, quod est internum et spirituale. Hoc Divinum Verum apertum est a Domino cum fuit in mundo; et quia per id solum est conjunctio Domini cum hominibus, ideo id intelligitur per "novum foedus", et quoque id intelligitur per "sanguinem Ipsius", qui inde vocatur "Sanguis novi foederis"; simile etiam intelligitur per "vinum."

[16] De novo hoc foedere, quod ineundum erat cum Domino quando in mundum venturus est, in Verbo Veteris Foederis passim agitur:

– Ut apud Jeremiam,

"Ecce dies venientes, ...quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum; non sicut foedus quod pepigi cum patribus vestris quia illi irritum reddiderunt foedus meum:.... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos;.... dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum; neque docebunt vir amplius socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me, a minimo eorum usque ad maximum eorum" (31:31-34):

quod Jehovah, hoc est, Dominus, "pacturus sit cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum", non intelligitur quod pacturus sit cum filiis Israelis et cum Jehuda, sed cum omnibus qui in veris doctrinae et in bono amoris in Dominum a Domino sunt; quod hi per "filios Israelis" et per "Jehudam" in Verbo intelligantur, videatur supra (n. 433); quod per "dies venientes" intelligatur adventus Domini, patet: quod conjunctio cum Domino tunc futura sit per Divinum Verum internum et spirituale, intelligitur per haec, "Hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos; dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam"; per quae significatur quod recepturi Divinum Verum intus in se; nam Divinum Verum spirituale recipitur intus ab homine, aliter quam apud filios Israelis et Judaeos, qui receperunt illud ab extra; nam cum homo Divinum Verum recipit intra se, hoc est, facit illud amoris sui et inde vitae suae, tunc scitur verum ex ipso vero, quoniam Dominus in suum verum apud hominem influit et docet; hoc intelligitur per haec verba, "Non docebunt amplius vir socium suum ac vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me a minimo usque ad maximum": ipsa conjunctio per id, quae significatur per "foedus novum", intelligitur per "Ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum."

[17] Apud eundem,

"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et dabo iis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus;.... et feriam illis foedus aeternum, quod non aversurus Me sim a post eos, ut benefaciam iis, et timorem meum dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me" (32:38-40):

haec etiam de Domino, et de novo foedere cum Ipso; conjunctio per id intelligitur per "Ero illis in Deum et erunt Mihi in populum", et ulterius describitur per quod "daturus iis cor unum et viam unam, ad timendum Ipsum omnibus diebus", et quod "non aversurus sit Se a post illos", et quod "timorem daturus in cor eorum, ut non recedant ab apud Ipsum"; per "cor unum" et per "viam unam ad timendum Me", significatur una voluntas boni et unus intellectus veri ad colendum Dominum; quia conjunctio reciproca est, Domini cum illis, et illorum cum Domino, dicitur quod "non aversurus sit Se a post illos, ut benefaciam iis, et quod "non recedent ab apud Me." Inde patet quid per "foedus aeternum", quod initurus est cum illis, significatur, nempe conjunctio per Divinum Verum spirituale, quod receptum facit vitam hominis; unde fit conjunctio aeterna.

[18] Apud Ezechielem,

"Excitabo super illos Pastorem unum qui pascet eos, Servum meum Davidem:.... Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus meus David Princeps in medio eorum;.... tunc excidam iis foedus pacis, cessare faciam feram malam, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis" (34:23-25):

haec etiam de Domino; et per "Davidem" qui pascet eos, et qui Princeps in medio eorum erit, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, qui "Servus" vocatur ab inservire: conjunctio cum Domino per Divinum Verum, intelligitur per "foedus" quod illis excidet; id vocatur "foedus pacis" ex eo, quod homini per conjunctionem cum Domino sit pax ab infestatione mali et falsi ex inferno: ideo etiam dicitur, "Cessare faciam feram malam, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis"; per "feram malam" intelligitur falsum et malum ex inferno, et per "habitare in deserto confidenter, et dormire in silvis", significatur quod tuti erunt ab omni infestatione illorum ubivis.

[19] Apud eundem,

"Servus meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis;.... et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et dabo illos, et multiplicabo illos; et ponam sanctuarium meum in medio illorum in aeternum, et habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum" (Ezechielem37:24, 26, 27):

etiam hic per "Davidem" intelligitur Dominus, nam quod non David venturus sit, qui erit rex et pastor eorum, patet; sed Dominus "Rex" vocatur ex Divino Vero, hoc enim est regium Domini, ac Divinum Bonum est sacerdotale Ipsius; et Dominus "Pastor" vocatur, quia pascet illos Divino Vero, et per id ducet ad bonum amoris, et sic ad Se; et quia inde conjunctio, dicitur "Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis"; quid significat "foedus pacis", mox supra dictum est, tum quod conjunctio intelligatur per "Ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum": per "sanctuarium" quod ponetur in medio eorum, et per "habitaculum" quod erit apud illos, significatur quod caelum et ecclesia, quae "sanctuarium" dicuntur ex bono amoris, et "habitaculum" ex veris illius boni, nam Dominus habitat in veris ex bono.

[20] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, cum avi caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure, et desponsabo te Mihi in aeternum (2:18, 19):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino: quod tunc Dominus non facturus sit foedus cum fera agri, cum avi caelorum, et cum reptili terrae, patet; quare per illa significantur talia quae apud hominem sunt; per "feram agri" affectio veri et boni, per "avem caelorum" cogitatio spiritualis, et per "reptile terrae" scientificum naturalis hominis; (quid per reliqua significatur, videatur supra, n. 650 ;) inde patet quod "foedus", quod Dominus pacturus est, sit foedus spirituale, seu foedus per spirituale verum, et non foedus per naturale verum, per quod cum filiis Israelis pactus est; hoc itaque est "foedus vetus", et illud "foedus novum."

[21] Quoniam per "Legem", quae a Domino promulgata est e Monte Sinai, in lato sensu significatur Verbum, ideo etiam tabulae, quibus Lex illa inscripta fuit, vocantur "tabulae foederis", apud Mosen,

"Ascendi in montem ad accipiendum tabulas lapidum, tabulas foederis, quod excidit Jehovah vobiscum;.... a fine quadraginta dierum et quadraginta noctium dedit mihi Jehovah duas tabulas lapidum, tabulas foederis" (Deuteronomius 9:9, 11):

per "tabulas" illas, hoc est, per "Legem" illis inscriptam, intelligitur Divinum Verum, per quod conjunctio cum Domino; ex qua conjunctione vocantur "tabulae foederis": et quia omnis conjunctio, sicut foedus, fit a parte unius et a parte alterius, ita vicissim utrinque, ideo tabulae illae binae fuerunt, et ex lapide; quod ex lapide, erat quia per "lapidem" etiam significatur Divinum Verum in ultimis (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 6426, 8607, 10376). Inde est quod arca, in qua tabulae illae repositae fuerunt, dicta sit "arca foederis", et quod illa apud filios Israelis fuerit sanctissima cultus, de qua videatur articulus praecedens.

[22] Tertio, Quod praecepta, judicia et statuta, filiis Israelis mandata, fuerint illis foedus, quia per illa fuit tunc conjunctio cum Domino, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Mosen,

"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis et feceritis ea respiciam ad vos, .... et fructificabo vos et multiplicabo vos, et confirmabo foedus meum vobiscum. .... At si statuta mea reprobaveritis, ut non faciatis omnia praecepta mea dum irritum feceritis foedus meum", contrarium faciam vobis (Leviticus 26:3, 9, 15, seq.):

in capite praecedente exponuntur statuta et praecepta quae observaturi erant et facturi; et in hoc capite bona quibus gavisuri si praecepta et statuta illa custodirent, et postea mala quae super illos ventura sunt si non custodirent: sed bona quibus gavisuri erant fuerunt bona terrestria et mundana, similiter mala, ex causa quia terrestres et naturales homines fuerunt, et non caelestes et spirituales; et inde nec sciverunt aliquid de bonis quae interius afficiunt hominem, nec de malis quae interius affligunt illum; sed usque externa, quae observare tenebantur, erant talia quae intus in se continerent caelestia et spiritualia, per quae ipsa conjunctio est cum Domino; et quia haec percipiebantur in caelo, ideo externa, quae observaturi erant filii Israelis, vocantur "foedus." (Sed qualis conjunctio Domini cum filiis Israelis per illa fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[23] Similia per "foedus" intelliguntur in sequentibus locis:

– Apud Mosen,

"Dixit Jehovah ad Mosen, Scribe tibi verba haec, quia super ore verborum horum pepigi tecum foedus et cum Israele" (Exodus 34:27):

apud eundem,

"Custodite verba foederis hujus, et facite ea vos stantes hodie hic, .... capita vestra, tribus vestrae, ...moderatores vestri, et omnis vir Israelis ad transeundum in foedus Jehovae..., et in juramentum Ipsius, quod Jehovah Deus.. excidens tecum hodie, ut constituat te hodie..in populum, et Ipse sit tibi in Deum;.... non vobiscum solis excido foedus hoc et juramentum.., sed etiam cum omni.... qui non hic vobiscum hodie" (Deuteronomius 29:8, 9, 11-14 [B.A. 9, 10, 12-15]);

in Libro Secundo Regum,

Rex Joschia "misit, et congregarunt se ad eum omnes seniores Jehudae et Hierosolymae: et ascendit rex Domum Jehovae, et omnis vir Jehudae, et omnes habitatores Hierosolymae cum eo, tum sacerdotes et prophetae, et totus populus a parvo usque ad magnum; et legit in auribus eorum omnia verba Libri foederis inventi in Domo Jehovae; et stetit rex ad columnam, et pepigit foedus coram Jehovah, ad eundum post Jehovam, et ad custodiendum praecepta Ipsius et testimonia Ipsius, et statuta Ipsius, omni corde et omni anima, ad stabiliendum omnia verba foederis hujus scripta super libro hoc: et stetit omnis populus in foedere" (23:1-3):

et praeter alibi (Ut Jeremias 22:8, 9; 33:20-22; 50:5; Ezechiel 16:8; Malachias 2:14; Psalmuss 78:37; Psalmuss 50:5, 16; Psalmuss 103:17, 18; Psalmuss 105:8, 9; Psalmuss 106:45; Psalmuss 111:5, 9; Deuteronomius 17:2:1 Regnum 19:14): in quibus locis nominatur "foedus", et per illud significantur externa, quae filii Israelis observaturi erant.

[24] Quod autem foedus attinet quod Dominus pepigit cum Abrahamo, Isaco, Jacobo, non fuit sicut foedus quod pepigit cum posteris ex Jacobo, sed fuit foedus a parte Domini quod multiplicaretur semen eorum, et daretur ei terra Canaan, et a parte Abrahami, Isaci et Jacobi, ut circumcideretur omnis masculus: quod aliud foedus fuerit cum posteris Jacobi, constat apud Mosen,

"Jehovah Deus..excidit nobiscum foedus in Chorebo; non cum patribus nostris excidit Jehovah foedus hoc, sed cum nobis" (Deuteronomius 5:2, 3).

De hoc foedere ita legitur apud Mosen,

"Jehovah eduxit" Abrahamum "foras, et dixit, Specta versus caelum, et numera stellas;.... et dixit illi, Ita erit semen tuum: et dixit ad illum, Accipe tibi..vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem et pullum;.... ac partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus. .... Et sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis transivit inter segmenta. In die illo pepigit Jehovah cum 6 Abrahamo foedus, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphratem" (Genesis 15:5-18);

et postea,

"Dabo foedus meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde valde;.... Ego, ecce foedus meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium;.... et fructificabo temet:.... et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam.... . Hoc foedus meum, quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcidetur vobis omnis masculus;.... qui non circumciditur carne praeputii, excidetur anima illa ex populis suis; foedus meum irritum fecit:.... et foedus meum erigam cum Isaco, quem pariet tibi Sarah" (Genesis 17:1-21).

Ex his constare potest quale foedus initum est cum Abrahamo, nempe quod "valde multiplicaretur semen ejus", et quod "daretur illi terra Canaan in possessionem." Ipsa praecepta, judicia et statuta, per quae foedus, non memorantur; sed usque significantur per "vitulam, capram et arietem triennes", et per "turturem et pullum columbarum", per illa enim animalia significantur talia quae ecclesiae sunt; et per ipsam "terram Canaanem" significatur ecclesia. Et quia praevidit Dominus quod posteri Abrahami ex Jacobo non custodituri essent foedus, inde apparuit Abrahamo "furnus fumi" et fax ignis transiens inter segmenta"; et per "furnum fumi" significatur densum falsum, et per "facem ignis" dirum malum, in quibus futuri posteri ex Jacobo; quod etiam confirmatur apud Jeremiam (cap. 33 vers. 18-20).

Quod "Abram partitus sit vitulam, capram et arietem, et dederit quamvis partem obviam alteri", erat secundum rituale foederum, quae sunt inter duos. (Sed haec plene explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 7 1783 ad 1862.)

[25] Quod foedus factum sit per circumcisionem, erat quia circumcisio repraesentabat purificationem ab amoribus sui et mundi, qui sunt amores corporei et terrestres, ac remotionem eorum; quare etiam circumcisio facta est per gladiolum ex lapide, per quem significatur verum doctrinae, per quod fit omnis purificatio a malis et falsis ac remotio eorum. (Sed singula quae de illo foedere in eo capite scripta sunt, etiam in Arcanis Caelestibus explicata sunt, an. 1987 ad 2095: et de circumcisione, n. 2039 fin. , 2046 fin. , 2632, 2799, 4462, 7044, 8093, ibi.) Ast quia per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" in sensu interno intelligitur Dominus, inde per "semen" illorum significantur omnes qui ab ecclesia Domini sunt, quae ecclesia etiam intelligitur per "terram Canaanem", quam semen illorum hereditaturum erat.

[26] Fuit etiam foedus initum cum Noacho,

Quod non perirent amplius homines per aquas diluvii, et quod arcus in nube esset in signum illius foederis (Genesis 6:17, 18; 9:9-17):

quod etiam id foedus involvat conjunctionem Domini per Divinum Verum, constare potest ab explicatione eorum in Arcanis Caelestibus (n. 659-675, et n. 1022-1059); quod "arcus in nube", seu iris, ibi significet regenerationem, quae fit per Divinum Verum, et per vitam secundum illud, et quod inde sit quod ille arcus assumptus sit in signum foederis, videatur etiam ibi (n. AC 1042).

[27] Quarto, Quod praeterea quicquid conjungit, dictum sit foedus; ut Sabbathum, apud Mosen,

"Servabunt filii Israelis Sabbathum.... in generationes suas, foedus saeculi" (Exodus 31:16):

quod Sabbathum dicatur "foedus saeculi", erat quia "Sabbathum" in supremo sensu significavit unionem Divini cum Humano in Domino, ac in sensu respectivo conjunctionem Domini cum caelo et ecclesia, et in universali sensu conjunctionem boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste: "quies in die Sabbathi" inde significavit statum unionis illius et conjunctionis illius, quia per illum Domino pax et quies, et per illum etiam pax et salus in caelis et in terris. (Quod illa per "Sabbathum", et per "quietem" tunc significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8494, 8495, 8510, 10356, 10360, 10367, 10370, 8 10374, 10668, 10730.)

[28] Quod sal in sacrificiis dicatur "sal foederis", etiam apud Mosen,

"Non cessare facies salem foederis Dei tui super munere tuo, super omni munere tuo offeres salem" (Leviticus 2:13):

quod sal super munere dicatur "sal foederis", erat causa quia per "salem" significatur desiderium veri ad bonum, ex quo conjunctio utriusque (de qua salis significatione videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9207).

[29] Quod uxor dicatur "uxor foederis", apud Malachiam,

"Jehovah testificatus est inter te et inter uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, cum illa socia tua et uxor foederis tui" (2:14):

uxor ibi vocatur "uxor foederis" ex conjunctione cum suo viro; at per "uxorem" ibi significatur ecclesia, et per "uxorem juventutis" Ecclesia Antiqua, contra quam Ecclesia Judaica perfide egisse dicitur; et quia utraque repraesentativa fuit, et in eo similes, et sic forent conjunctae, ideo dicitur, "cum illa socia tua et uxor foederis tui."

[30] Quod "foedus cum lapidibus agri", dicatur apud Hiobum,

"A fera agri non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi" (5:22, 23):

per "foedus cum lapidibus agri" significatur conjunctio cum veris ecclesiae, nam "lapides" significant vera, "ager" ecclesiam, et "foedus" conjunctionem; per "feram agri" significatur amor falsi, a qua fera "non timebis", et quae "pacifica erit", quando conjunctio per vera est cum ecclesia.

[31] Dicitur etiam "foedus cum feris et avibus", apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, cum ave caelorum, et cum reptili terrae" (2:18);

et apud Mosen,

"Dixit Deus ad Noachum, .... Ecce Ego erigo foedus meum vobiscum, .... et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam et ad omnem feram terrae vobiscum, ab omnibus egredientibus area, quoad omnem feram terrae" (Genesis 9:9, 10):

per "foedus cum bestia, fera, avi et cum reptili terrae", significatur conjunctio cum talibus apud hominem quae significantur per illa, per "bestiam" enim significatur affectio boni, per "feram" affectio veri, per "avem" cogitativum, et per "reptile terrae" scientificum, quod ex affectionibus illis vivit.

[32] Dicitur etiam "foedus cum morte", apud Esaiam,

"Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus Visionem:.... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non consistet" (28:15, 18):

"excidere foedus cum morte" significat conjunctionem per falsum ex inferno, ex quo homo spiritualiter moritur; "facere visionem cum inferno" Significat divinationem quasi propheticam ex inferno. Ex his nunc in serie allatis constare potest quod per "foedus", ubi agitur de Domino, significetur conjunctio per Divinum Verum. Est quidem conjunctio cum Ipso per bonum amoris; sed quia Dominus influit apud hominem per bonum in vera, unde homini est affectio veri, et homo recipit bonum Domini in veris, ex quibus est illi agnitio, confessio et adoratio Domini, inde bonum amoris per verum conjungit, comparative sicut calor solis tempore veri et aestatis cum fructificationibus terrae.

Бележки под линия:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232