Arcana Coelestia #10494
10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.
Arcana Coelestia #2623
2623. ‘Filium’: quod significet Divinum Rationale, constat a significatione ‘filii’; filius in Verbi sensu interno significat verum, n. 489, 491, 533; et quia verum est praecipuum in rationali, n. 2072, 2189, etiam per filium significatur rationale; hic autem Divinum Rationale, in quo principaliter 1 est bonum; quod etiam ‘Isacus’, qui hic est filius, repraesentat, de quo in sequentibus.
Бележки под линия:
1. The Manuscript has principale.