6
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
6
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
10333. ‘Et in sculptura lapidis ad implendum’: quod significet ad repraesentandum omnia fidei inservientia bono amoris, constat ex significatione ‘sculpturae lapidis’ quod sit repraesentativum omnium fidei ex amore; per ‘sculpturam lapidis’ enim intelligitur sculptura lapidum in pectorali, qui erant Urim et Thumim; quod per illos lapides repraesentata sint omnia fidei et amoris, videatur n. 3858, 6335, 6640, 9823, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; et ex significatione ‘implere’ quod sit inservire bono amoris a quo; impletiones enim fiebant in auro ibi, et per ‘aurum’ significatur bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9881, 9874.