Библията

 

Exodus 29

Проучване

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #10038

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

10038. ‘Combures igne extra castra’: quod significet quod illa amandanda sint inferno, et consumenda 1 malis amoris sui, constat ex significatione ‘comburere igne’ quod sit consumere malis amoris sui; per ‘comburere’ enim significatur consumere, et per ‘ignem’ malum amoris sui; quod illa per ‘comburere’ et per ignem' significentur, videatur n. 1297, 5071, 2 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, 3 9141, 9434; et ex significatione ‘castrorum’ quod sint caelum et Ecclesia, et in opposito sensu ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, de qua sequitur. Quod comburi igne sit consumi malis amoris sui, est quia ille amor consumit omnia bona et vera fidei; quod amor sui id faciat, vix aliquis hodie novit, et inde nec quod ille amor sit infernum apud hominem, et quod ille intelligatur per ignem infernalem.

[2] Sunt enim duo ignes vitae apud hominem, unus est amor sui, alter est amor in Deum; qui in amore sui sunt non possunt esse in amore in Deum, quoniam oppositi sunt; quod oppositi sint, est quia amor sui producit omnia mala, quae sunt 4 contemptus aliorum prae se, 5 inimicitia contra illos qui non favent, tandem odia, 6 vindictae, saevitiae, 7 crudelitates, quae mala prorsus resistunt influxui Divino, consequenter exstinguunt vera et bona 8 fidei et charitatis 9 , nam haec sunt quae influunt a Domino; quod amor cujusvis sit ignis vitae ejus, quisque scire potest qui reflectit, nam absque amore non vita, et qualis amor talis vita; et inde 10 quod amor sui producat mala omnis generis, et quod tantum producat, quantum pro fine habetur, hoc est, quantum regnat; genus pessimum amoris sui est amor dominandi propter se, hoc est, solum propter 11 honorem et propter lucrum; qui in illo amore sunt, 12 quidem profiteri possunt fidem et charitatem, sed hoc faciunt ore et non corde; immo qui eorum pessimi sunt, illa quae fidei et charitatis sunt, ita sancta Ecclesiae, pro mediis ad fines suos habent; sed de amore sui et de ejus generibus, deque malis inde scaturientibus, et de 13 statu illorum in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, 14 in specie dicendum est; haec dicta sunt ut sciatur quid sit ‘comburi igne extra castra’.

[3] Quod castra, ubi filii Israelis castrametati sunt, repraesentaverint caelum et Ecclesiam, ac inde quod extra castra sit ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, constare potest ex illis in Verbo quae de castris et de castrametatione filiorum Israelis in deserto memorantur, ut ex his apud Moschen, Filii Israelis castrametabuntur vir apud castra sua, et vir apud vexillum suum, juxta exercitus eorum; et Levitae castrametabuntur arcum habitaculum testimonii, ut non sit excandescentia super congregationem filiorum Israelis, 15 Num. 1:52, 53, 2:2: et porro, castrametabatur tribus Jehudae, Jisaschar, et Sebulonis ad orientem; tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis ad meridiem; tribus Ephraim, Menascheh, Benjamin ad occidentem; ac tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; Levitae autem in medio castrorum, Num. 2:1-fin. ; et quod similiter proficiscerentur, Num. 2:17, 10:1-fin. ; quod castrametationes eorum ita ordinatae fuerint, erat ut repraesentarent caelum et Ecclesiam, n. 9320 fin. ; per tribus etiam, secundum quas castrametabantur, repraesentabantur omnia bona et vera caeli et Ecclesiae in complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; inde est quod dicatur quod Jehovah habitet in medio castrorum, 16 Num. 5:3, et quod ambulet in medio eorum, ac ideo sancta erunt, Deut. 23: 15 17 [KJV 14], et in enuntiato prophetico Bileami, Cum vidit Israelem habitantem juxta tribus, dixit, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, et habitacula tua, Israel! Num. 24:2, 3, 5.

[4] Quia per castra repraesentabatur caelum et Ecclesia, sequitur quod per ‘extra castra’ significatum sit ubi non caelum et non Ecclesia, ita infernum; quapropter illuc emittebatur omnis immundus, et quoque reus 18 , ut 19 constare potest ex his sequentibus, Emittetis e castris omnem leprosum, et omnem fluxum patientem, omnem immundum propter animam, a masculo usque ad feminam, foras extra castra mittetis eos, ut non polluant castra, in quorum medio Jehovah habitat, Num. 5:2, 3; Lev. 13:45, 46 20 : Vir qui non 21 mundus casu noctis, exhibit foras extra castra, nec veniet in medium 22 castrorum: cum laverit se aquis, et occiderit sol, intrabit in castra. Spatium erit tibi extra castra quo foras exeas, et per clavum conteges excrementum tuum, quia Jehovah ambulat in medio castrorum; ideo castra sancta erunt, Deut. 23:11-15 [KJV 10-14]: et quod lapidarentur extra castra, Lev. 24:14; Num. 15:35, 36.

Ex his nunc constat quod per ‘combures igne carnem, pellem, et fimum juvenci, extra castra’ significetur quod mala, quae per illa significantur, amandanda sint inferno.

[5] Simile quod per castra et 23 per extra castra, etiam per terram Canaanem, et per terras circum illam, postquam terra illa inter filios 24 Israelis in hereditates distributa fuit, repraesentatum est 25 ; inde est quod per ‘terram Canaanem’, ac simpliciter per ‘terram’, in Verbo significetur caelum et Ecclesia, 26 et per ‘filios Israelis’ 27 qui in caelo et in Ecclesia; quod per ‘terram’ caelum 28 et Ecclesia significetur, videantur citata n. 9325, et quod per ‘filios Israelis’ illi qui ibi, n. 9340.

Бележки под линия:

1. conspurcanda, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et.

8. The Manuscript inserts quae.

9. The Manuscript inserts vocantur.

10. quoque sciri potest, si reflectit,

11. seu sui

12. The Manuscript inserts hi.

13. deque

14. The Manuscript inserts alibi.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. omne immundum

19. The Manuscript inserts quoque.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts est.

22. medio, in the Second Latin Edition

23. The Manuscript inserts quod.

24. iis

25. The Manuscript places this after extra castra.

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. The Manuscript inserts illi.

28. coeli

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9434

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

9434. ‘Et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis’: quod significet Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, sed apud illos qui in externo ejus separato ab interno quod 1 laedens et vastans, constat ex significatione ‘aspectus gloriae Jehovae’ quod sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino; quod ‘aspectus’ sit apparentia coram oculis, patet, et quod ‘gloria Jehovae’ sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 9429; ex significatione ‘ignis’ quod sit amor in utroque sensu, de qua n. 4906, 5215, 2 6314, 6832, 7324, hic, ipse amor Divinus; ex significatione ‘capitis montis’ quod sit 3 intimum caeli, nam per ‘montem Sinai’ significatur caelum, n. 9420, 9427, et per supremum ejus, quod vocatur ‘caput’ et cacumen, intimum ejus, n. 9422; ex significatione ‘comedere’ quod sit consumere, ita laedere et vastare; et ex 4 repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui in externis absque internis, de qua saepius supra; ex his constare potest quod per ‘aspectum gloriae Jehovae sicut ignis in capite montis’ significetur Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, et per quod esset ‘sicut ignis comedens oculis filiorum Israelis’ significetur quo apud illos qui in externo ejus absque interno, esset laedens et vastans.

[2] Cum hoc ita se habet: sunt bini amores sibi prorsus oppositi amor caelestis et amor infernalis; amor caelestis est amor in Dominum et amor erga proximum, et amor infernalis est amor sui et amor mundi; illi apud quos amores infernales regnant in inferno sunt, at illi apud quos amores caelestes regnant in caelo sunt; est enim amor ipsum vitale hominis, nam absque amore prorsus nulla vita est; ex amore enim cuivis est vitae ejus calor et ignis; quod absque calore et igne vitali sit nulla vita, manifeste patet; inde sequitur quod qualis est amor talis sit vita, proinde, qualis est amor talis sit homo; quapropter quisque ex ipsis suis amoribus scire potest num caelum in illo sit vel num infernum. Amor est sicut ignis aut flamma apud hominem, et est quoque ignis seu flamma vitalis, ut dictum est, et fides est sicut lux ex illo igne seu ex illa flamma, et quoque est lux quae illuminat interiora ejus intellectus; inde quoque patet qualis lux ex qua fides 5 illis qui in amore caelesti sunt et qualis lux ex qua fides illis qui in amore infernali sunt; quod ex hac luce sit fides persuasiva, quae in se non est fides, sed persuasio quod ita 6 sit propter se et mundum, videatur n. 9363-9369. In Ecclesia hodie ponitur vita spiritualis, quae est vita 7 aeterna, in sola fide, ita in fide absque bonis 8 amoris caelestis; sed qualis illa vita sit, quisque ex illis quae nunc dicta sunt, si expendat, videre potest.

[3] Dicendum nunc est quomodo se habet cum igne Divino, qui est Divinus Amor, apud illos qui in amore caelesti sunt, et quomodo apud illos qui in amore infernali:

apud illos qui in amore caelesti sunt, est ignis seu amor Divinus continue creans et renovans interiora voluntatis ac illuminans interiora intellectus, at apud illos qui in amore infernali sunt, est ignis seu amor Divinus continue laedens et vastans; causa est quia apud hos amor Divinus cadit in opposita per quae destruitur; vertitur enim in ignem seu amorem sui et mundi, ita in contemptum aliorum prae se, in inimicitias contra omnes qui 9 sibi non favent, et sic in odia, in vindictas, et tandem in saevitias; inde nunc est quod ignis Jehovae apparuerit coram oculis filiorum Israelis ut comedens seu consumens; erant enim illi in amore sui et mundi, quoniam in externis absque internis.

[4] Quod ignis ille fuerit illis comedens et consumens, patet etiam alibi apud Moschen, Factum est cum audivistis vocem e medio tenebrarum, monsque ardens igne, accessistis ad me omnia capita tribuum vestrarum, et seniores vestri, et dixistis, 10 En videre fecit nos Jehovah Deus noster gloriam Suam et magnitudinem Suam, ac vocem Ipsius audivimus e medio ignis; verumtamen quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic; si addimus nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, utique moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 23-25];

videantur etiam quae n. 6832, 8814, 8819, ostensa sunt; et quod populus ille talis fuerit, 11 citata n. 9380.

[5] Per ‘ignem comedentem’ etiam alibi in Verbo significatur vastatio, ac dicitur de impiis, ut apud Joelem,

Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis: ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum, 12 desertum vastitatis, 2:[1, ] :2, 3:

apud Esaiam,

Audiri faciet Jehovah gloriam vocis Suae in flamma ignis comedentis, 30:30:

apud eundem,

Quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis? 33:14:

13 apud eundem,

Visitaberis a Jehovah flamma ignis comedentis, 29:6:

apud Ezechielem,

Posteritas tua comedetur per ignem, 23:25;

in his locis ‘ignis comedens’ est ignis cupiditatum quae ex amoribus sui et mundi, quoniam hic ignis est qui consumit hominem et qui vastat Ecclesiam. Hoc quoque repraesentatum est per ignem a coram Jehovah, qui comedit filios Aharonis Nadab et Abihu, propterea quod dederint in turibula sua ignem alienum, Lev. 10:1, 2; ‘dare in turibula ignem alienum’ est cultum instituere ex alio amore quam ex caelesti; quod talis ignis sit amor sui et mundi, et omnis inde cupiditas, videatur n. 1297, 1861, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, 14 9141.

Бележки под линия:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. in intimo coelo

4. significatione

5. The Manuscript inserts est.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts ejus.

8. amorum coelestium

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

13. In the Manuscript this quotation from Esaias is placed before that drawn from 30:30.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.