Библията

 

Exodus 19:23

Проучване

       

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Apocalypsis Revelata #236

Проучете този пасаж

  
/ 962  
  

236. (Vers. 5.) "Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces," significat a Domino illustrationem, perceptionem et instructionem. - "Fulgura," ex flamma stringente oculos, significant illustrationem; ac "tonitrua," ex fragore stringente aures, significant perceptionem; et cum haec et illa significant illustrationem et perceptionem tunc voces" significant instructionem. Haec visa sunt "e Throno" prodiisse, quia a Filio Hominis seu a Domino quoad Verbum, et a Domino per Verbum omnis illustratio, perceptio et instructio venit. Similia per "fulgura, tonitrua et voces" significantur alibi in Verbo, ut in his:

"Redemisti brachio populum Tuum, Vocem dederunt aetheres; vox Tonitrui in orbem, illustrarunt Fulgura orbem," (Psalm. 77:16, 18-19 (B.A. 15, 17-18));

"Illustrabunt Fulgura Jehovae Orbem," (Psalm. 97:4; 1

"In angustia invocasti Me, et eripui te, respondi tibi in occulto Tonitru," (Psalm. 81:8 (B.A. 7));

"Audivi sonitum turbae multae, tanquam sonitum Tonitruum vehementium, dicentium Halleluia, quia Regnum cepit Dominus Deus noster Omnipotens," (Apocalypsis 19:6).

Quia per "fulgura, tonitrua et voces" significantur illustratio, perceptio et instructio, ideo Jehovah cum descendit super Monte Sinai, et promulgavit Legem, erant Fulgura et Voces, (Exodus 19:16);

Et cum ad Dominum e Caelo emissa est vox, audita est tanquam Tonitrui, (Johannes 12:28-29).

Et quia Jacobus et Johannes repraesentabant Charitatem et Opera ejus, et ex his est omnis perceptio veri et boni,

A Domino vocati sunt Boanerges, hoc est, filii Tonitrui, (Marcus 3:17).

Ex his patet, quod similia per "fulgura, tonitrua et voces" significentur in sequentibus in Apocalypsi:

"Audivi unum ex quatuor Animalibus tanquam vocem Tonitrui," (6:1);

"Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni," (14:2); 2

Cum Angelus projecit thuribulum in terram, "facta sunt Tonitrua, Voces et Fulgura," (8:5);

Cum Angelus clamavit, "locuta sunt septem Tonitrua voces suas," (10:3-4);

Cum apertum est Templum Dei in Caelo, "facta sunt Fulgura et Voces et Tonitrua," (11:19).

(Similiter alibi.)

Бележки под линия:

1. 4 pro "3, 4"

2. xiv. pro "iv."

  
/ 962