Библията

 

Daniel 2:48

Проучване

       

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

Библията

 

Jeremias 27:5

Проучване

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #8983

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

8983. ‘Mulier et nati hujus erit domino ejus’: quod significet 1 quod bonum vero a spirituali adjunctum cum veris et bonis inde derivatis non vero erit appropriatum, constat ex significatione ‘mulieris’ quod sit bonum spirituale vero adjunctum cum in pugna, de qua supra n. 8981, 2 ex significatione ‘natorum’ quod sint vera et bona derivata, de qua mox supra n. 3 8982, et ex significatione ‘erit domino ejus’ quod sit quod 4 pertinebunt ad spirituale a quo, et non ad verum, ‘dominus’ enim est spirituale, n. 8981, et ‘servus’ verum absque bono correspondente, n. 8974, proinde quod non erunt huic vero appropriata; nam per ‘virum et mulierem’ in sensu interno significatur conjunctio veri et boni, conjugium enim in 5 terris 6 repraesentat conjugium caeleste, quod est boni et veri, et quoque amor conjugialis correspondet illi conjugio, n. 2727-2759, 2803;

[2] at inter servum et mulierem a domino suo datam non est conjugium, sed copulatio qualis concubinae cum viro, quae copulatio non correspondet conjugio caelesti, quapropter etiam solvitur cum servus exit, 7 nam tunc' mulier cum natis 8 fit domini; causa quod talis copulatio 9 sit, est quia verum quod per ‘servum’ repraesentatur est in externo homine, et bonum quod per ‘mulierem’ est in interno; et bonum interni hominis non potest cum vero externi conjungi nisi 10 prius conjunctio facta sit in interno; hoc non fieri potest, quia servus repraesentat mere externum hominem cui bonum 11 correspondens non est nec appropriari potest; quod bonum interni hominis non possit cum vero externi conjungi nisi prius conjunctio facta sit in interno, constare potest ex illis quae de regeneratione hominis n. 3321, 3469, 3493, 3573, 3616 3882, 4353, dicta sunt, nam regeneratio est conjunctio boni et veri.

Бележки под линия:

1. The Manuscript has first had quod bona... erunt appropriata then bona was altered to bonum but erunt appropriata remained unaltered. In the First Latin Edition andintheSecond Latin Edition here read quod bonum... erunt appropriata but compare Arcana Coelestia 8973.

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. pertinebunt ad bonum spirituale a quo, et non ad verum, ita quod non erunt vero appropriata.

5. The Manuscript deletes terris and inserts terra.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. tum quod sit cum

8. est

9. fit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. primum

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.