Библията

 

Daniel 2:35

Проучване

       

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Библията

 

Jeremias 27:5

Проучване

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3589

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

3589. ‘Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo’: quod significet desiderabilia et delectabilia Divino Rationali, constat ex significatione ‘cupediarum’ quod sint jucunda quae boni et amoena quae veri, de qua n. 3502, 3536; jucunda quae boni, sunt desiderabilia, et amoena quae veri, delectabilia, nam affectio boni est quae desiderat, et tunc affectio veri quae delectat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.