Библията

 

Daniel 2:28

Проучване

       

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1325

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

1325. Vers. 9. Propterea vocavit nomen ejus Babel, quia ibi confudit Jehovah labium totius terrae; et inde dispersit eos Jehovah super facies totius terrae. ‘Propterea vocavit nomen ejus Babel’ significat talem cultum: ‘quia confudit Jehovah labium totius terrae’ significat Ecclesiae hujus Antiquae statum quod internus cultus perire inciperet; ‘terra’ est Ecclesia: ‘et inde dispersit eos Jehovah super facies totius terrae’ significat quod cultus internus nullus factus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.