Библията

 

Daniel 12:1

Проучване

       

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Invitatio #10

Проучете този пасаж

  
/ 59  
  

10. Quod "plenitudo temporis" [12]significet consummationem et desolationem, causa est, quia "tempus" significat statum Ecclesiae (Ut Apoc. 10:6; et apud Ezech. [30:3]);

tum [idem] per "tempus, tempora, et dimidium [1]temporis" [significatur (Apoc. 12:14: Dan. 7:25; 12:7)].

Tempora in mundo sunt ver, aestas, autumnus; illorum plenitudo est hiems: tempora quoad lucem sunt mane, meridies, vespera; illorum plenitudo est nox, etc. Hoc intelligitur per quod Dominus venturus sit "in plenitudine temporis" vel "temporum;" hoc est, quando non aliquod verum fidei et bonum charitatis residuum erit.

(De "plenitudine temporis," [videantur] Rom. 11:12, 25. Gal. 4:4: imprimis Ephes. 1:9-10: Gen. 15:16.)

  
/ 59