Библията

 

Amos 5

Проучване

   

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.

5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :

9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #86

Проучете този пасаж

  
/ 118  
  

86. Quod repetitiones sicut ejusdem rei, propter conjugium boni et veri, in Verbo sint, clarius potest videri ex locis ubi dicuntur "Gentes et Populi." Ut in his:-

"Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate" (Esaias 1:4).

"Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam; ... multiplicasti gentem" (Esaias 9:1-2). 1

"Aschur virga irae meae; ... contra gentem hypocriticam mittam illum, contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (Esaias 10:5-6).

"Fiet in die illo, radicem Jischaji, qui stans in signum populorum... gentes quaerent" (Esaias 11:10).

Jehovah "percutiens populos... plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (Esaias 14:6). 2

"In die illo adducetur munus Jehovae Zebaoth populus distractus et expilatus, et... gens delineata et conculcata" (Esaias 18:7). 3

"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium potentium timebunt Te" (Esaias 25:3).

Jehovah "absorbebit... obvolutionem super omnes populos, et velamen... super omnes gentes" (Esaias 15:7). 4

"Appropinquate gentes, ... et populi auscultate" (Esaias 34:1).

"Vocavi Te... in foedus populo, in lucem gentium" (Esaias 42:6).

"Omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (Esaias 43:9).

"Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos... signum meum" (Esaias 49:22).

"In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem gentibus" (Esaias 55:4). 5

"Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna... e lateribus terrae" (Jeremias 6:22-23).

"Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius" (Ezechiel 36:15).

"Omnes Populi et Gentes Ipsum colent" (Daniel 7:14).

"Ne dicterium de illis faciant gentes, et dixerint in populis, Ubi Deus eorum?" (Joel 2:17).

"Reliquiae populi mei depraedabuntur illos, et residui gentis meae hereditabunt eos" (Zephanias 2:9).

"Venient populi multi, et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma" (Sacharias 8:22).

"Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (Lucas 2:30-32).

"Redemisti... nos sanguine tuo ex omni... populo et gente" (Apocalypsis 5:9).

"Oportet te rursus prophetare super populos et gentes" (Apocalypsis 10:11).

"Pones in caput gentium; populus, quem non noveram, servient Mihi" (Psalmus 18). 6

"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalmus 33:10).

"Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalmus 44:15). 7

Jehovah "subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros... Regnavit Jehovah 8 super gentes; ... spontanei populorum congregati sunt" (Psalmus 47:3, 8-9). 9 "Confitebuntur Te populi, laetabuntur et jubilabunt gentes; eo quod judicaturus sis populos rectitudine, et gentes in terra ducturus es (Psalmus 67:3-5). 10

"Memento mei, Jehovah in beneplacito populi tui; ... ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalmus 106:4-5).

(Praeter alibi.)

Quod gentes et simul populi dicantur, est quia per "gentes" intelliguntur qui in bono sunt, et in opposito sensu qui in malo; et per "populos" qui in veris, et in opposito sensu qui in falsis: quare illi qui e spirituali regno Domini sunt, vocantur populi; et illi qui e caelesti regno Domini sunt, vocantur gentes; nam in spirituali regno sunt omnes in veris et inde in sapientia, in caelesti autem regno sunt omnes in bono et inde in amore.

Бележки под линия:

1. B. A. habet Esaias 9:2-3 pro "Esaias 9:1-2"

2. 14 pro "16"

3Psalmus 18:7 pro "Psalmus 16:2"

4. 7 pro "8"

5. 55 pro "54"

6. B. A. habet Psalmus 18:43 pro "Psalmus 18"

7. B. A. habet Psalmus 44:14 pro "Psalmus 44:15"

8. "Jehovah:"- sic ed. princeps; sic Apocalypsis Revelata 483; Vera Christiana Religio 251; vide autem Apocalypsis Explicata 87(b), ubi legimus "Deus, " quod textum Hebraeum rectius interpretatur."

9. B. A. habet Psalmus 47:3, 8-9 pro "47:4, 9-10"

10. B. A. habet Psalmus 67:2-4 pro "Psalmus 67:3-5"

  
/ 118  
  

Библията

 

Esaias 1:27

Проучване

       

27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justita.