Библията

 

Amos 5

Проучване

   

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.

5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :

9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #85

Проучете този пасаж

  
/ 118  
  

85. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, velim loca afferre ubi "Judicium et Justitia" simul dicuntur, tum ubi "Gens et Populus," ut et ubi "Gaudium et Laetitia." Loca ubi "Judicium" et simul "Justitia" nominantur, haec sint:-

"Urbs... plena erat judicio, justitia pernoctabat" (Esaias 1:21).

"Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio" (Esaias 1:27).

"Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia" (Esaias 5:16).

Sedebit "super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et in justitia" (Esaias 9:6). 1

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit terram 2 judicio et justitia" (Esaias 33:5).

"Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea... ut justitia mea reveletur" (Esaias 56:1).

"Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent... judicia justitiae" (Esaias 58:2).

"Jura per vivum Jehovam in... judicio et in justitia" (Jeremias 4:2).

"De hoc glorietur qui gloriatur, ... quod Jehovah faciat... judicium et justitiam in terra" (Jeremias 9:23). 3

"Facite 4 judicium et justitiam... Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio... Nonne pater tuus... fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?" (Jeremias 22:3, 13, 15). 5

"Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex... et faciat judicium et justitiam in terra" (Jeremias 23:5; 33:15).

"Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam" (Ezechiel 18:5).

Si impius "reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet" (Ezechiel 33:14, 16, 19).

"Desponsabo Me tibi 6 in aeternum... in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus" (Hoschea 2:19).

"Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos 5:24).

"Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium" (Amos 6:12).

Jehovah "litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius" (Micham 7:9).

"Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalmus 36:7). 7

Jehovah "educet sicut lucem justitiam tuam, 8 et judicium (tuum) sicut meridiem" (Psalmus 37:6).

Jehovah "judicabit populum suum 9 in justitia, et miseros 10 suos in judicio" (Psalmus 72:2).

"Justitia et judicium fulcrum throni tui" ( 11 Psalmus 89:15). 12

"Cum didicero judicia justitiae tuae... Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae" (Psalmus 119:7, 164).

Gad "justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele" (Deuteronomius 33:21).

Spiritus veritatis "arguet mundum... de justitia et de judicio" (Johannes 16:8, 10).

(Et alibi.)

Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per "facere judicium et justitiam" etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno 214-215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur

"Veritas et justitia" (ut Esaias 11:5; Psalmus 85:12; 13 et alibi).

Бележки под линия:

1. B. A. habet Esaias 9:7 pro "Esaias 9:6"

2. "terram:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 2235, ubi legimus "Zionem," quod textum Hebraicum rectius interpretatur."

3. B. A. habet Jeremias 9:24 pro "Jeremias 9:23"

4. Facite pro "Facito" (vide Arcana Coelestia 4844)."

5. 22 pro "32"

6. "Me tibi:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 9182, ubi legimus "te Mihi," quod textum Hebraei, rectius interpretatur."

7. B. A. habet Psalmus 36:6 pro "Psalmus 36:7"

8. tuam pro "suam" vide Arcana Coelestia 1458)."

9. "suum"- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum."

10. "suos- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum."

11Psalmus 89:15 (B. A. 14) pro "Psalmus 79:5"

12. B. A. habet Psalmus 89:14 pro "Psalmus 89:15"

13. B. A. habet Psalmus 85:11 pro "Psalmus 85:12"

  
/ 118  
  

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9182

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

9182. ‘Si quando persuaserit vir virgini, quae non desponsata’: quod significet bonum non conjunctum vero, constat ex significatione ‘persuadere’ cum de viro et virgine dicitur, quod sit allicere ad conjunctionem, ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 7716, 9007, ex significatione ‘virginis’ quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 3081, 4638, ita bonum quod Ecclesia, et ex significatione ‘desponsari’ quod sit conjunctio. Paucis hic dicetur unde lex de illegitima conjunctione, de qua nunc agitur, causam et originem ducit 1 : omnes 2 leges latae filiis Israelis in caelo habent suam causam, et ex legibus ordinis ibi trahunt originem; leges ordinis in caelo sunt omnes ex Divino Vero et Bono quae procedunt a Domino, inde 3 sunt leges boni amoris et 4 veri fidei; conjunctio boni et veri in caelo vocatur conjugium caeleste, et hoc repraesentatur in conjugiis in terra, et quoque per conjugia in Verbo significatur; inde patet quid involvunt conjunctiones illegitimae et quoque quid scortationes et adulteria; in his binis versibus agitur de illegitima conjunctione quae dein vel fit legitima, vel solvitur; de illegitima conjunctione quae dein fit legitima, agitur in hoc versu, et de illegitima conjunctione quae dein solvitur, agitur in versu sequente.

[2] Illegitima conjunctio est quae fit non ex affectione conjugiali sed ex quacumque alia affectione, ut ex affectione pulchritudinis, ex affectione lucri, ex affectione dignitatis personae, et quoque quae fit ex lascivia; hae conjunctiones sunt illegitimae in principio, ex causa quia externa sunt quae conjungunt, et non simul interna; sed usque potest ex illis ut mediis postea fieri conjunctio legitima, quae fit cum conjunguntur animi, et quoque potest ex illis 5 postea fieri nulla conjunctio, quod 6 fit cum disjunguntur animi; quod ita sit, in mundo communiter notum est.

[3] Conjunctio legitima, quae est animorum, fit cum ambo in simili bono et vero sunt, nam bonum et verum faciunt vitam hominis, bonum et verum morale et civile vitam externi hominis, et 7 bonum et verum spirituale vitam interni hominis; sciendum quod vita hominis non aliunde sit quam ex bono et 8 vero, nam bonum dicitur omne id quod homo amat, et verum omne id quod homo credit; seu quod idem, bonum dicitur omne id quod homo vult, et verum omne id quod homo intelligit; inde patet quod legitima conjunctio ‘fit’ cum unus conjugum in vero est 9 et altera in correspondente bono; sic enim in binis illis repraesentatur conjugium caeleste, quod est 10 boni et veri; inde est quod amor conjugialis ex illo conjugio 11 descendat, videatur n. 2727-2759, 2803, 3132, 4434, 12 4835.

[4] Ex his ut praemissis sciri potest quomodo se habet cum conjunctionibus de quibus in hoc et in sequenti versu agitur. Desponsationes ante conjugia ab antiquis temporibus usu receptae fuerunt, et repraesentabant conjunctionem primam, quae est interni hominis absque externo; ipsa dein conjugia repraesentabant conjunctionem alteram, quae est interni hominis cum externo; namcum regeneratur homo per bona et vera fidei, primum regeneratur internus homo et postea externus, quia hic ab illo, n. 3286, 3321, 3493, 3882, 8746.

[5] Ex his patet quid per ‘desponsationem’ et per ‘desponsari’, et quoque quid per ‘sponsum’ et ‘sponsam’, in Verbo significatur, quod nempe per ‘desponsationem’ conjunctio veri et boni in interno 13 homine, ac per ‘sponsum’, ubi de Domino et de Ecclesia, bonum, ac per ‘sponsam’ verum, ut in sequentibus 14 locis:

apud Jeremiam,

Recordatus sum tibi misericordiam juventutis tuae, amorem desponsationum tuarum, cum ivisti post Me in deserto, in terra non consita, 2:2;

ibi de Ecclesia Antiqua et de ejus instauratione a Domino; ‘amor desponsationum’ est affectio vitae spiritualis, quae ex veris fidei et bono amoris est'; status desiderii, cum adhuc in ignorantia et defectu illorum fuerunt, significatur per ‘ire post Me in deserto’ et ‘in terra non consita’:

[6] apud Hoscheam,

Feriam illis foedus in die illo 15 cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra; et desponsabo te Mihi in justitia et in judicio, et in misericordia et in miserationibus, Hos. 2:18, 19 16 ; agitur ibi de instauratione Ecclesiae novae; ‘ferire foedus cum fera agri, cum ave, et cum reptili terrae’ est conjunctio Domini per bonum et verum internum et externum apud hominem; ‘foedus’ est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 17 1996, 2003, 2021, 6804, 18 8767, 8778, ‘fera agri’ est vita ex bono, n. 841, 908, ‘avis’ est vita veri, n. 40, 745, 776, 991, 3219, 5149, 7441, ‘reptile terrae’ sunt bona et vera externi et sensualis hominis, n. 746, 909; ‘frangere arcum, gladium, et bellum’ est destruere doctrinam et vires falsi; ‘arcus’ 19 est doctrina falsi, n. 2686, 2709, ‘gladius’ est falsum pugnans contra verum, n. 2799, 4499, 6353, 7102, ‘bellum’ est ipsa pugna, seu pugna spiritualis, n. 1664, 2686, 8273, ‘frangere’ illa est destruere;

[7] ‘desponsare in justitia et in judicio’ est conjungi Domino in bono et vero; ‘desponsare’ est sibi conjungere, ‘justitia’ 19 praedicatur de bono et ‘judicium’ de vero, n. 2235; ‘desponsare in misericordia et in miserationibus’ est ex amore erga illos qui in bono sunt, et in 20 amore erga illos qui in veris 21 ; ‘misericordia 19 Domini’ praedicatur erga illos qui in deficientia et tamen in desiderio boni, et miserationes' 22 erga illos qui in ignorantia et tamen in desiderio veri; ex his patet quod ‘desponsatio’ sit conjunctio boni et veri apud hominem a Domino; quisque 23 videre potest quod talia ibi significentur, nam coram perceptione solum ex naturali lumine patet quod Jehovah non feriat foedus cum fera agri, cum ave, ac cum reptili terrae, sed cum illis qui in bono et vero fidei sunt, ita cum bono et vero apud hominem, proinde quod talia in prophetico illo lateant 24 :

[8] apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, quia profanavit sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam dei alieni, 2:11;

‘desponsare filiam dei alieni’ est conjungi malo falsi; ‘deus 25 alienus’ est falsum, n. 4402 fin. , 4544, 7873.

[9] Quod ‘sponsus’, ubi agitur de Domino et de Ecclesia, sit bonum, et ‘sponsa’ verum:

apud Esaiam,

Jehovah induit me vestibus salutis, amiculo justitiae texit me, sicut sponsus imponit cidarim, et sicut sponsa ornat se vasis suis, 61:10:

apud Johannem, Vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito, Apoc. 21:1, 2:

apud eundem,

Dixit angelus, Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, Apoc. 21:9, 22:17 26 ;

[10] ibi ‘sponsa’ pro Ecclesia:

apud Matthaeum, Jesus dixit ad discipulos Johannis, Num possunt filii nuptiarum lugere quamdiu cum illis est sponsus? venient 27 autem dies quando 28 auferetur ab illis sponsus, et tunc jejunabunt, 9:15;

et Luc. 5:34, 35;

‘filii nuptiarum’ dicuntur illi 29 qui in veris Ecclesiae sunt et recipiunt bonum, nam bonum quod a Domino est ‘sponsus’; quod ‘filii nuptiarum non lugeant quamdiu cum illis 30 est sponsus’ est quod in statu beato ac felici sint, ita apud Dominum, cum in veris conjunctis suo bono 31 ; 32 ‘jejunabunt cum aufertur ab illis sponsus’ est quod in statu infelici cum non amplius bonum conjunctum est veris; hic status est status ultimus Ecclesiae, ille vero status primus.

[11] Simile per sponsum, ad cujus occursum exiverunt decem virgines, significatur apud Matthaeum 25:1-12;

virgines enim quae oleum habebant in lampadibus sunt qui bonum in veris suis habent, at quae non oleum in lampadibus habebant sunt qui 33 non bonum in veris habent, videatur n. 4638; et quod oleum sit bonum amoris, n. 886, 3722, 34 4582:

[12] apud Johannem, Johannes dixit, Non sum ego Christus, sed quod missus coram Ipso; qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi, 3:28, 29;

‘sponsa’ pro vero quod fidei Ecclesiae 35 , et ‘sponsus’ pro 36 bono quod amoris Ecclesiae, utrumque a Domino 35 , ita pro homine Ecclesiae, apud quem conjunctum est bonum veris; ‘amicus sponsi, qui stat et audit’ pro fide veri, qui gaudio gaudiet ob vocem sponsi' pro affectione veri quod fidei. Ex his etiam patet quid in sensu interno intelligitur per gaudium et vocem sponsi et sponsae apud Esaiam 37 62:5;

apud Jeremiam 7:34, 16:9, 25:10, 33:11; Apoc. 18:23;

quod nempe sit caelum et felicitas 38 ex conjunctione boni et veri apud hominem et angelum.

Бележки под линия:

1. Paucis dicetur unde haec lex de conjunctione illegitima causam ac originem suum ducit

2. enim

3. et ita

4. The Manuscript inserts charitatis, ac.

5. The Manuscript inserts ut mediis.

6. quae

7. at

8. The Manuscript inserts ex.

9. sit

10. The Manuscript inserts conjunctio.

11. vere conjugialis inde

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. Interno altered to Interiore

14. The Manuscript inserts his.

15. isto

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts enim.

20. ex

21. vero

22. miseratio

23. qui in aliqua perceptione est,

24. quia perceptio etiam ex naturali lumine rejicit quod Jehovah non foedus feriat cum fera agri, cum ave ac cum reptili terrae, et cogitat quod sit cum illis qui bonoet vero fidei sunt, ita cum illis qui ab Ecclesia, proinde quod talia sint, quae in prophetico stylo latent

25. The Manuscript inserts enim.

26. 22:9, 17, in the Manuscript and the First Latin Edition. 21:9, 10, in the Second Latin Edition

27. veniet, in the Manuscript, the First Latin Edition.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. pro illis

30. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

31. The Manuscript inserts sunt.

32. The Manuscript inserts quod.

33. quae

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. Ecclesiae quod a Domino

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The Manuscript places this after angelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.